326
ut vix reperiatur familia quaedam alicuius nominis, in qua non icones conspiciantur ab ipso confectae elegantissimae: quae etiam adhuc quotidiana illius sunt studia, non laudibus saltem innumeris, sed donis quoque magnificis eundem cumulantia. Interea tamen indefatigata illius industria etiam in aliis picturarum generibus minime deficit: prout in templo D. Jacobi Augustae Vindelicorum imago quaedam Christi ab ipso facta conspicitur quasi stantis expolitissima, ut et duodecim Apostoli, vultibus omnes verissimis. Sic in templo S. Crucis in tabula quadam maiore resurrectionem Domini depinxit, in qua peregrina thoracum ferreorum genera vestesque vigilum nativis simillimae singulare merentur encomium, ut peritorum quilibet, etsi exiguum alias operi huic allabitur lumen, satisfactione tamen non careat.
Et quemadmodum Graecorum quidam inter antiquos immortalem propterea assecuti sunt gloriam, quod vel aves, vel animalia quaedam alia picturis suis decepissent; Dotes animi et corporis. ita hic noster artifex non minori dignus est laudum gradu, quod picta ante aliquot annos fenestra quadro suo inclusa, eidemque appendente theca pectinaria, cum forficibus, calamis, et epistolis spectatores fefellerit plurimos, qui reculas has omnes pro realibus palpaverint.
Et ut brevissimum quoddam laudibus eius annectam apiphonema; non labore tantum est indefessus, sed civilitate morum cuilibet gratissimus; et ut ingenio pollet iudicioque singulari, sic et otia vitat et negotia non necessaria; unde spes est technophilis omnibus, eum opera adhuc producturum gloriosa alia plurima, quibus ex alto benedicat caeleste Numen, annosque eidem largiatur sanitate felices, et prosperitate eum cumulet desiderabili qualibet. Iconem eius in tabula nostra M. M. spectare poterit benevolus Lector, votumque eidem faustissimorum progressuum acclamare haud dedignetur.
CCLXIV. JOHANNES SIGISMUN-
DUS MULLERUS Augu-
stanus,
CCLXIV. JOHANNES SIGISMUNDUS MULLER.VIridarii Artis nostrae Augustani frutex et ipse floridissimus a patre, qui cultor pariter erat rei pictoriae gnarissimus, et quamvis autodidascalus esset, multis tamen operibus pulcherrimis clarus, a teneris statim ad genuina istorum studiorum fundamenta applicabatur, ut his rite positis, reguralis Picturae structura eo commodius in ipso erigi posset.
Tyrocinia eius.Inter alia igitur honestioris educationis exercitia, cum huic futurae suae professioni primario invigilaret, inque ea non promtitudinem solum, sed et habilitatem prae se
ferret extraordinariam, a patre anno aetatis decimo septimo ad me Amstelodamum mittebatur, ut naturalem eius ad haec studia inclinationem ei magis excitarem, acuendoque iudicium eius ad ulterioris perfectionis tramitem eundem deducerem. Cum igitur singularem in ipso deprehenderem tranquillitatem animi et comitatem morum gratissimam, eundem in aedes meas recipiebam, ut genio eius paratissimo manuductione necessaria eo magis succurrerem: unde frequenter visitando Academiam nostram mox in diagraphicis excellebat, et porro adhibita diligentia indefessa apographa faciebat tabularum maiorum historicarum viventium magnitudine pictarum elegantissima.
Iter eius Italicum.His igitur studiis per quinquennium partim in Hollandia, partim in Germania continuatis, ad acquirendum maioris peritiae thesaurum, in Italiam pergebat: ubi Venetiis primo inspectis operibus illius Urbis variis gloriosissimis, formicae instar per aliquot annos tantum sibi coacervabat annonae pictoriae cumulum, ut futuro tempore egestatem haud amplius metueret. Abhinc porro Florentiam sese conferebat atque Romam, consideratisque summa cum voluptate statuis Antiquis, insatiabilis, quasi erat operum Raphaelicorum, et aliorum tam antiquiorum quam modernorum; quorum apographa faciebat dignissima. In specie autem Aedificia Italiae magnificentissima magno perlustrabat cum emolumento, quod et ad Architecturae studia summopere propenderet, circa quae faventem singulariter sibi expertus fuerat naturam. Dehinc ulterius et Neapolin proficiscebatur, congestis et ibidem quaecunque iudicaret memorabilia. Romam autem iterum redux artificia illius Urbis repetendo ruminabat, ut eo profundius illa memoriae suae pro futuro quolibet usu imprimeret. Ubi simul et Academias indefatigabili visitabat sedulitate; et conversatione sua iucundissima tantum sibi apud Nobilitatem Romanam aliosque illius loci Magnates conciliabat amorem, ut libentissime eundem secum detinuissent, nisi instantibus cognatorum desideriis potius obtemperandum ipsi fuisset, vincenteque patriae amore voluptatibus amoenitatum Italicarum valedixisset.
Opera eius.Augustam igitur regressus, coelibatuque in matrimonium transmutato honestissimum, e ditissimo copiae sui cornu varios mox proferebat itinerum suorum fructus, ut ab artificiosa manu eius partim icones prodirent analogae veritati quam maxime, partim tractus subdiales elegantissimi naturamque amoenitate superantes, partim historiae insigni colorum decore speciosae, quae omnia ob necessarium brevitatis studium enarrari non possunt. Ut autem