313
industria: unde Salisburgum profectus Celsissimo Archiepiscopo illius loci operam suam offerebat. Sed et Viennam porro petens, arte sua mox innotescebat quam maxime, ut forte ibidem adhuc degere posset.
CCXVIII. CORNELIUS de
HEEM
CCXVIII CORNELIUS de HEEM.ANtverpiensis, rebus naturalibus immotis operam dabat, ut sunt, poma, fructus, conchae, bellaria, ludicra, instrumenta, vasa floribus plena; quae omnia sive in metallo, sive in vitro depingere solebat tanta perfectione, ut naturalibus omnino viderentur similia, unde in hisce omnibus Artifex incomparabilis. incomparabilis habebatur, cum flagrantissima operum eius conquisitione. Cum enim Ego ipse unum ex operibus istius duarum ulnarum longitudine, quod immota similia varia repraesentabat, apud Thomam Kretzerum Amstelodamensem graphicophilum insignem offenderem, rarissima eiusdem elegantia ductus, quadringentos ei et quinquaginta florenos paratae pecuniae pro illo offerebam: quod ille tamen, utut alias amicus meus singularis, concedere mihi renuit, hoc adiciens, nullo pretio venalem sibi hancce tabulam; nobilissimae enim manus istius picturas auro et argento apud artis gnaros aestimari cariores.
CCXIX. LUCAS FRANCISCI.
CCXIX. LUCAS FRANCOIS.MEchliniensis, multis depraedicabatur laudibus ob ordinationem magnarum historiarum singularem, nec non effigierum et similium picturas acceptissimas.
CCXX. CAROLUS SABAUDUS,
CCXX. CAROLUS de SAVOYE.ANtverpiensis, magnopere aestimabatur ob imagines minores, praesertim figuras nudas venustissimas.
CCXXI. PETRUS BREDANUS,
CCXXI. PETRUS de BREDA.ANtverpiae pariter ob artem suam singulariter colebatur, ut ex ipsa Hispania, aliisque locis procul dissitis literae ad eum delatae opera eius clarissima et pulcherrima vehementer efflagitarent.
CCXXII. LILIUS, alias LAELIUS,
CCXXII. LILY, alias LAELIO.IN Anglia ob insignem hac in arte peritiam singulari florebat celebritate, praesertim ratione iconum viventium magnitudine expictarum, venustaeque in illis calligraphiae et similitudinis. Ipsas quidem illius picturas oculis meis usurpare nunquam mihi obtigit, unde ad specialia quoque laudum eius capita descendere hic non potero: nihil superadiciens, nisi Epigramma illud Belgicum, quod De Bieu in Graphicographia sua de illo composuit:
Epigramma in eius laudem.
Soo, als een Lelie, die onder Doorens
bloeyt,
Kan haer de eel Pictuer ook ongehin-
dert draghen:
In oproer en crakeel, die in haer kon-
sten groeyt;
En vreest gheen ongemaeck in speit
van d’ oorloghs-plagen.
Cuius sensus est hic:
Lilia ut in dumis; sic et Pictura reni-
dens
Nec populi turbas, nec fera bella ti-
met.
Adhuc in vivis esse dicitur.Idemque adhuc Londini in fausto satis prosperitatis cursu vivere, iconibusque naturam quam proxime imitantibus, et gratiosissimis multa arte excellere, magnoque in honore degere dicitur.
CCXXIII. CASPARUS WIT-
TIUS,
CCXXIII. CASPAR de WITTE.ANtverpiensis ingenio inclarescebat et sedulitate maxima in Italia et Gallia, ut in imaginibus tam parvis quam maioribus, subdialibusque et ruinis atque similibus ars ipsius laudatissima aliis si non praeferenda, neutiquam tamen postponenda sit.
CCXXIV. FRANCISCUS VER-
WILT,
CCXXIV. FRANCISCUS VERWILT.ROterodamensis, Cornelii de Boio Lenburgici methodum tanta sectabatur aemulatione, ut tandem in figuris parvis, subdialibus campestribus et ruinis eundem superaret, eodemque aestimaretur praestantior.
CCXXV. JOHANNES BAPTISTA
DEINUMENSIS,
CCXXV. JOHANN BAPTISTA de DEINUMANtverpiensis, iconibus gummati coloris tam maioribus quam minoribus clarissimus erat: tandem et turmae militum civicorum ut centurio in eadem Urbe praeficiebatur anno 1651.
CCXXVI. JOHANNES KESSE-
LIUS,
CCXXVI. JOHANN de KESSEL.COloribus oleariis minore quantitate animalia pingebat atque flores, ad ipsam rerum naturam quam proxime accedentes.
CCXXVII. HEINRICUS BERG-
MANNUS,
CCXXVII. HEINRICUS BERGMANN.CLunderensis, deserta priori methodo proeliorum mole minuta expingendorum, instruentibus Jacobo Jordano et Willebordio, ad imagines maiores sese convertebat, iamque Mittelburgi in Seelandia ob artis elegantiam magno in honore vivit.
CCXXVIII. ROBERTUS de
HOECH,
CCXXVIII. ROBERT de HOECH.ANtverpiensis, in urbe patria proeliis minoribus excellebat tam pedestribus