331
subiecti, iudiciosissime omnia, ut celebritas eius magis semper magisque excresceret. Quapropter etiam ad conficiendam effigiem, Principissae Archiducalis Oenopontinae, S. Suae Caesareae Maiestati ante consummatum matrimonium offerendam advocatus, cum summa eandem elaborabat satisfactione, cum pluribus aliis; pro quibus non honoraria saltem magnifica, sed torques quoque aureos et numismata mnemonica accipiebat magni pretii.
Encomium eius.In specie autem artem illius laudesque decantavit Poeta quidam Gallicus, ob Palladis cuiusdam picturam elegantissimam, hisce versiculis:
La divine Pallas, dans sette autre mer-
veille
Donnoit a ce grand homme une force
pareille,
Remplissant sa pensee, e guidant son
pinceau,
Quand il fit naistre au iour, un ouvrage
si beau.
Cette Deesse ainsi, par un pouvoir su-
preme
Dans I’Esprit de WERNER, se produisit
soy mesme.
Et ce sage Ouvrier la fait naistre a son
tour.
Et d’un pinceau fecond la reproduite
au iour.
Quod encomium satis quidem in favorem eius directum est; quamvis eundem adhuc maioribus dignum esse, opera eius testentur. Et quia in flore adhuc vivit annorum suorum, magna sane spes est omnibus technophilis, eum felicisima manu sua in gloriam artis nostrae perpetuam, adhuc plurima producturum perfectissima alia. Prodiit enim haud ita pridem ab ipso, Monaci in aula Electorali Bavarica opus quoddam maius coloribus oleariis expictum, splendidissimum, Thetys nimirum variis circundata amoribus, e curru suo rarissimas effundens conchas marinas: atque sic etiam Sacra Domini nostri coena noctu cum Apostolis suis celebrata, in templo S. Crucis Augustano: cum pluribus aliis laudum eius monumentis dignissimis.
CCLXVII. DAVID KLÖKNER,
Pictor Suecicus Regius,
CCLXVII DAVID KLÖKNER.HAmburgi natus anno 1629 a prima statim iuventa, diagraphicen summa cum voluptate exercuit, ita ut quoties e schola venisset, residens quaedam delinearet, quamvis omni informationis occasione destitueretur. Paulo autem factus adultior, pingendarumque literarum elegantia satis instructus, in Cancellariam Regiae Legationis Suecicae durantibus Monasterii et Osnabrugae Pacificationis tractatibus
promovebatur; ubi siquando vel tantillum temporis ab ordinaria functione succidere posset, id omne delineationibus im pendebat, ut nullam quasi diem sine linea transigeret. Porro et ad colorum usum paulatim sese convertebat, a communiore quodam Autodidascalus est. pictore Osnaburgensi per aliquot hebdomades informatus: unde tantus in ipso exardescebat fervor artem nostram penitius addiscendi, ut solitarius semper maximam temporis partem delineando et pingendo consumeret, vel cibum propterea interdum negligendo: quare brevi eousque pergebat, ut iconem viventis cuiusdam similem satis absolveret; quam ob causam serio tandem calami studia deserere, In Hollandiam iter instituit. penicillique delicias penitus amplecti statuebat; instituto propterea in Hollandiam itinere, ubi apud pictorem quendam, cui nomen Georgio Jacobi, commorabatur, qui picturis animalium et venationibus potissimum inclaruerat, felicique peniculi usu, et optima pictoriae peritia pollebat.
Durante hac illius inter Batavos mora, picturas quascunque optimas sedulo contemplabatur, cumque peritis artis crebra instituebat colloquia: ita ut industria illius maxima, quam interdiu pingendo, et noctu delineando adhibebat, brevi insigniter profectus illius augeret: donec a primario quodam Regni Sueciae ministro, qui aliquas picturarum eius conspexerat, ex Hollandia evocatus, inque Sueciam abductus a Serenissima vidua Maria Eleonora, Ad Reginam Sueciae pervenit. Suecorum Regina, clementissime susciperetur, quippe quae non artem hanc saltem singulari amplectebatur favore, sed et ipsa in exercitiis diagraphices haud parum versata fuerat: inque huius gratiam hic noster Dehinc in Italiam. diversa elaborabat opera. Cum autem in Italiam semper ferretur animo, quae vera dici potest istius artis Schola; in Suecia non diu persistebat; sed ad Italos iter suum dirigens Venetiis primo per biennium, Romae autem postea per quinquennium degebat apud Cardinalem quendam de primariis.
In Suecia picturis aulicis praeficitur.Vocatus autem denuo in Sueciam a Potentissimo Suecorum Rege Carolo Gustavo, et post istius obitum a summo rursus istius Regni regimine, ex Italia per Galliam et Angliam, ut rariora illorum Regnorum opera perlustraret, iter instituebat: ubi in utraque etiam Aula Regia beneficio iconum quarundam aliarumque picturarum magnum sibi conciliabat favorem: et quamvis fortunam hic satis experiretur propitiam, Sueciae tamen potius desiderio ducebatur, quod inter hanc nationem a teneris versatus fuisset. In Aula igitur hac regia anno 1661. pedem figens, a Regia matre non minus, quam a Rege ipso et Magnatibus omnibus singulari excipiebatur