306
memoriae quaecunque deambulando in foro, sive ante Urbem viderat notabilia, tam perfecte iuxta regularum fundamenta exprimere poterat, ut similem nec ante nec post sese habuerit unquam.
Vita ipsius communis.Quod porro attinet ad communem ipsius vivendi modum, hic nemini melius innotescere potuit, quam mihi, qui ex intimis ipsius eram amicis, quod per multos annos partim Romae, partim in Hollandia perpetuo iunctissima usi essemus familiaritate: unde verissime id attestor, quod omnium virtutum studiosus, animique fuerit amicabilis et humanissimi. Cum autem nimiis meditationibus atque speculationibus ingenium suum nimis oneraret, beneficio musices, et quidem pandurae subinde reficere solebat animum. Ceterum in consortiis benignus, civilis, et pacificus erat, quamvis sodalitia parum affectaret. Formam autem corporis habebat extraordinariam, ut a Romanis propterea il Bambotio, Forma corporis eius. quasi monstrosus diceretur. Pars enim corporis eius inferior, una tertia maior erat quam superior, ubi collum habebat brevissimum, una cum pectore brevi similiter; unde figura hac sua risum excitavit pluribus, ioco tamen omnia excipiens urbanissimo, facetiisque laetitiam cumulans. Ludicra instituit varia. Sic instituto aliquando conventiculo potatorio, quod Baptismum receptatorium appellare solent, praeligatis feminalibus in angulum post ianuam recollectus, a praetereuntibus quibusdam pro cercopitheco maiore habebatur. Choreas agendo lepidissimus erat, dum contractis humeris, pedibus suis longissimis gyros vibraret super capitibus aliorum, ut homo dimidius huc illuc saltare videretur. Aliquando Pousinus, Claudius Lorenius, Ego, et Larius Tibur equis vecti eramus, ut tractus illos elegantissimos iuxta nativa exemplaria delinearemus; ubi circa reditum, insciis nobis, ob imbrium metum Bambotius prior regressus fuerat: ad portam igitur urbis progressi, deque absentia illius solliciti, cum excubitores interrogaremus, an forte hic iam intrasset? illi negantes, non nisi equum Viterrini, absque sessore per portam procurrisse aiebant, vidulo oneratum, superligato pileo, et propendentibus utrinque ocreis; quod non nobis tantum, sed et ipsi Lario, cum a nobis id acciperet, ansam ridendi propinabat plurimam.
Acumen ingenii.Praeter insolitam hanc proportionem monstrosus tamen non erat, nec deformis; imo defectus quoque corporis sui ingenii admirandi acumine, prudentiaeque donis multivariis abundantissime resarciebat, ut artificibus excellentioribus omnino sit annumerandus. Romae enim infinitam talium operum pinxit copiam, quae nunquam iuxta nomen eius, quod Itali ignorabant,
Lariana, sed Bambotiana saltem cognominabantur; donec tandem plus satis inclaresceret. Appropinquante autem paulatim senio, cum et a cognatis suis, et praesertim Amstelodamensibus, magno expeteretur desiderio, quippe quod opera eius, quorum Ego tam egregium habebam numerum, mirum in modum efflagitabant, Harlemum venit. ad literas meas varias humanissimas, promissumque, quod maiori in patria, quam in Italia fruiturus sit voluptate, anno tandem 1639. ad nos Amstelodamum veniebat; acceptusque quam benignissime, omni officiorum et humanitatis genere honorabatur, donec Harlemum ad fratrem suum, qui Ludimoderator erat celeberrimus, diverteret; ubi in prospero tum satis patriae statu, iucundissimos artis suae fructus edebat illico: et inprimis mihi opus quoddam pingebat trium palmorum quantitate, quo circa solis ortum Venatores quidam equis insidentes, una cum femina nobili, servis canibusque stipati in tractu quodam campestri venatum abeunt, pontem quendam transituri magnum, sub quo Sol oriens undis collustratis ad partem infernam concovam reflectitur, mira arte magnaque solertia expressis omnibus. Cumque per quinquennium subsequens similia elaborasset plura, hinc factum est, ut peculiari libello talia aere roso effigurata, publicis ederet typis, quae omnia sedulo conquiruntur, proque ornatu pinacophylaciorum non attento pretio coemuntur, ita ut et illa, quae Romae ab ipso confecta fuerunt, caro vendita Amstelodamum transportata sint.
Moritur Sexagenarius.Interea cum iam sexagesimus aetatis eius annus appropinquaret, et complexio eius, quae, utpote melancholiae soboles, in se infirma satis atque debilis erat, crescentibus annis cum insigni virium diminutione sic decresceret, ut memoria quasi excideret penitus, tandem Harlemi, summo cum dolore graphicophilorum, mortalitatis suae exuvias deponebat; plangentibus potissimum Italis atque Belgis illis, qui Bambotianis hisce prae ceteris invigilabant. Effigiem autem illius tabula nostra N. N. exhibuimus talem, qualis nostra manu quondam delineata fuit.
CLXXXV. JOHANNES BOTHIUS,
et frater eius, Ultraiectenses,
CLXXXV. JOHANN BOTH cum fratre.FIlii erant pictoris cuiusdam vitrarii, qui tum temporis, cum ego discipulus essem Gerhardi de Hundhorst, eadem studia tractabant apud Abrahamum Blomartum. Hi Academiam nostram diligenter frequentabant, et indefessa sua sedulitate spei de sese locum dabant plurimae: postmodum quoque peregrinaturi, pro more huius nationis Galliam primo, et deinde Italiam visitabant, Romamque inprimis;