285
illico patuit, quod ita de facultatibus suis disposuisset, ut quicquid ad studia huius artis pertineret, sive e diagraphicorum, sive e chalcographicorum et similium genere, hic vel ille filiorum suorum, qui amore huius artis ducerentur, vel, deficientibus istis, generi eius similes, obtinerent; cetera autem auctione publica venderentur: quod etiam post obitum ipsius in domo eius factum est, ubi instituta auctione plus licitantibus, pro regionis illius more, parata pecunia opera haec omnia vendita sunt, et quidem pretio maximo, quod e Pinacotheca Rubeniana quilibet particulam quandam habere vellet; unde incredibilis emergebat pecuniae summa.
Opera eius prima.Iuxta primam suam ex Italia assumtam methodum, robur illud colorum Caravagii, quem prae ceteris observabat, imitari sedulo conabatur: cum autem hic Alter modus eius. modus difficilis nimis atque tardus esset, faciliore deinceps et velociore usus est, cuius exempla adhuc extant sequentia: Bacchanalia maiora in Aula Caesarea Viennensi: deinde Venatio quaedam Barbarorum equitum contra Leonem quendam ferociorem instituta, Schleisheimii in conclavibus Electoralibus Bavaricis existens, quae et typis aeneis edita est. Item Venatio quaedam Crocodilorum. Similiter Altare summum una cum duobus lateralibus Neoburgi ad Danubium extans, quorum illud extremum iudicium, haec historiam nativitatis et Pentecostalem exhibent. Porro Hemmavii, in Ducatu Neoburgico, in altari summo expressus est lapsus Luciferianus, summae aestimationis. Sic Frisingae summum altare visionem de Dracone a Michaele victo e 12. Cap. Apocalypseos repraesentat; ingeniosissime omnia, amoenissimisque coloribus expicta. Eodem modo Augustae Vindelicorum in templo S. Crucis Assumtio B. Virginis ab ipso depicta extat. Sic et ego quoddam illius operum possideo, Herodiada nempe, una cum filia, caput Johannis Baptistae in lance Herodi offerente, quod cum ab artis peritis omnibus tantopere laudaretur e Pinacotheca Milichiana emtum inter rariora alia collocavi. Prout et Nessi et Deianirae fabulam felicissima illius manu confectam: nec non militem quendam cataphractatum, qui mulierem fugientem lascivam arreptam amplexu stringit, cui et anus quaedam adest; figuris dimidiatis viventium magnitudine mira arte expressis.
Finis autem vix foret, si omnia ab ingeniosissimo hoc artifice elaborata recenseri deberent, cum praeter ingenii solertiam, mirabili quoque polleret promtitudine
manus, citiusque absolvere soleret opera sua, quam ab alio inchoari possent: donec tandem affligente illum chiragra a maioribus desistere, et ad mediocria atque minora, tam sacra quam profana, nec non campestria sese conferre cogeretur. Sepultura eius. Cum autem nuncios hos mortis paulatim advenire videret, dispositis rebus suis, tandem in medio laudum suarum decursu e vivis excedebat, sepultura honoratus magnificentissima, ut et ante feretrum eius, in pulvinari holoserico nigro, aurea ferretur corona. Inter vivos autem esse desiit trigesimo Maii anni post natum Christum 1640. aetatis suae 63. Effigiemque illius benevolus Lector in tabula nostra J. J. conspicere poterit.
CXXVII. PHILIPPUS
UFFENBACH, Pictor
Francofurta-
nus,
CXXVII. PHILIPPUS UFFENBACHIUS.FRancofurti optimo genere satus, Praeceptorem suum Adamum Grimmerum, cui a parentibus concreditus fuerat, magna Opera eius. imitatus est solertia. Inter opera eius primaria Francofurti in templo Praedicatorum adhuc extat altare quoddam, quod Ascensionem Dominicam exhibet, iuxta Veterum industriam egregie propositam. Sic turrim quoque ibidem in ponte extructam variis expinxit argutiis: nec minus et alibi insignia reliquit artis suae vestigia. Cum autem Alchimiae Sectator esset strenuus, et emblematibus theologicis frequenter invigilaret, multaque scriberet: et praeterea tempore rebellionis a Vincentio Fettmilchio pistore contra Senatum illius Urbis institutae negotiis civilibus nimium occuparetur, quod favorem eius insigniter diminuebat, domi plerumque victu tenui vitam transegit, tandemque ibidem circa annum 1640. mortuus est. Praeceptor autem erat Adami Elsheimeri, magnusque omnium artium fautor, praesertim artificum Germanorum Veterum cultor insignis, qui magno claruerant ingenio: adde quod et Regulas de Symmetria, Geometria, Prospectiva, et Anatomia calleret optime, et quamvis peregrinationibus haud vacasset, ex aliorum tamen discursibus multaque variorum Librorum lectione peritiam in variis nactus esset insignem.