Permanente URL:
http://la.sandrart.net/-text-academia-0382

286

Linke Spalte

CXXVIII. ADAMUS
ELZHEIMER Franco-
furtanus pictor,

CXXVIII. ADAMUS ELZHEIMER.INter antesignanos huius artis merito numerandus, vulgoque Adamus Francofurtanus audiens, natus est Francofurti anno 1574. pone Balneum, quod rubrum dicitur, patre sartore; cumque ob insignem erga pictoriam artem inclinationem, delineationibus primum indulgeret, in disciplinam mox Philippo Uffenbachio tradebatur. Sed quod nobilissimum ipsius ingenium ad summam tantum aspiraret perfectionem, ad itinera statim sese accingebat, Romam venit. pervadensque Germaniam, Romam sese conferebat, ubi inita cum celeberrimis et artificiosissimis, quales tum erant Petrus Lastmannus; Johannes Pimias Amstelodamensis; Jacobus Ernestus, Thomas Lindaviensis, atque similes alii familiaritate cum istis omnibus ad ipsum consummatae perfectionis culmen ascendere annitebatur. Picturis parvis studet. Quemadmodum autem Adamus Protoplastes primus erat humani generis autor; sic Adamus iste primus erat autor picturarum minutiorum, praesertim quoad subdialia et curiosa alia, quae ipse tam naturali similitudine micrographice exhibere solebat, ut modum hunc ipsius, ceu perfectissimum, selectissimumque omnium, et maxime vividum omnes deinde pictores secuti sint.

Inter meliora eius alia non postremum erat, quo fama eius mirum in modum extollebatur, Iter Tobiae pingit. opusculum quoddam de Tobia iuniore in lamina aenea unius spithamae longitudine confectum: ubi Angelus conductor per rivulum quendam vadosum Tobiam traducere videtur, cane interea comite, de saxo quasi in saxum subsulturo, et Sole simul tum oriente, punicantibus radiis suis utriusque faciem elegantissime feriente. In hac tabella campestria tam sunt amoena, et renidens ex undis caeruli species caeli tam naturalis, viatoresque et animalia tot argutiis variata, ut simile quid antea visum haud esset, totaque tum temporis Urbs Romana de nova hac Elzheimeri pingendi methodo Latonamque, et alia. undiquaque personaret. Sic et Latonam in tractu quodam campestri paulo maiore depingebat cum duobus infantulis suis, cui in palude rustici quidam aquam, ne bibere posset, conturbarent, propterea in ranas transmutati. Porro eadem quantitate ab eo et Procris picta est vulnerata, quam herbis medicantibus curaturus videtur Cephalus; congregatis interea haud procul Dryadibus, Satyris, Faunisque varia aetate, ignemque ad ingressum silvae struentibus. Nec minori artificio claret opus eius de S. Laurentio ante iudicem vestibus nudato, iamiamque in craticulam immittendo,

Rechte Spalte

nisi idolo immolaret, cum hic ex adverso summa sese devotione caelum versus converteret, ubi indicibili proprietate affectus expressi sunt undique: quod autographon ab Illustrissimo Dn. Dn. Johanne Comite Nassoviensi Saarpontino in arce et Musaeo suo celeberrimo Idsteiniano, una cum operibus rarioribus aliis, asservatum fuit. Sic et alium pinxit S. Laurentium minorem pro patrueli meo Abrahamo Martini Francofurtano, tunica Levitica amictum, altera manu craticulam, altera palmam tenentem, ubi retro montana apparent remotissima, cum vallibus et cataractis, nec non arboretis Sole occidente collustratis amoenissimis tanto acumine tamque naturali similitudine expressis, ut lingua laudibus his omnibus deficiat. Assuetus hoc modo recenti huic methodo oleariae circa minuta, a megalographicis, quibus tamen primo singulariter invigilabat, omnino desistebat, fortuna in minimis proniore usus.

Sic aere quoque roso subdialia quaedam edebat, de Satyris atque nymphis ad cymbalorum sonitum choreas agentibus, cum similibus argutiis aliis. Similiter et auroram expresserat post silvam quandam obscuriorem emergentem, cum prospectu per iuga montium longius concatenata, valliumque interstitia iucundissima ad ultimum usque Horizontem, coloribus mira dexteritate applicitis.

Nocturna eius.Dehinc forma minore elliptica Decollationem quoque Johannis Baptistae exhibuerat, quo in opere iudicium suum circa nocturna maximum, verumque eadem exhibendi modum summa cum laude prodidit. Quo facto et fabulam Baucidis et Philemonis eodem modo expressit, Jove sc. et Mercurio in tugurio illorum ad lucernam assidentibus, festisque quasi ab itinere suo apud pauperculos istos pernoctaturis. Tantundem artificii quoque in alio quodam eius nocturno elucescit de Cerere noctu bibente, potumque eidem porrigente vetula quadam cum candela adstante, illudentibus interea eidem pueris quibusdam petulantibus: quae omnia partim ob ordinem et inventionem singularem, partim ob delineationem et colores, luminumque vibrationem admirandam, partim quoque ob campestrium amoenitatem, arborumque et frondium sive prominentium, sive demissarum gratiam, nec non foliorum atque herbarum curam extraordinariam non summam tantum in sese laudem merentur, sed Schola simul sunt integra, et instructio dilucida maxime, e qua verus nocturna exprimendi modus fundamentaliter addisci potest; ubi ingenue fateor ipse, me in iuvenilibus annis meis, cum nocturna pingere inciperem, his usum esse ceu idea atque prototypo longe utilissimo.