300
mirandae in picturis minutis membranaceis, quarum infinitum quasi confecit numerum, figuris plerumque parvis hinc inde insertis, sub argumento venationum, piscationum, itinerum terrestrium, procellarum marinarum, tempestatumque, cum variis casibus aliis argutissime et elegantissime In variis curiosus. exhibitis. Praeterea autem et circa labores quosdam alios minores curiosissimos occupabatur, ceu sunt erosio aeris, smaltum auro inductum, et encaustica similia alia: quare et in Italiam porro profectus, Romae commoratur. Romae apud Principem Brassanum, omnium artium fautorem eximium, una cum artificibus pluribus aliis, per aliquod tempus commoratus est, ubi ob insignem artis suae elegantiam magnum reperit applausum. Quamvis et ipse ulteriores semper faceret progressus, delineando iuxta nativa exemplaria palatia praecipua, hortos et prospectus elegantiores, tam intra quam extra Urbem, nec non aedificia splendidiora et plateas integras, item fontes artificiales, statuas, opera anaglyphica semiplena, vasa marmorea, ruinas antiquas, sodalitia aulica, et conversationes nobilium alias, item festivitates quotidianas, ludosque et similia, quorum omnium beneficio in methodo sua nobilissima ad maiores semper ascendit gradus.
Neapolin venit.Deinde Neapolin sese conferebat, ubi aequoris ipsius tractum, portus, castella, promontoria, et similia alia, una cum variis navium generibus, pro diversa singularum nationum specie, sive Turcae essent, sive exotici alii, cum mancipiis et apparatibus aliis elegantissime depinxit, tamque distincte, ut quilibet facile dignosci posset, utrum Hispanus, an Gallus, Italusve, vel alius esset: unde prout labores, sic et laudes eius tantopere excrescebant, ut magnam ibidem pecuniae summam acquireret. Namque et diutius ibidem permansisset, nisi anno 1634. ut memoriam certae cuiusdam obliteraret feminae, Romam iterum, et persequente eundem hoc malo et hic, porro et Venetias, imo plane Viennam Austriae se confert.Viennam Austriae metropolim sese contulisset, ubi pro Ferdinando III. Imperatore Romanorum, aliisque magnatibus atque nobilibus, curiosa plurima ex historia tam sacra quam profana, nec non fabulis poetarum pinxit, quaedam etiam aere roso ipse exhibuit, inter quae subdialia plurima, procellae marinae, et inprimis Metamorphosis Ovidii in quarto edita; quod opus est extraordinarium, inventionibusque ditissimum, et argutiis innumeris refertum. Quedam autem opera ipsius, et quidem elegantissima, a Melchiore Kusselio Opera eius typis aeneis vulgantur. Augustano chalcographo celeberrimo apographis laudatissimis transumta, inque graphicophilorum gratiam typis aeneis publicata sunt: ut sunt proelia varia
pulcherrima, venationes diversi generis, sodalitia elegantissima; palatia magnifica; aedificia Romana varia, viridaria amoenissima, fontes artificiosi lepidissimi, nec non tota de Pastore fido Comoedia; et Christi similiter tam vita quam passio; quae omnia aeque ob inventionum raritatem, ac ob singularem chalcographi industriam, cultoribus horum studiorum non minus delectabilia sunt, quam utilia.
Lepidae quaedam pictorum consuetudines.Pictoris istius haec erat consuetudo, ut inter labores suos perpetuo quaedam mussitaret, quasi loco ipsius imaginis pingendae ipse verba faceret; Sive Hispanum pingeret, sive Italum, sive Gallum. Similiter celeberrimus ille Petrus Laarius, alias Bambotsius, durante labore, mystace suo praegrandi semper partem quandam faciei suae obtegebat. Praedictus autem Bauerus Viennae moriebatur anno Christi 1640. postquam paulo ante uxorem duxerat.
CLVII. NICOLAUS KNIPFERUS
Lipsiensis
CLVII. NICOLAUS KNIPFERUS Lipsiensis.EManuelis Nyssii pictoris Lipsiensis discipulus, anno 1630. Magdeburgi primum, deinde Ultraiecti apud celeberrimum illum Abrahamum Blomartum commoratus, picturis parvis similiter insignem Historias minutas pingit. assecutus est famam, sed historicis et colore oleario pictis ingenio maximo et elegantia singulari: quae propterea a Principibus variis mire desiderabantur, et inprimis a Potentissimo Daniae Rege coemebantur plurimae, quarum descriptionem, ob singularem, quam promeritae sunt, laudem, peculiari studio instituere mihi proposueram, nisi citius, quam pro voto, abinde redeundum mihi fuisset.
CLVIII. JOHANNES BYLERTUS
Ultraiectensis
CLVIII. JOHANNES BYLERTUS Ultraiectensis.NOn patria tantum, artificibus nostratibus semper divite, sed et praeceptore Abrahamo Blomarto clarus, iactis apud hunc optime fundamentis, in Galliam primo, et abhinc Romam sese contulit, ubi per multos annos in imaginibus dimidiatis, conversationibus pingendis et iconibus sese exercuit. In patriam autem redux, ob virtutum civilium et manus artificiosissimae gratiam statim innotuit, ut et matrimonium iniret exoptatum, et multis afflueret divitiis atque gaudiis, donec ingruente bello Gallico Musarum omnium Ultraiecti cessarent studia, insimulque et artificis huius fortuna a prosperitatis cursu nimium quantum cohiberetur. Sic quoque.
CLIX. JOHANNES DE BALEN
CLIX. JOHANNES DE BALEN.EX Italia in Urbem patriam Antverpiam redux, magna mox, ob artis eximiae gratiam, inclaruit laude, cuius testimonia