325
unice, ut pro gloria artis nostrae abhinc bona adhuc speremus insignia alia.
CCLXII. SUSANNA MAYRIA,
Pictrix Augustana,
CCLXII. SUSANNA MAYRIA.JOhannis Fischeri, de quo praecedenti capite fusius diximus, filia. Sicut enim fruticulus quidam floridus non flores tantum hortulano porrigit, sed et surculos transplantationi aptos, qui loco veterum usui deinceps sint viridario: sic Fischerus iste similem patriae reliquit surculum, Susannam hancce, non artis minus quam virtutis paternae aemulam: quae prout a teneris omnia statim tractavit feminina studia, sic mature satis diagraphicae quoque operam dedit, inque ea ingenii argutissimi ductu, gradus assecuta est haud exiles. Proque istorum specimine, non acu saltem varia iuxta diagraphices Regulas pingere solebat; sed forfice quoque e membrana albicante opusculum exscidit pretiosissimum atque artificiosissimum, cuius laudes calami longi superant vires. Referuntur autem scissuris istis venationes variae, tractus campestres amoenissimi et chorea Israelitarum circa vitulum aureum; ubi unius palmae magnitudine segmentum arbusculas exhibet plurimas ramulis atque foliis distinctissimis undiquaque distentas; nec minus imagunculas symmetria optima exsectas, quarum maximae parvam vix mole adaequant muscam: quodque mirandum magis sic undique instituto opere, ut portio exsecta remanserit integra, adeoque duplex semper scissura unica prodiret typus; quod operandi genus neminem adhuc habuit imitatorem, nec habiturum forte est unquam, ut haec ipsa laudem hanc obtineat sola, artem praedictam cum ipsa natam esse atque mortuam.
Artem pictoriam optime callet.Porro autem penicillo quoque arrepto, quantum negotia eius admittebant domestica (postquam scilicet Christophoro Georgio Mayrio Mercatori spectatissimo nupsisset) picturas eadem elaborabat varias non iudiciosas minus quam elegantes. Qua arte nobilissima similiter in statu viduitatis suae delectata est unice, ut in septuagesimum quartum usque aetatis annum picturae illam haud caperet taedium: Sic etenim cum uxor mea dilectissima mecum eandem visitaret tum iam graviter satis aegrotantem, penicillum a nobis tractare deprehensa est, Vanitatis emblemate colore oleario inventione argutissima depicto: In quo etiam laboris genere tam diu perseveravit, donec eodem anno ibidem fatis concederet, immortalem haud immerito ob tot vitae optimae et virtutum immortalium specimina promerita gloriam; cuius fomentandae gratia effigiem quoque illius tabula nostra M. M. exprimere voluimus.
CCLXIII. JOHANNES UDALRI-
CUS MAYER Augu-
stanus,
CCLXIII. JOHANNES ULRICUS MAYR.SUsannae praedictae filius materno quasi lacte pingendi amore assucto, ex ephebis vix excesserat, cum fundamenta iam artis Augustae feliciter poneret. Quod autem in patria desiderium hoc suum pro voto In Belgium venit. exsatiari haud posset, in Belgium ad celeberrimos illos artifices Rembrandum et Jordanum sese contulit, ibidemque picturis quibusdam historicis elegantissimis de Josepho somniorum interprete in carcere Aegyptiaco; de Fuga Christi cum parentibus in Aegyptum et similibus, primos futurae gloriae suae carptim collegit flores: cum omnes periti artis in laboribus eius similitudinem naturae plenissimam, coloris veritatem omnimodam, temperaturae harmoniam universalem, splendorisque luminosi vim legitimam deprehenderent.
Sed nec hoc ipso contentus erat iuvenis iste noster tantae spei, quin potius ipsissimam assecuturus perfectionem in ista professione Angliam petebat; cumque singulari ardore ad picturas ferretur iconicas, his quoque omnes impendebat ingenii nervos, nec laboribus hic nec argutiis parcens, ut famae eius celebritas indies magis magisque Ob iconum picturas celebratur. sese distenderet. Abhinc autem porro in Italiam profectus, quasi in floriferos vernante anno campos sedula advolasset apis, tot intra memoriae dulcissimum alvear excoctae artis recondebat favos, quot refocillandae universae sufficerent Germaniae. Unde in patriam redux, non inibi tantum, sed circum circa sub nomine pictoris iconici singularis confestim inclarescebat: ex quo Viennam evocatus Romani Imperii Monarcham, una cum Imperatrice vidua, aliisque Serenissimae istius familiae Archiducalis membris, effigiebus exhibebat quam simillimis, et artificiosissimis, non omisso etiam Leopoldo Wilhelmo Archiduce, omnium bonarum artium Parente potius quam Fautore gratiosissimo: pro quibus omnibus non proemia saltem accipiebat dignissima, sed numismatibus quoque Caesareis mnemonicis, aureisque torquibus, e singulari gratia ditescebat.
Opera eius.Dehinc, ut ad ulteriores ipsius laudes celeri pergam gressu, icones quoque confecit plerorumque Germaniae Electorum, nec non Principum, Comitum, Magnatumque utriusque sexus plurimorum, felicissima manu sua immortalitate quasi singulos donando. Quibus variae accedunt effigies aliae tam in Comitiis, quam in Urbibus diversis ab ipso elaboratae, inter quas etiam Norinbergae technophili illius maximi Domini Winkleri icon lateralis, eiusdemque coniugis et agnatorum plurimorum; nec non e primoribus diversorum aliorum; et Augustae Vindelicorum similium tanta copia,