Permanente URL:
http://la.sandrart.net/-text-academia-0371

277

Linke Spalte

CXII. JOSEPHUS
HAINZ Bernensis
Pictor;

CXII. JOHANNESJOSEPHUS HAINZ.SUb eodem Rudolphi Imperatoris graphicophili maximi regimine cum Johanne Aquisgranensi, Bartholomaeo Sprangero, Hufnagelio, Brugelio, Rulando, Saverio, Johanne et Aegidio Sadlero, et aliis inclaruit. Cum enim ab Imperatore in Romam venit.Italiam, et praesertim Romam, mitteretur, non tantum statuas antiquas pulcherrimas, sed et omnes picturas elegantiores tam Venetiis, quam alibi tanta cura delineabat, ut singulari propterea gauderet Imperatoris gratia.

Opera eius.Inter opera eius, laudatissima omnia, singulariter tamen eminuit Leda nuda cum cygno inclusa; quo in opere delineationem, colorem, omnemque elegantiam Antonii de Corregio tam accurate observavit, ut si ipsissimum fuisset eius apographum, similius fieri haud potuisset.

Balneum Dianae.Deinde Balneum Dianae pingebat, cum nymphis nudulis plurimis, ob Actaeonis adventum partim sese occultantibus, partim vestibus sese contegentibus. Porro pro eodem Imperatore magnam pingebat tabulam de raptu Proserpinae; quae ob gratiam admirandam et venustatem singularem tantopere arridebat Imperatori, ut alia forma eandem iterum pingere cogeretur fabulam; quod iterum tanto cum successu praestabat, ut annuum S. Maiestas eidem numerari iuberet stipendium, praeter singularem pro quolibet opere mercedem. Unde tantopere indies inclarescebat fama eius, ut opera eius anxie conquirerentur: quorum plurima Aegidius Sadler, Lucas Kilian, Johannes Sadler, et Isaac Mayer Francofurtensis typis edidere aeneis. Ceterum autem in conversatione civili tanta erat illius comitas atque affabilitas, ut multos undique sibi acquireret amicos. Mortuus autem tandem est Pragae, magnoque cum dolore tam Imperatoris ipsius quam Graphicophilorum omnium in Aede S. Johannis terrae mandatus. Filiusque eius, quantum ego memini Venetiis adhuc vestigiis insistit paternis. Iconem autem ipsius tabula nostra H H. in gratiam benevoli Lectoris exhibere voluimus.

CXIII. PETRUS de
WITT Pictor Bru-
gensis

CXIII. PETRUS de WITT.QUem inter varias artis pictoriae gemmas Florentia mater protulit, unde postmodum Brugas in Flandriam abiit,

Rechte Spalte

multo artificio sive in albario recente, sive in opere oleario inclaruit; praesertim cum arte plastica ceras argutissime tractare nosset, quod in arte pictoria multum ipsi proderat. Non enim pro Georgio Vassario Equite tantum Romae in Palatio et Oeco Papali multa elaboravit, sed Florentiae quoque pro Magno Duce ad peristromata prototypa pinxit pulcherrima: ut et Monachii in Bavaria, quibus omnibus haud exilis percrebuit nominis illius fama.

CXIV. MATTHAEUS
BRILL Pictor Antver-
piensis

CXIV. MATTHAEUS BRILL.A magna illa artium Altrice Roma, una cum fratre Paulo attractus, in Palatio Papali, eiusque porticu et oeco varia edidit artis suae specimina, praesertim in porticu superiore, ubi tam subdialia quam historica, nec non processiones Romae usitatas depinxit varias. Mortuusque ibidem est anno Domini 1584. aetatis suae 34.

CXV. PAULUS BRILL
Pictor Antverpia-
nus,

CXV. PAULUS BRILL.AUtem in patria iactis apud pictorem quendam communiorem Danielem Wortelmann fundamentis, colore aquario panduras, et alia instrumenta musica primum pingebat, quo genere per quattuordecim annos vitam sustentare cogebatur. Antverpia autem Bredam primo, et abhinc insciis cognatis suis Lugdunum in Galliam, tandemque Romam ad fratrem suum abibat, apud quem in arte varios faciebat Subdialibus studet.progressus. Inter opera eius autem potissimum eminebat opus quoddam subdiale maximum, in albario recente ad planum 68. pedum altum in Oeco Papali novo anno 1602. expictum, de S. Clemente anchorae alligato et in undas proiecto, cum Angelis quibusdam in aere. Sic in aestiva Pontificis conclavia sex pingebat tractus campestres, sex in montibus vicinis in territorio Papali circumiacentia monasteria exhibentes. Sic pro Cardinali Matthaeo et fratre eiusdem Asdrubale Matthaeo sex topographica alia pingebat, de castellis totidem ipsi subiectis, cum prospectu in longinquum amoenissimo.

Sic Henricus de Os laminam quandam cupream ab ipso pictam possidet, ruinis et figuris elegantissimis refertam, qualem sese campus Vaccinus Romae spectandum exhibet. Et talia subdialia hic noster elaborabat plurima, tam minori quam