315
plurimas; inter quas et effigies Consulis cuiusdam Amstelodamensis, forma dimidiata, quae deinde in labyrintho Claveniriana locata fuit, naturali admodum et verissima similitudine, cum operibus variis aliis.
Mirus picturarum Iconicarum Artifex.Adaucta igitur indies laude eius, ad Serenissimum tandem Electorem Brandenburgensem Cliviam vocabatur, ut Serenitatem suam, una cum Serenissima coniuge, ut et Principe Auriaco, nec non Principe Mauritio
Nassoviensi pingendo in tabulis exhiberet: quod summa quoque cum laude praestitit. Sic et imaginibus maioribus et historiis manum applicans, laude quidem nullibi caruit, sed natura sua ad picturas iconicas pronior erat: et ad sublimiora procul dubio annisus esset, si Parcarum Stamine uti potuisset longiore, quo abrupto vitae quidem, sed non famae eius statutus est terminus.
CAROLUS MANDERENSIS
iunior, et Artifices viginti quattuor alii.
CCXXIV.CCXXXIV. CAROLUS MANDERENSIS iunior. CCXXXV. LUDOVICUS PRIMUS Bruxellensis. CCXXXVI. GERHARDUS DAU, Lugdunensis; coloribus oleariis picturas parvas exhibet: Opera eius: Patientia eius insignis atque diuturna: iconibus suis characterem quendam melancholicum imprimit. Modus taxandi opera sua, eiusdemque accurata observatio. CCXXXVII. FRANCISCUS MIRES. CCXXXVIII. HANEMANNUS Hagensis. CCXXXIX. MATTHAEUS GONDOLACH Hassus. CCXL. JOHANNES KORNMANNUS Augustanus. CCXLI. MATTHIAS KAGERUS Augustanus: Opera eius: Epicedium eius. CCXLII. JOHANNES FISCHER Augustanus. CCXLIII. FRANCISCUS LEUX Antverpianus. CCXLIV. CHRISTIANUS STEINMÜLLERUS Augustanus. CCXLV. GEORGIUS BACHMANNUS Friedbergensis. CCXLVI. TOBIAS POCH Constantiensis: Opera eius Viennensia. CCXLVII. PAULUS POCH Societatis Jesu, pictor. CCXLVIII. POCHIUS, Statuarius et Architectus Viennensis. CCXLIX. NICOLAUS de HOYS Antverpianus. CCL. OSSENBEKIUS Roterodamensis. CCLI. JOHANNES ULRICUS LOTH Monachiensis: Opera eius illo loco facta. Colorum gummatorum usus, arti oleariae nocivus est. CCLII. CAROLUS LOTH. CCLIII. BRÜDERLE. CCLIV. FISCHERUS. CCLV. De PAY. CCLVI. NICOLAUS PRUCKER; variis operam dat curiositatibus: Virunculum adinvenit prototypicon pro pictoribus opticum. CCLVII. CHRISTOPHORUS STORERUS Constantiensis. CCLVIII. MATTHAEUS MERIANUS Francofurtanus. Discipulus est Sandrarti. Itinera eius. Opera eius Norinbergensia: Matrimonium eius: Opera eius alia: Consiliarius fit Electoralis Brandenburgicus et Badensis: Artemisia eius.
CCXXXIV. CAROLUS MANDE-
RENSIS Iunior,
CCXXXIV. CAROLUS de MANDEREN Iunior.POetae illus ingeniosissimi et pictoris artificiosissimi Caroli Manderensis, de quo suo loco fecimus mentionem, filius, cui Pater non nomen saltem suum, sed artem quoque sic conferebat, ut omnium quasi scientiarum et laudum eius haeres esset unicus. Opera eius praecellentissima. Hic igitur Carolus non minoris industriae quam ingenii editurus specimina, opera elaborabat praecellentissima varia, ut laudibus illius ipse quoque Danorum Rex excitatus, eundem ad se vocaret, ubi, raro felicitatis eventu, picturis suis famam ipsam
longe superabat; tam iconibus quam aliis tantam prae se ferendo perfectionem, ut ad summos honorum gradus artis suae intuitu admitteretur. Inter quae civilitate sua, tantum ubivis sibi alliciebat omnium amorem, ut consortio eius quilibet delectaretur.
CCXXXV. LUDOVICUS PRIMUS
Bruxellensis,
CCXXXV. LUDOVICUS PRIMO.NAtus fuit anno 1606. in aula Bruxellensi: cumque mature satis ad professionem hanc accederet, tyrociniis initiatus est in urbe patria, facto ulteriori in hisce Romae commoratur per 16. annos. studiis progressu Lutetiae. Cum autem nondum usquequaque ad sublimia in hac arte emersissent Galli, Romam profectus