Permanente URL:
http://la.sandrart.net/-text-academia-0374

280

Linke Spalte

elegantissime expicta est. Deinde domum integram Domini Hopferi in loco, quem Grottenaviam dicunt, recenter tunc extructam, nunc autem a Domino Eberts, graphicophilo maximo, possessam, picturis a summo fastigio usque ad imum plateae, nec non quoad cetera latera tam cortis quam horti exornavit rarissimis. Similiterque porticum ibidem singularem, et Pinacothecam maioris Oeci, partim fabulis poeticis, partim historiis, partim Alabandaeis variis, nec non subdialibus aliisque inventionibus ingeniosissimis, inter Architecturae ornamenta in albario recente sic illustravit, ut opus hoc adhuc indies a magnatibus et graphicophilis visitetur, et pro pulcherrima, ob tot albarii recentis picturas optimas, totius Augustae domo habeatur: unde eandem quoque Dominus Possessor reparatione sedula in optimo statu hactenus conservavit. Nec minori industria nobilissima haec manus domum Steiningerianam in calce humida exornavit, ut et huius picturae ab omnibus artis peritis cum admiratione considerentur.

Vita eius.Quamvis autem per tot opera illustria tam oleario colore, quam in albario recente facta ingentem pecuniae summam tam Imperatoris atque Regum, quam aliorum artis fautorum liberalitate lucratus esset; tanta tamen bonorum copia nullatenus ipsi sufficiebat, cum omnia tam cito rursus consumeret, ut in magna semper viveret egestate. Unde pro certo asseverarunt quidam familiarium eius, eum plus, quam octoginta millia florenorum lucratum, e contrario supra octoginta duo millia consumsisse, ut plura semper prodigeret quam acquisivisset, et post obitum eius Amici ipsius quaedam congerere cogerentur, quo honeste sepeliri posset. Alia ipsius gesta dolenda sane silentii potius peplo involvuntur, quam ut recensendo eadem famae illius ob artem eximiam gloriosissimae, tam lurida ob nimiam vitae ataxiam obducenda sit caligo.

CXXI. JOACHIMUS
UTENWAL pictor Ultraie-
ctinus,

CXXI. JOACHIMUS UTENWALL.NAtus est Ultraiecti Anno 1566. Patre encauste vitrario, viro honestissimo, quem ipse ego anno 1626. tempore studiorum meorum ibidem saepius visitavi, aetate iam gravem, sed benevolum admodum, qui opera sua artificiosissima, quorum haud pauca asservabat, libenter conspicienda praebebat. Istius filius alius eandem professus artem, plurimum iam in ea profecerat, et procul dubio ad sublimiores gradus ascendisset, nisi lini mercimonio, cui non sine insigni rei familiaris augmento

Rechte Spalte

vacabant, distractus, commodo potius, quam gloriae studuisset.

Joachimus autem postquam artem suam apud Joam Baer pictorem Ultraiectinum didicisset, Patavium in Italiam profectus apud Episcopum de Malo per biennium commorabatur; cum quo dehinc tamdiu et in Gallia permanebat, interea e propria sua inventione pro eodem plurima elaborans. Post reditum varia pingebat, tam magna, quam parva, ut dubium sit, utrum minoribus an maioribus picturis praevaluerit. Antverpiae apud Graphicophilum quendam tabula quaepiam ipsius reperitur sex pedes alta, decemque longa, de Lotho eiusque filiabus, in qua figurae quaedam nudae pulcherrimae viventium magnitudine, nec non arbor quaedam ardens elegantissima, et similia alia. Sic apud patruelem eius Lucam Amstelodami Apelles quidam ipsius extat: Item Nocturnum de nativitate Christi, Angelisque pastoribus apparentibus; quae sola, quantum ipse valuerit, sufficientissime commonstrant; ut plura deiis adicere supersedeamus.

CXXII. TOBIAS VER-
HOECH, subdialium
Pictor.

CXXII. TOBIAS VERHOECH.NAtus est Antverpiae Anno 1566. ubi subdialibus deinde magnam assecutus est nominis sui celebritatem: quae non parum et hinc aucta est, quod Petrus Paulus Rubens pictorum illud Lumen eundem primum suum appellavit praeceptorem. Mortuus autem est Antverpiae anno post natum Salvatorem 1631.

CXXIII. PETRUS COR-
NELIUS de RYK Pictor
Delphensis

CXXIII. PETRUS CORNELIUS de RYK.FUndamenta artis suae in patria iaciebat apud Jacobum Wilhelmum, quamvis post duos tyrocinii menses ab arte hac iterum abstractus, ad alia applicaretur. Ductus autem inclinatione quadam naturali, ad priora redibat, discipulus factus Huberti Jacobi, icono-poetae optimi; a quo intra semestre spatium veram colorum et simul iconum pingendarum notitiam assequebatur. Cumque hoc praeceptore suo et in Italiam abibat, per quindecim annos ibidem Opera eius. commoratus. Anno autem 1604. qui erat aetatis eius trigesimus sextus, Harlemum redux, larem ibi figebat; pictoque mox opere quodam praestantissimo de Lazaro et Divite, quod in Nosocomium transferebatur, undique innotescebat. Quicquid autem conficiebat, ingenio abundabat, Bassani modum referens: ut vere de ipso dici queat, eum artificum haud fuisse postremum.