Permanente URL:
http://la.sandrart.net/-text-academia-0436

332

Linke Spalte

gratia, in qua etiam adhuc perseverat, quod singulari operum illius venustate quilibet mirum in modum delectetur; quo veluti calcari stimulatus in arte magis semper magisque ita profecit, emendato priorum studiorum suorum genere, ut posteriora eius opera prioribus vix amplius sint similia.

Modus eius pingendi.Ceterum, quod ad artem ipsius attinet, Universalis merito dici potest, omniumque pingendi generum peritissimus: in specie autem rarissimo utitur successu in ordinandis historiis maioribus, et iconibus similibus, quas methodo quadam singulari, et quidem lepidissima, iuxta vim Antiquorum expolita, multa expingit gratia, et peristromatibus elegantissimis antiquo ritu, iudicio maximo, nec non picturis quibusdam Architectonicis et Antiquitatibus similibus exornare solet. In diagraphica nobilis est atque venustus; in usu colorum, praesertim circa corpora nuda gratia pollet singulari, ut carnosa diceres omnia, et sponte quasi pronata: in historiis et Poetarum fabulis versatissimus rerumque antiquarum peritissimus est, ita ut regno huic Arctico haud parvam rarissimis operibus suis conciliet celebritatem. Haec Inter Celeberrimos artifices iure numeratur. autem opera illius pleraque in primariis Regis Sueciae palatiis, et apud Magnates illius Regni alios extant, exceptis iconibus quibusdam, in aliorum tam Regum quam Principum aulas transmissis. Unde non tantum haec ipsi suborta est gloria, quod in regionibus istis septentrionalibus in arte nostra similem nunquam habuerit, sed et hodierno pariter aevo inter maximos totius Europae artifices iure merito numerandus sit.

Vita eius civilis.In vita porro civili humanus est erga singulos atque affabilis, inimicus asotiae iuratus, vitamque agit tranquillam, piam, restrictam, honestamque et candidam. In conversationibus acceptus ubique est, officiosus erga quoscunque; ceterum diligens, studiisque deditus, quorum beneficio in arte hac adhuc quotidie proficit, unde honores eidem adhuc auguror plurimos, si vitam eidem concesserit divinum Numen. In honorem autem ipsius hoc compositum est Italico idiomate Elogium.

Elogium.Elogio Madrigalesco.

Dal’antartico Polo
Dove KLOECKER temprò ’l vago Pen-
nello,
Ad abbellir il Pol Artico venne.
Trà virtuosi, è quello
Che del Gran RE del Nord CARLO GU-
STAVO
Le Guerre, ed i trofèi che n’ottenne,
Penneleggiò al vivo.
D’ Amborgo è suo dirivo;
Stockholmia suo soggiornose per dir sta-
vo

Rechte Spalte

Sua Coa: à cui sollice
L’ Alessandro di Suecia, CARLO, Au-
gusto
Ritrarre (à dirlo, ô Fama si disdice?)
Che più? la virtù stessa
D’esser? idéa hà gusto
De’ suoi gentili schizzi; ove campog-
gia L’atteggiar, il color, la vita espressa.
Essa l’ Arte, vagheggia
L’Artefice nel suo raro artificio:
Indi ne cavo auspicio
Che suo Nome in Europa fia risplenda,
Perfin che l’Orsa in Ciel nefie che splen-
da.

CCLXVIII. CARPOPHORUS TEN-
CHALA Bissonensis Pictor,

CCLXVIII. CARPOPHORUS TENCHALA.AD Lacum Luganum in Ducatu Mediolanensi natus, ad Italorum merito Nationem referendus fuisset; sed inter Germanos propterea illum collocavi, quod in Germania ut plurimum commoratus sit, et a fautoribus artis eius extraordinariae ex illa Artem pingendi in albario recente reducit. non amplius dimittatur. Artifex hic longe clarissimus picturam albarii recentis, in Germania quasi penitus neglectam, iterum resuscitavit, peritiamque suam laude dignissimam operibus variis luci exposuit publicae.

Tyrociniis artis suae Mediolani, Bergomi et Veronae institit; ubi quoque in aetate adhuc iuvenili ingenii sui specimina quaedam edidit felicissima, ut crescens indies illius fama in ipsam usque Germaniam proserperet. Opera eius Lampacenfia. Unde a Reverendissimo Domino Praesule Lampacensi, Graphicophilo maximo, vocatus, ut aedem illius loci sacram arte sua uberius exornaret, non muros tantum illius, eorundemque Zophoros partim ornamentis coloratis, imaginibusque variis, partim monochromate marmoreo vel gypseo expinxit; sed et historias maiores varias, interque illas missionem Spiritus S. super Apostolos Divamque Virginem exhibuit; his omnibus clare satis commonstrans, quod propter venustatem imaginum, singularem diagraphices curam, inventionis raritatem, praxinque artis perfectam inter celeberrimos albarii recentis artifices haud immerito depraedicari Opera eius alia. queat. Nec minorem deinde promeritus est laudem in technophylacio Caesareo Viennensi; in Sacello aulico Imperatricis viduae; in aede B. Virginis Scotanae; in aede Patrum Dominicanorum, inque templis et domibus diversis aliis: Similiter et Petronellae in Hungaria apud Illustrissimum Comitem Palfium; nec non in Stiria apud Illustrissimum Comitem Traunium; et iam in Moravia apud Celsissimum Episcopum Olmucensem.

Modus eius pingendi.Tantam autem in arte nostra peritiam virtutibus quoque variis civilibus ulterius