279
Filius eius. agonizantis sedulo observans, quod scilicet caelaturae operam dare deberet. Quamvis enim gummatis magis delectaretur, ad gummatis studet et chalcographiae.Goltzium tamen denique se conferebat, ubi chalcographicam intra biennium perfecte satis absolvebat: ut et uxorem propterea duceret. Ad priora tamen studia retractus, aliqua in illo genere praestitit insignia admodum, prout adhuc liber quidam eius floribus elegantissimis refertus apud Dn. Heinricum Os Amstelodami existit: ut et vitrum aliquod pictum pulcherrimis floribus plenum, quod S. Caesarea Maiestas emit. Deinde cum Mauritius Comes equum quendam Turcicum generosissimum dono accepisset, illiusque iconem hac arte expressam desideraret; eiusdem voto hic quoque plenissime satisfecit. Sic caput quoddam mortuum: item Venus dormiens illius, nec non Cupido dormiens, ad cuius pedes duo Satyri, Amstelodami apud Dn. Wilhelmum Jacobi adhuc asservantur, quae singula omnimodam perfectionem prae se ferunt. In chalcographicis tamen quoque discipulos quosdam habuit egregios, ceu sunt Johannes Sanredam; Zacharias Dolendo, Robertus, et Cornelius quidam, qui omnes surculi fuerunt celeberrima hac radice neuti quam indigni.
CXVIII. ADAMUS de
ORT Pictor Antver-
piensis.
CXVIII. ADAM de ORT.NAtus est Antverpiae A. 1557. Patre Lamberto de Ort, qui et ipse Praeceptor erat huius filii sui in arte pictoria. Excellebat autem megalographicis, multisque operibus rarissimis inclarescebat, quae adhuc de magna ingenii eius perfectione testantur. Mortuus tandem est anno 1641. Antverpiae, ubi vitam continuo egerat: eiusque effigies tabula nostra II. exhibita est.
CXIX. OCTAVIUS de
VEEN Pictor Antver-
piensis,
CXIX. OCTAVIUS de VEEN.LUgduni Batavorum natus est e bono stemmate: cumque naturali inclinatione sua ad artem nostram duceretur, in patria eandem apud Isaacum Nicolai didicit. Profectus autem Romam, et peragratis ceteris quoque Italiae Urbibus, apud Taddaeum et Fridericum Zuccarum ad longe sublimiores perfectionis gradus ascendit, ut Princeps Parmensis cum plurima Nobilitatis eius parte magni eum aestimarent. Abhinc in servitia Alberti Archiducis admissus, eiusdem et Archiducissae coniugis conficiebat effigies optimas,
quae deinde ad Jacobum Angliae Regem transmittebantur.
Et quamvis eodem tempore a S. Caesarea Maiestate, nec non ab Archiepiscopo Salisburgensi, item ab Hispaniae, nec minus a Galliae Rege desideraretur; cum Alberto tamen Archiduce in Belgium abibat picturis eiusdem aulicis praefectus, et ab omnibus Opera eius.Aulicis magni habitus. Hic varia elaborabat opera pulcherrima, inter quae potissimum celebratur festum aliquod Bacchi, quod iuxta prototypum Hemskerkii disposuerat, prout illud Medioburgi apud Dominum de Wyntgis adhuc spectari potest. Similem laudem et Zeuxis eius promerebatur in medio quinque nudarum consistens. Adde, quod et celeberrimus Petrus Paulus Rubens rudimenta artis suae huic debeat, quae haud minima est laudum eius portio.
Frater eius Gisbertus de Veen chalcographus erat clarissimus. Petrus autem alter illius frater pictor erat summa pariter laude dignissimus, quamvis opera eius pluribus haud facta fuerint communia. Iconem autem Octavii tabulae nostrae II. inseruimus.
CXX. JOHANNES RO-
TENHAMMER Pictor Mo-
nacensis.
CXX. JOHANNES ROTENHAMER.NAtus fuit Anno 1564. et Monaci a Donawero quodam, communioris generis pictore artem didicit. Romam autem profectus laminis pingendis incumbebat, quod in more positum erat et Belgis quibusdam aliis: quamvis ipse ob proprias inventiones Opera eius.pulcherrimas singulari hic uteretur successu. Celebris autem fiebat pictura quadam maiore, in loco sublimi facta, de Sanctis omnibus, Sanctisque Virginibus, nec non Angelis, tam inventione, quam vestium raritate, vultuumque gratia, et colorum amoenitate maxime spectabili.
Venetis dehinc uxorem ducebat, ibidemque opera tam maiora quam minora elaborabat plurima, per omnes mundi angulos dispersa atque divendita. Inter alia autem Dn. Johannes Ultraiectinus Assumtionem quandam B. Virginis ab ipso factam possidebat; item Actaeonem et Dianam multa arte conspicuam; quorum operum causa in Belgio celeberrimis annumeratus est artificibus.
Opera eius Augustana.Praecipue tamen Augustam Vindelicorum operibus exornavit plurimis laudatissimis: inter quae in templo S. Crucis altare magnum omnium Sanctorum: nec non in aede S. Udalrici tabula similis alia. Sic porta quoque Discalceatorum ab ipso