307
ubi non tantum laboribus magno vacabant fervore, sed et prudenti meditatione omnia solertissime perlustrabant; tandem Socii sunt laborando. in subdialibus methodum celeberrimi Claudii Lorennii, in imaginibus parvis autem Bambotii modum sectati: Alter enim tractus pingebat campestres elegantissimos, eosdemque alter hominibus, brutis, avibus, aliisque requisitis replebat, idque tanta solertia, ac si omnia una eademque manu confecta essent: quibus operibus etiam brevi tempore ad tale scandebant famae fastigium, ut iuxta excellentissimos haud immerito locari possent artifices.
Opera eorum.Tabulas autem plerumque subdialium maiores pingebant; quas ditissimo cumulabant ornatu, horarum, verbi gratia, matutinarum, roscido adhuc gramine, et sole per montium iuga prospiciente conspicuarum: Sic et meridiei et occidentis Phoebi tempora; nec non nocturnum Lunae splendorem et similia proferebant, colore et inventione tam admirabili, ut in picturis eorum, quasi ipsae diei horae dignosci possent; ut camporum, montium, arborumque proprietates hic praeteream. Et quia Claudius Lorennius subdialibus ingeniosior erat, quam imaginibus humanis; hi autem in utroque genere exercitatissimi erant, isti sane eundem ad insignem laborum compellebant aemulationem, praesertim cum celeritate vix parem haberent, et multa quasi absque difficultate elaborarent; unde brevi tempore multas pulcherrimorum operum centurias Romae producebant, e quibus Ego duas adhuc tabulas maiores temporis, nimirum matutini et vespertini, cum aliis ad ipsorum memoriam Alter fratrum undis suffocatur. asservo. Sed et Venetiis magna similium pars reperitur, ubi per aliquod temporis spatium commorati sunt; donec alter istorum fratrum, qui imaginibus ditabat tabulas, noctu, dum e sodalitio domum abiret, ex improviso in canalem illapsus, defectu auxilii, undis miserrime suffocaretur: ex quo alter domum illico regressus, suam ibidem propagabat artem; ubi mihi quoque horam quandam vespertinam in campo elegantissimo optime dispositam, et meliori adhuc colore expictam concessit; ceterum emtoribus abundans, quamvis caro sua divenderet pretio. Tandem morbo correptus in patria ultimum suum obibat diem circa annum 1650. Effigies autem ipsius tabula nostra N. N. expressa est.
CLXXXVI. THOMAS WILLEBORT,
Bergensis,
CLXXXVI. THOMAS WILLEBORT.PAtria Monti - Somanus, discipulus Gerhardi Segeri Antverpiae, historiis megalographicis inclarescebat, prout et iconibus, et praesertim Antverpiae magnam satis acquirebat nominis celebritatem; ubi etiam e vivis excessit.
CLXXXVII. DANIEL SEGERIUS
Societatis Jesu,
CLXXXVII. DANIEL SEGERS.IN celeberrimo istorum Patrum collegio Antverpiensi clarus ob insignem in pingendis floribus elegantiam, quos tanta industria tantaque elaborabat cura, tamque naturali similitudine variis ad imaginum devotarum picturas modis eosdem applicans, ut apud omnes Magnates magno in Opera eius. honore esset; quem sane nec immerito experiebatur, ob singularem colorum venustatem, methodumque laetissimam et accuratissimam, quam varia eius et innumera quasi in templis Antverpiensibus extantia opera publice adhuc prae se ferunt. Iconem eius exhibuimus tabula nostra NN.
CLXXXVIII. JOHANNES de HEEM,
Ultraiectensis,
CLXXXVIII JOHANN de HEEM.EX Urbe patria propterea Antverpiam se conferebat, quod varia ibidem fructuum genera rariora, ut sunt species prunorum grandiorum diversae, nec non malorum Persicorum et Armeniorum; item aurantiorum, citrorum, uvarumque et similium maiori perfectione et maturitate adipisci, naturalemque illorum similitudinem penicillo exprimere posset; talia enim cum omni florum aliorumque immotorum genere tam gratiose tamque perfecte imitabatur, ut in his, prout notorium, in Belgio neminem haberet aequalem; et propterea nec laude, nec honore, nec emolumento careret.
CLXXXIX. JUSTUS SUTERMAN-
NUS Antverpiensis,
CLXXXIX. JUSTUS SUTERMANNUS Florentinus.POstquam picturis iconicis excelleret, e patria in Italiam sese recipiebat; ubi ad id perfectionis cacumen ascendit, ut Magnus Hetruriae Dux in Urbe Ducali Florentia multo eundem prosequeretur favore, totiusque Serenissimae familiae, et omnium Cognatorum, nec non ministrorum aulicorum effigies illius manu expingi curaret; cum magno istius et lucro et honore.
CXC. SUTERMANNUS Vien-
nensis,
CXC. SUTERMANNUSPRioris frater, haud ita pridem in aula adhuc Caesarea Viennensi degebat, ibidemque in pingendis iconibus excellebat, praesertim feminarum mundo suo muliebri Sutermannus Musicus. exornatarum. Tertius autem frater Musicus erat in Aula Imperiali celebritatis plurimae.
CXCI. JOHANNES LIVENIUS
Lugdunensis,
CXCI. JOHANN LIVENS.INter illos, qui deserta nunquam patria, et peragrato tantum in vicinia Belgio, tamen excelluere, quasi felicissimus. Magnis enim historiis icones plurimas iuxta viva exemplaria inserebat, coloribus adhibitis pulcherrimis, quorum peritia pollebat