Permanente URL:
http://la.sandrart.net/-text-academia-0410

310

Linke Spalte

spectris monstrosissimis, igniculisque et feminis tentatur variis. Dehinc conversationes quoque militum quorundam cum meretricibus Venetis exhibuit, ubi inter musicorum strepitum, chartularum ludicra, vinique hilaritates suo quilibet indulget genio, affectibus undique quam prudentissime expressis; ut non laudibus tantum haec omnia depraedicata fuerint innumeris, sed et pretio divendita maximo. Ceterum in Academia nostra Veneta multa delineabat iuxta prototypa nuda, quibus deinde in pictura singularem conciliabat gratiam, vitamque plus fere quam naturalem: Antiquorum autem seria magis studia minus curabat, non quod ea haud magno satis aestimasset affectu, sed quod, si eadem, quae suo pingendi generi contraria plane essent, affectare nunc deberet, ad nova redeundum sibi diceret tyrocinia: unde Titiani potius, Tintoreti, Pauli Veronesii, Fettii, aliorumque Venetorum methodum sectabatur, et ultimi huius potissimum.

Genus vivendi.In more autem positum habebat, ut diu meditaretur, antequam laborem suum inchoaret: inchoato autem semel opere, nulla re amplius hinc abstrahi poterat. Cum Venetiis cohabitaremus, duos saepenumero vel tres dies domum haud veniebat; deinde autem noctu cubiculum subito ingressus, axiculum coloribus mox instruebat, institutaque temperatura totam noctem laborando terebat: porro capto sub diluculum tantillo somni, duos iterum vel tres dies una cum noctibus operi invigilabat, ut fere nec quiete, nec cibis reficeret corpus: interea me nullatenus audiens, qui saepe ipsum monebam, hoc eum modo non nisi malum sibi creare proprium, destructa sanitate, vitaque abbreviata: Antiquum siquidem obtinens, per dies aliquot noctesque ignotis mihi in diverticulis emanebat, donec evacuato marsupio ad labores rediret, e nocte diem, eque die noctem Peste moritur. faciens. Ab illo autem cum discedens Romam abirem, ille finito, quem inchoaverat, labore, se secuturum quidem promittebat; adversa autem impeditus fortuna anno 1629. pestilentia illis locis exorta corripiebatur, cumque aliis huic aevo sic valedicebat. Opera eius Venetiis quidem extant plurima, plura tamen Amstelodami, ubi magno in honore habentur.

CXCV. CASPARUS CRAYE-
RUS,

CXCV. CASPAR de CRAER.PAtria Antverpiensis erat, et Raphaelis Caxii discipulus, Bruxellis habitans anno 1585. opera sua primaria pro templis elaboravit, quamvis et pro aliis, et in specie pro Eminentissimo Cardinali Ferdinando, in cuius servitiis per annos fuit plurimos.

Rechte Spalte

CXCVI. BALTHASAR GER-
BIERIUS,

CXCVI. BALTHASAR GERBIER.ANtverpiae pariter in lucem editus erat, picturisque gummatis in membranis insigniter excellebat: desiderio autem ulteriorum stimulatus, multos in Italia annos consumsit, ubi ad tantam quoque peritiae perfectionem pervenit, ut a Rege Britanniae in Angliam vocaretur, in qua Duci Buckingamio multa cum laude, non tantum arte sua, sed et aliis in expeditionibus serviit, suaque virtute promeritus tandem est, ut equestri ordine condecoratus fuerit; ex quo Bruxellis per multos annos negotiorum Regiorum gestor fuit. Natus autem erat anno 1592.

CXCVII. SALOMON REX;

CXCVII. SALOMON de CONINGH.Cum sequentibus pluribus ansam nobis praebet, quaedam hic praefationis loco Praemittendi: Aeque nimirum necessarium esse artificibus nostri generis, ut penicilli colorumque usu polleant, quam ut in diagraphica Non statim bene pingit, qui bene delineat. emineant. Plurimos enim, praesertim apud Italos, vidi, qui mature satis diagraphicis appliciti studiis, theoriam, regulasque fundamentales examussim callebant, de hisce omnibus similiter cum iudicio differentes; unde et antiquas Raphaelis picturas dexterrime delineabant, et circa usum prototypi Academici exercitatissimi erant, in chartam illud emendate satis proicientes, ut hac ratione nihil ipsis deesse videretur, quod ad assequendam subito artis nostrae perfectionem requiri posset. Iidem tamen, quamvis hac ratione per triginta, quadraginta, vel quinquaginta annos, et quod excedit, haec studia continuassent, circa picturam ipsam difficultates offenderunt maximas, ut plerumque pingendo laudem omnino nullam adepti sint, imo ea, quae, sive calamo, sive creta tam nigra quam rubra facillime delineare solerent, penicillo et coloribus (quorum artificium tamen multo utilius est, minorique conatu maiorem perfectionem conciliat,) naturali similitudine exprimere Nec bene delineat, qui bene pingit. haud possent. Alii e contrario, et Belgae praesertim, a teneris statim annis ad peniculi colorumque exercitia applicantur, absque singulari diagraphices studio, et ad bonam saltem ideam, methodumque laudabilem assuefacti, unde in colorandis rebus ad admirationem usque proficiunt, vitamque ipsam et quidem naturalem quasi repraesentant. Si tamen rem quandam vel tantilli momenti invenire, vel ipsi componere atque ordinare praesumunt, nihil omnino praestant, ut boni saltem Apographarii maneant, prout illi alteri delineatores saltem dicendi sunt, cum nostra tamen ars utramque simul requirat praxin, si scilicet ad perfectionem quis tendat. Hic igitur Salomon Amstelodami natus