278
maiori forma, naturali situ omnia, artificio maximo, et ingenio hactenus inusitato, arboribus praesertim, omnibusque illarum speciebus argutissime expressis: unde haec typographica eius magno saepe in auctionibus certamine desiderata, inque regionibus variis sollicite quaesita, et a magnatibus et Principibus ingentibus pecuniae summis coemta sunt. Tandem autem Romae e vivis excedebat Anno 1622. multa laude cumulatus, dolentibusque eundem omnibus artis peritis.
CXVI. CORNELIUS
CORNELII Pictor Har-
lemensis.
CXVI. CORNELIUS CORNELII.NAtus est Harlemi Anno 1562. Patre Petro Cornelii pictore quoque (ut dictum ante) expertissimo, unde stimulante natura ad idem studii genus excitus, primoribus statim annis tantopere proficiebat, ut pictor iam in teneriore adhuc aetate cognominaretur. In Disciplinam autem traditus Anno Opera eiusaetatis 17. Antverpiae Aegidio Coigneto, fluidum istius modum tanta arripiebat promtitudine, et vasculum aliquod floribus plenum tanta ibidem pingebat veritate, ut multi quosdam decerpere conarentur: unde Praeceptor eius diu eosdem, antequam venderet, asservavit, quamvis magnum saepius ipsi offerretur pretium. Harlemum dehinc abiens Anno Cohors militum. 1588. Cohortem ibidem pingebat militum ordine et dispositione singulari, quasi in foro Veteri existentium, ut cuilibet actio quaedam esset propria, aliis ob familiaritatem dextras sibi porrigentibus; bibentibus cantharumque vel vitrum tenentibus aliis, aliis tabaci spirantibus fumum; talos vel similia tractantibus aliis: quin et vestibus, vultibus, crinibusque tanta proportione tantaque similitudine verorum exhibitis, ut opus hoc eodem in loco multis aliorum praeferatur centuriis.
Charitas.Dehinc in tela maiore Charitatis pinxerat imaginem, infantulis circundatam, quorum unus cum felem cauda prehenderet, unguibus bestiae vulneratus tam argute videbatur, ut rem ipsam spectare di. xissesdixisses: quod opus in itinere eius in Galliam quidam sociorum eidem surripuit, ut nec tabulam nec proemium dehinc viderit Diluvium, et alia.unquam. Deinde admirandum illud maximumque diluvii opus pingebat, quod postmodum Comes Lycestriae in Anglia accepit. Inque optimo hoc studiorum eius incremento historiam quoque Serpentum in deserto; Lapsusque Luciferiani pro Jacobo Raccaerto Amstelodamensi
elaborabat: quae ambo opera tantam undique spirant perfectionem, ut calami arte satis nunquam decantari valeant: unde merito in loco quodam collocari deberent publico, cum inibi, quicquid valere potest et ordo et symmetria, et gestus, et Nocturnis studet.ars tota, adhibitum sit dexterrime. Post innumera autem alia longe clarissima Nocturnis in specie operam dabat; ubi circa verum colorum usum tantam promerebatur admirationem, ut opera eius ab aliorum picturis similibus facillime dignoscerentur: prout e pulcherrima illa historia resuscitati Lazari apparet, quam Harlemi Anno 1602. pro Johanne Matthia confecit, ubi omnia tam sunt naturalia tamque plausibilia, ut meliora fieri non potuissent. Similiter et in iconibus humanis pingendis excellebat, quamvis easdem haud libenter tractaret, quod animus eius maiori voluptate circa sublimiora occuparetur.
Discipuli eius.Discipulos etiam quosdam habebat egregios, interque alios fratrem Johannis Petridae, Organoedi Amstelodamensis celeberrimi, Gerhardum; qui rudimenta artis apud Jacobum Leonhardum Amstelodamensem Encausten vitrarium posuerat, ubi tanta etiam profecerat sagacitate, ut nihil quasi quod ulterius disceret ipsi superesse videretur: donec a Jacobo Rauwaerto commendatus huic nostro, unius anni spatio tantam assequebatur consummatae peritiae perfectionem, ut penicillum suum, ne cum Regio qui dem Hispaniae sceptro se commutaturum diceret.
CXVII. JACOBUS
de GEYN Pictor
Antverpien-
sis;
CXVII. JACOBUS de GEYN.NAtus est Anno 1565. parentibus Ultraiectinis nobili stemmate oriundis: primumque in encaustica vitraria singulariter clarus evadebat, quod opera quaedam illius in fenestris templi Arcis Antverpianae extantia abunde testantur. Deinde singulari quoque pollebat gratia in pingendis iconibus minoribus colore gummato. Porro et colores olearios dexterrime tractabat, ita ut prototypa sua, quae antehac in charta depinxerat, postmodum colore oleario in lintea transferret. Mortuus autem est in statu aetatis medio, annoque circiter quinquagesimo, filium post se reliquens quasi septendecim annorum, qui opera patris sui inchoata omnia consummavit; mandatum simul patris sui