299
ad uberius indaganda similia naturae admiranda. Hic ergo montana pulchriora et convallia implicatiora omnia calamo delineabat quam diligentissime, maiores arbores carbone, remotiora autem colore aquario illustrans, ut biennii spatio magnum hinc conficeret volumen, quod dehinc in picturis eius campestribus magno Pragae commoratur ipsi erat usui, quorum exempla Pragae in pinacotheca Caesarea, (ubi in servitiis S. C. Maiestatis per multos annos laboravit:) existunt plurima, quae deinde ab Aegidio Sadlero eiusque discipulo Isaaco Maiore pleraque aeri incisa sunt.
Opus eius laude dignissimumInter omnia vero opera eius, iuxta meam quidem sententiam, summam meretur laudem magnus ille tractus campestris, in quo S. Hieronymum poenitentem in deserto exhibuit, prout hic ab Isaaco Maiore praememorato typis aeneis publicatus est.
Ultraiectum venit.Post obitum Rudolphi Imperatoris gloriosissimae memoriae Ultraiectum se conserebat, ibidemque, magna cum satisfactione graphicophilorum, varia elaborabat subdialia, ita ut tempus diei antemeridianum his laboribus impenderet: sub vesperam autem consortia quaedam frequentabat laetiora, atque sic vitam suam coelebs transigebat inter hilaritates licitas, et plerumque cum patrueli suo Johanne Saverio, qui et ipse subdialium pictor erat. Vitam autem ad senium satis grande producebat, tandemque soluto naturae debito Ultraiecti inter vivos esse desinebat; cuius imaginem tabula nostra KK. exhibuimus.
CLII. JOHANNES TORRENTIUS,
Amstelodamensis
CLII. JOHANNES TORRENTIUS AmstelodamensisINter illos, qui ad sublimiora artis pictoriae annisi sunt fastigia, pariter numerandus; quamvis enim terram suam natalem nunquam deseruisset; multa tamen ibidem elaboravit opera pulcherrima. Vitae nimirum sibi elegerat genus quoddam singulare; quin et picturis minutioribus potius operam dabat, quam megalographicis, quibus libros tumultuaria confusione varios tam apertos quam clausos, clepsammidia, Picturis minutioribus operam dat. calamos, atramentaria, vasa floribus plena in mensis locata, tapetes, vela et similia tanta exhibebat industria, tantaque argutia, ductu etiam tam laevigato tamque robusto, ut naturam quasi superare videretur ipsam, nullaque istius generis opera alia istius manu factis essent similia; quae propterea pro admirandis magnoque in pretio habebantur. Ultra immota talia (cum ad activa maior requiratur spiritus;) nihil ab ipso factum conspexi, quod singulare esset; praeter nudas quasdam feminas ineptissimas, et maxime inficetas, adeoque laude nulla dignas; quae propterea etiam singulari destructae sunt casu, prout ex sequenti patebit historia.
In suspicionem haereseos incidit.Hic nempe Torrentius cum conversatione amicabili, specie decora, moribus optimis et facundia singulari conspicuus esset, magna gaudebat amicorum frequentia, ex primariis quoque et ditissimis, qui honore eundem et amore prosequebantur plurimo, ut et nummos ipsi suppeditarent et alia, quaecunque ab ipso desiderari possent: unde e tanta rerum omnium abundantia in luxuriam prolapsus, clandestina instituebat conventicula, de quibus honestiores famam disseminabant haud optimam, quod Libertinismo omnia viderentur quam simillima: unde et pro seductore populi ad magistratum deferebatur, quasi clam docuisset: peccatum originale Christi sublatum esse, ut absque legis norma iam vivere, virisque et mulieribus promiscua uti familiaritate liceret. Equulei cruciatu moritur. Quo percepto Magistratus Harlemensis captivatum, cum omnia constantissime negaret, torturae tandem subicere iussit; qua tanta tractatus suit vehementia, ut in carcere propterea expiraret: ex quo praedicta asseclarum eius factio statim dissoluta est, picturaeque supra commemoratae nudae atque lascivae carnificis manu publice combustae sunt.
Plura ergo de ipso commemorare haud possum, quam pauca illa immobilium, et optima quidem opuscula, Amstelodami, Lugduni Batavorum et Hagae Comitis adhuc existentia. Excessus autem hic illius ex hac vita dolorosissimus et ignominiosissimus Harlemi contigit circa annum 1640. Effigies autem ipsius tabula nostra M. M. spectari potest.
CLIII. JOHANNES DE WAEL.
CLIII. JOHANNES D WAEL.ET ipse inter pictores Antverpienses multa arte clarus erat, unde picturis suis et vita honestissima ad divitias emersit insignes, mortuusque est anno 1633. anno aetatis suae 73. Sic pariter et
CLIV. JODOCUS DE GRAESBECK.
CLIV. JODOCUS DE GRAESBEK.IBidem caput suum haud minus extulit, quam ceu lenta solent inter viburna cupressi. Sed porro
CLV. ADAMUS WILLARTUS
CLV. ADAM WILLART.ETiam mihi succurrit, Antverpiensis patria, Ultraiectanus domicilio, qui in subdialibus variis, qualia sunt campestria, nautica, piscationes halecum, littora, portus, procellae marinae, et similia admodum fuit celebris, ut laudes illius ob artis comitatisque singularitatem mirum in modum mihi decantatae fuerint.
CLVI. JOHANNES WILHELMUS BAUE-
RUS, Argentoratensis,
CLVI. JOHANN WILHELM BAUERPIctor membranarum celebratissimus, Argentoratinatus et educatus, Brendeliique ibidem discipulus. Hic laboriosissimus erat, inventionibus dives et velocitatis ad