Permanente URL:
http://la.sandrart.net/-text-academia-0416

316

Linke Spalte

per sedecim annos in pristina sedulitate perrexit, donec eo usque eniteretur, ut Alexandri Pontificis omniumque Romae primorum conficeret icones, una cum operibus clarissimis tam singularum imaginum, quam intergrarum historiarum aliis. Tandemque Bruxellas reversus, suam ibi quoque tam iconibus, quam historiis aliisque picturis propalabat praestantiam. Vitae autem civili tanto cum decore invigilabat, ut Romana pictorum Societas Gentilem illum sive Nobilem cognominaret anno 1626. Ulterioribus laudibus eius decantandis inserviunt opera eius pulcherrima per totum Belgium varie dispersa.

CCXXXVI. GERHARDUS DAU,
Lugdunensis,

CCXXXVI. GERHARDUS DAU.REmbrandi quidem discipulus, sed certo quodam et hactenus nondum observato pingendi modo ab eodem distinctus plurimum: dum industria sua singulari et patientia inimitabili omnia, quaecunque ad imaginem viventis quantitate pingendam sive ratione diagraphices, sive colorum, sive luminis, umbraeque sive splendoris ratione requiruntur, quam perfectissime et ad miraculum usque in imaginibus minutis digitique vix longitudinem habentibus colore oleario observaret; idque tanta vividitate, tantoque robore et elevationis decore, nec non harmonia, ut ante eum nemo picturas minutas simili methodo expinxerit.

Opera eius.Praecipua operum eius, quae apud Dominum Spiringium, Residentem Hagae Comitis celeberrimum, et alibi vidi, haec erant: In conclavi quodam occluso puella Belgica residens et limbos denticulares texens, dimidiae spithamae altitudine. Vetula quaedam pelliceo amicta sedens et ocularium beneficio in libro legens. Senex quidam prolixam habens barbam, ad ignem assidens et manus calefaciens. Musicus chely ludens mensae assidens cum libris suis coram expositis; palmi quasi altitudine. In quibus omnibus praeter imagines ad muros etiam conclavium et alibi varia suppellectilium copia atque similia optimo ordine tantaque perfectione et naturalibus tantopere similia adiuncta erant, ac si opera expicta essent viventium molem prae se ferentia. Omnes autem picturas suas specillorum beneficio conficiebat, quamvis floridae adhuc aetatis et triginta vix annos natus esset.

Cum aliquando Ego ipse cum Laerio sive Bambotsio apud illum diverterem, cogniturus hominem et artem ipsius, non multa ille tantum civilitate nos excipiebat, sed opuscula quoque sua nobis proponebat: Patientia eius admiranda. laudantibus autem nobis singularem illius sedulitatem, qua manubrium saltem quoddam scoparum expoliverat, quod unguem

Rechte Spalte

tamen digiti vix tantillum excedebat, ille regerebat: se quidem vel triduum adhuc insumturum, donec illud consummaret.

Iconem autem fecerat supra memorati Domini Spiringii, sedentis in pinacotheca sua manu tapeti ad mensam imposita; cum assidente uxore eius non omnium artium saltem peritissima sed quae exemplar quoque omnium virtutum esset, cui filia eius natu maior libellum porrigere videbatur: quod opus quidem ad miraculum usque expolitum et longe pulcherrimum erat, sed ita tamen, ut laudatissima Domina Spiringia per quinque integros dies summa cum patientia eidem assidere coacta fuerit, pro fundanda unica saltem manu; unde facile coniecturari licet, quantum temporis pro reliquis illius operis partibus insumtum fuerit. Unde cum Ego praedictum Dominum Residentem, ad desiderium ipsius, iconice repraesentarem in tabula quadam maiore viventis magnitudine, una cum dilectissima coniuge e pinacophylacio suo per Palatium in hortum procedentem, totumque hoc opus sat alias curiosum, pro satisfactione summae illius in hac arte peritiae, Hagae Comitis in aedibus eius intra tres hebdomades absolvissem, illi mihi referebant, se praesenti artifici nostro Dauio pro proiicienda una minimarum eius imaginum, diutius assedisse, quam mihi, pro Melancholiae causa est in effigiebus. complendo integro hoc opere. Hacautem tarditate sedentibus effigurandis omnem subtrahebat gratiam, ut prae sedendi taedio Physiognomiam alias venustissimam sensim immutarent, moeroremque quendam quasi indignabundi vultu prae se ferrent, suppressis hilarioribus illis spiritibus vitalibus, qui pictorum tamen artificiosorum requisitum sunt summe necessarium.

Ceterum tamen negari haud potest, eundem in immotis artificem fuisse vere admirandum, quod praememoratum Dominum Spiringium eo quoque commovit, ut annuum illi salarium mille florenorum promitteret, pro hac unica conditione, ut e picturis eius, pro lubitu elaborandis non nisi optio sibi esset, illam semper emendi, et praesenti quidem pecunia, quae optima sibi videretur. Solebat autem opuscula sua, quae si maxima essent, non ultra palmi molem excurrebant, sexcentis, octingentis, et mille florenis Hollandicis divendere: Taxa operum eius. taxaeque huius computum inibat iuxta horarum numerum, quas illis elaborandis impendisset, indies fideliter consignatas, ubi pro singulis horis libram assignabat Handricam, qui sunt duo imperiales cum dimidio. Si caeli serenitas aliquatenus saltem remitteret, a labore mox cessabat; ad omnia enim nativis utebatur exemplaribus. Colores tandem suos in tabula saltem vitrea terebat, penicillosque sua conficiebat