314
quam equestribus, quae sub praesidio tormentorum bellicorum, igne fumoque conspicua, una cum fortalitiis forma parva cum admiratione exprimere solebat: in quo singulariter hoc ipsi proderat, quod in servitiis Regis Hispaniae tanquam Architectus militaris fortalitiis Flandricis praefectus esset: unde picturae ipsius plus desiderantur, quam reperiuntur. Eundemque Debiaeus Poeta his honoravit versibus.
Veel en kleyn, eelen reyn.
Quasi diceret:
Rara refert; et multa tamen; parvisque
superbit:
Nobilis ingenio, nec minor arte ma-
nus.
CCXXIX. RUDOLPHUS BREI-
NIUS mutus,
CCXXIX. RUDOLPHUS BREIN Tigurinus.TIgurinus hoc loco similiter sicco praetereundus haud est pede: quamvis enim novercante natura et auditu careret et loquela; ingenio tamen tanto abundabat, ut et diagraphicam et pictoriam, nec non caelaturam aeris insigniter excoleret: idque divina adminiculante gratia, quae liberali affluxu, quod una in parte ademtum est homini, loco quodam alio supplere solet. Versiculi Germanici de seipso. Unde Mutus iste natura sua Tigurinus, de se ipso hos scripsit versiculos germanicos:
Dem höchsten GOtt zu Lob und Ehr,
Der mich ein Stumm begabt hat sehr,
Dass ich les, schreibund rechnen kan,
In Geometri auch thu bestahn.
Astronomi auch Kupferätzen,
Flach mahlens auch mich zu ergötzen.
Darum, ô Mensch, an Gott zag nit,
Der ein Gnad nimmt, und viel dargiebt,
Ob mir schon gnommen Red und Ghör;
Sey doch dem höchsten Gott, Lob, Ehr!
Quorum hic est sensus:
Laus tibi, summe Deus, muto haec qui
dona dedisti,
Ut legere et numeros tractare, et scribe-
re possim;
Astraque, metirique locos, et pingere
norim,
Et tabulas aeris rodam: quae cuncta su-
pernum
Numen largitum est, quod lingua ac au-
re fatiscam.
Cui sit summus honos, et laus et gloria
semper!
CCXXX. ABRAHAM de DIEPEN-
BECK, Boscoducensis,
CCXXX. ABRAHAM de DIEPENBECK.INter laudabiles Antverpianae Urbis artifices pariter numerandus est, et quidem haud inter postremos. Primo autem pictor erat vitrarius, omnesque sui aevi encaustas in hoc genere superabat. Deinde autem
coloribus oleariis operam dans, inter discipulos Rubenii ex optimis evadebat, qui beneficio acutissimi ingenii sui varia inveniens diagraphica, chalcographis Antverpiensibus eadem caelanda praebebat, quae laudes eius plus satis decantant. Inter illa autem praeeminet clarissimum illud Eius opera. magnumque opus quinquaginta figurarum, a Cornelio Blomarto et Matthamio caelatarum anno 1663. sub nomine Gallico, quod Tabularium templi Musarum denotat; quod solum sufficeret, singularibus ingenii eius dotibus depraedicandis. Et procul dubio, cum integra adhuc utatur sanitate, vel in hodiernum usque diem exercitia operum huius modi artificiosissimorum continuabit.
CCXXXI. DAVID TENIERIUS
Iunior,
CCXXXI. DAVID TENIERS.IBidem celebris quoque erat imaginibus minutis et subdialibus, qualia pro Rege Hispaniae, Leopoldo Wilhelmo Archiduce, Principe Auriaco, et aliis plurima pinxit. Antverpiae autem habitans adhuc vivere dicitur.
CCXXXII. CORNELIUS JANSO-
NIUS Londinensis,
CCXXXII CORNELIUS JANSON.BElgis propterea annumerari potest, quia parentes eius in Belgico Hispanico nati fuerant, et ob tumultus saltem bellicos Londinum concesserant, ubi hunc deinde genuere filium. Hic cum ad artem pictoriam sese applicuisset, iconibus potissimum conficiendis operam dedit; unde in servitia Regis Angliae pictor. Caroli Stuarti Regis Angliae assumtus, Regis atque Reginae, totiusque aulae elegantes elaborabat effigies. Ortis autem inter Regem hunc atque Parlamentum dissidiis, adeoque in turbas hasce involuta tota Anglia, Jansonius noster una fere cum omnibus celebrioribus artificibus aliis ex Anglia discedebat, translato in Hollandiam tum temporis omni felicitatis genere affluentem, domicilio: ibidemque postquam icones confecisset egregias plurimas, tandem anno 1665. Amstelodami ex hac miseriarum valle emigravit.
CCXXXIII. GODOFREDUS FLIN-
KIUS Clivensis,
CCXXXIII. GOVERT FLINK.ARtifex longe clarissimus, ex Urbe Clivensi Amstelodamum ad Rembrandum primo se contulit, ibidemque insigniter profecit, quod praeter industriam et ingenio polleret singulari, ut laudes eius inter angustias haud adeo diu sese continerent. Quamvis enim pingendi modo in plurimis praeceptorem suum sectaretur, in assimilatione tamen et gratia iconum eodem aestimabatur felicior. Permultos autem annos apud Ulenburgium commorabatur, artificem longe celeberrimum; cui icones celebratissimas manu sua elaboratas relinquebat