Permanente URL:
http://la.sandrart.net/-text-academia-0429

327

Linke Spalte

paucula saltem tangamus, quattuor illa in templo Evangelicorum ad S. Udalricum locata ipsius opera satis testantur de lepiditate Artificis sui in imaginibus minutis: ex adverso autem in templo S. Jacobi, quae supra utramque portam erectae sunt imagines, Johannis nimirum Baptistae, et conscribendis quasi epistolis occupati Pauli Apostoli, de arte figurarum viventium quantitatem aequantium pro autore testimonium perhibent luculentissimum, cum omnia spiritus et caro videantur atque vita, ut simul et differentia senii et aetatis virilis una cum argutiis aliis plurimis egregie elucescat. Eandem pro sese requirunt laudem viventium statura pariter expicti S. Benedictus, Maurus et Placidus, quorum tabulas Graphicophilus ille insignis Abbas Lampacensis possidet.

Specimen Architectonicum.Sed et Architecturae haud vilius edidit specimen, in renovando antiquae illius Societatis Musico - poeticae theatro, quod ad illius ideam Italorum more non ampliore saltem, sed et commodiore et ornatiore statura sic extructum est, ut aliquot Auditorum centuriae pro statuum diversitate locari queant; quo invento Deliciae hae musicae theatrales Augustanae hebdomadales

Rechte Spalte

mirum in modum promotae fuerunt: Quamvis et in aliis consilia suppeditet ubivis prudentissima, et, quod inter laudes eius minime reticendum, continuati Augustae Vindelicorum Parnassi Academici pictorii, ipse pariter causa sit unica.

Honores eius.Cum igitur Mullerus hicce noster in omni opere suo viri non tantum expediti, sed et prudentissimi adimpleat munia, istisque qualitatibus suis optimis, scientia variarum linguarum, et conversationis amoenitate non civium saltem quorumvis, sed ipsius quoque Magistratus, in sese pertraxerit amorem, hinc a superioribus hisce suis e conclavi suo pictorio ad officia assumtus est honoratiora, ut Assessor nunc sit iudicii Urbani, et matrimonialis; ubi, praeter amorem Summorum, honorem experitur inferiorum, et ab omnibus ob istum virtutum suarum cumulum magni aestimatur: cui divina Benignitas benedictionis quoque supernae abundantissimum superaddat cumulum, ut in pleno sanitatis statu senio fruatur tranquillo, manuque sua perfectissima artis nostrae gloriam ulterius promovere haud cesset.


CAPUT. XXIII.
CLAUDIUS GILLIUS,
et pictores adhuc alii, viginti et unus.
Argumentum.

CCLXV. CLAUDIUS GILLIUS, alias Lotharingus, pictor: Pictor evadit artocreatum: ad Augnstinum Tasum venit pictorem Romanum: modus illius discendi artem: vita eius civilis: Opera eius: imagines pingere bonas non potest: Opera eius albarii recentis: horae eius matutinae et vespertinae: Opera eius pro schola inservire queunt, omnibus subdialium pictoribus. CCLXVI. JOSEPHUS WERNERUS Bernensis, discipulus est Matthaei Mariani. In Italiam venit: operibus gummatis incumbit: in Galliam venit: opera eius ibidem confecta: domicilium sibi eligit Augustae Vindelicorum. Sponsae Caesareae iconem conficit: encomium eius. CCLXVII. DAVID KLOEKNERUS, pictor Suecicus Regius: autodidascalus est: ad Reginam Sueciae venit, et dehinc in Italiam: in Sueciam vocatur, ut picturis aulicis praesit: modus illias pingendi. CCLXVIII. CARPOPHORUS TENCHALA Bissonensis pictor: picturam albarii recentis, iam quasi emortuam penitus, in lucem iterum producit: Opera eius Lampacensia: opera illius alia: modus eius pingendi. CCLXIX. JACOBUS JORDANUS Antverpiensis: Antverpiae manet, nullo facto itinere: Opera eius: cum Rubenio de praerogativa certamen init: colorum oleariorum pictor usu aquariorum sibi ipsi nocivus est. Adhuc alia opera eius. CCLXX. ERASMUS QUELLINUS Philosophus et pictor Antverpiensis. CCLXXI. N. BEMMELIUS Ultraiectanus: opera eius Augustae Vindelicorum et Norinbergae admodum celebria sunt. CCLXXII. JOHANNES PAULUS AUERUS, opera eius. CCLXXIII. HEINRICUS POPPIUS Norinbergensis. CCLXXIV. GEORGIUS CHRISTOPHORUS EIMERT. CCLXXV. N. ERMELIUS Norinbergensis. CCLXXVI. JOHANNES SCHREIBER Frisingensis. CCLXXVII. JOHANNES de SANDRART Francofurtanus.