317
manu. Axiculum suum pictorium cum penicillis et coloribus propter pulveris molestiam, de qua insigniter conquerebatur, quam diligentissime recludere solebat; cumque ad opus pingendum se accingeret, diu adhuc quietus assidebat, donec pulvisculus omnino subsedisset: atque Eius conclave pictorium. tum demum strepitu quantum fieri poterat minimo e cistula prope apposita axiculum depromens, temperatisque coloribus et penicillis laborem inchoabat, finitoque labore haec omnia anxie iterum recondebat. Conclave eius pictorium magnum erat versus Septentrionem, altoque instructum lumine, utque eo magis evitaretur pulvisculus, stagnantem fossae respiciebat undam. Et haec de sedulitate, elegantia et patientia artificis huius sufficiant.
CCXXXVII. FRANCISCUS MI-
RESIUS,
CCXXXVII. FRANCISCUS MIRES.PRaecedentis artificis discipulus, praeceptorem suum tam accurate imitatus est non sedulitate saltem indefessa, scientiaque et iudicio; sed inventionibus quoque ingeniosissimis, historiis amoenis, et delineandi genere tam exquisito, ut praeceptore fere iudicaretur superior, non praxeos saltem, sed et theoriae ratione. De arte autem illius testimonium nobis praebet luculentissimum taberna illius mercatoria, sesquipalmi circiter altitudine, in qua variae mercatorum depictae sunt merces, a muliere quadam Belgica venales expositae, a qua vir quidam telam emturus videtur sericam. Hic imagines cum omnibus mercibus tam sericis, quam laneis, vinculisque et similibus, propria, vigorosa et naturali protuberant elevatione; colorumque usus maxime appropriatus, omnique errore vacuus est, ut pretium illud bis mille florenorum, quos Leopoldus Wilhelmus Archidux Austriae pro opere hoc numerari iussit, adhuc vile sit respectu tot elegantiarum totque argutiarum: dolendumque omnino sit, artificem tantum tam maturo interiisse obitu.
CCXXXVIII. HANNEMANNUS
Hagensis,
CCXXXVIII HANNEMANN Hagensis.LOndini primo habitabat, et deinde Hagae Comitis, modumque observabat Dykii, cuius et fuerat discipulus: unde icones confecit plurimas elegantissimas atque viventibus simillimas, quibus Hagam Comitis, totamque quasi multa cum laude implevit Hollandiam.
CCXXXIX. MATTHAEUS GON-
DOLACHIUS Hassus,
CCXXXIX. MATTHAEUS GONDOLACH.AB Academia Pragensi celeberrima cum aliis ex urbe patria Casselensi eodem fere modo attractus, ut ferrum a Magnete trahitur: ubi ob ingenii vivacitatem, et inveniendi argutiam in servitia Caesarea
assumtus, in tanta erat Imperatoris gratia, ut post obitum celeberrimi artificis Heinzii, a S. C. Maiestate eiusdem vidua in matrimonium ipsi daretur, cum varia favoris Caesarei exhibitione alia. Erepto autem e vivis Imperatore, Academia haec pictorum, adinstar gregis pastore orbati, omnino dispergebatur: ubi Gondolachius Augustae vindelicorum sedem figit. Augustae Vindelicorum pedem figebat, ibidemque opera elaborabat plurima pulcherrima, inter quae historia Caroli V. in curia illius Urbis celeberrima, et alibi alia. Qualia procul dubio adhuc plura in lucem protulisset, nisi partim turbulentus illorum temporum status, partim appropinquantis senii imbecillitas, et tandem mors ipsa heu! nimio eidem fuissent impedimento. Discessit autem ex hoc lacrimarum barathro anno 1653. et concio eius funebris prima erat, quae in recenter extructo Evangelicorum illius loci templo, cui a S. Cruce titulus, habebatur. Effigies autem illius tabula iconum nostrarum M. M. spectari potest.
CCXL. JOHANNES KORNMAN-
NUS Augustanus,
CCXL. JOHANNES KORNMANN.CUm aurifex fuisset sua laude dignissimus, plasticae quoque cereae artem delibabat, propterea Venetiis diu commoratus: ubi opera quoque alia elegantissima ex auro, ferro, chalybe, et lapide elaborabat, ut nominis eius fama insigniter celebraretur; praesertim ob opera quaedam anaglyphica in chalybe semielevata historica, quae pro technophylacio longe celeberrimo Danielis Nyssii ibidem confecerat, ut ad miraculum quasi ex immiti hoc durissimoque metallo imagines eminerent rarissimae Eius opera. et hactenus inauditae: unde in fusionibus numismaticis, plasticisque et caelaturis pro primario tunc habebatur artifice: praesertim quia Romae opera Antiquorum summa cum industria contemplatus, eademque quam proxime imitatus fuerat, ut exhinc Urbano quoque Pontifici Maximo, variisque Cardinalibus et Magnatibus numismatibus quibusdam fusis vel excusis summa cum laude inservierit. Quibus mediis magnam cumulare potuisset nummorum copiam, nisi licentiosa quadam linguae incontinentia potentes quosdam in sese irritasset hostes; quibus autoribus in Inquisitione diu admodum mala perpessus est plurima, consumtis insimul omnibus bonis suis; quod summe dolebant omnes verae artis fautores, qui prosperiorem fortunae aspectum omnibus eidem votis exoptassent.
CCXLI. MATTHIAS KAGER
Augustanus,
CCXLI. MATTHIAS KAGER.MOnaci natus in arte pictoria similiter clarus admodum evasit, ut et in Architectura operam varie suam locaret.