333
exornat, quibus amorem sibi conciliat omnium, inter quos versatur. Ipse autem laborum eius character potissimum consistit in accurato quodam delineandi genere, inventionumque ditissimarum copia, quas ad instar historiarum, ordine optimo, colore temperatissimo, gratiaque incomparabili adornat; tractibusque campestribus elegantissimis, aedificiis magnificis, animalibusque et ornamentis aliis complere solet; eaque omnia iuxta veras ipsius artis regulas, et promtitudine indicibili, cuius testimonia ex insigni operum eius copia satis superque elucent. Cum autem diuturna hac illius experientia ars eius ad altiores semper enitatur gradus, et ipse in medio annorum suorum flore ad ulteriorem semper adspiret celebritatem; hinc a nobilissima hacce manu opera adhuc speramus plurima alia.
CCLXIX. JACOBUS JORDANIS
Antverpiensis.
CCLXIX. JACOBUS JORDANS.CUm in aetate iuvenili praeter singularem ingenii dispositionem, vehementi quoque erga artem nostram ardore ferretur, ad arcana mox properabat studiorum istorum adyta: factis enim initiis apud celeberrimos Antverpiae artifices, ad historias mox tam Sacras quam profanas applicabatur, nec non ad Poemata, et gesta rerum quotidianarum, quae penicillo suo artificioso viventium magnitudine ad exemplaria plerumque viva colore elevatissimo et naturali, gratiaque tam singulari expingebat, ut ne celeberrimis quidem cederet: unde et in matrimonium obtinebat Praeceptoris sui, Ortii, filiam, cum qua Antverpiae rem instituebat familiarem. Antverpiae manet, nullis factis itineribus. Quod ipsum maculam tamen aliqualem impegit insigni ipsius gloriae, ut reprehensione quadam propterea digna videantur opera eius, quod opera Antiqua, picturasque clarissimorum Italiae artificum non conspexerit: quod et ipsemet haud diffitetur, et propterea si quaedam celeberrimorum Italorum specimina, ut Titiani, Veronesii, Caravagii, Bassani, et similium ipsi offeruntur, summo illa studio imitari conatur, idque cum maximo artis suae emolumento. Praeterea autem cordata celerique labores suos aggreditur manu, colorumque et penicilli peritissimus est arbiter, cui e propria inventione cuncta promtissime succedunt, unde totum quasi Belgium operibus suis implevit, quae volumn integrum requirerent omnia, si singulatim recensenda essent; unde potiora saltem e plurimis excerpta hic enarrabimus.
Opera eius.Inter prima specimina sua e fabulis Aesopi Satyrum illum expresserat, qui inita cum rustico quodam familiaritate tugurium illius ingressus, propterea mox retrocedebat, quod calidum simul et frigidum
Rusticus pultis comestor. uno ex ore eius efflari vidisset: quod opus erat longe praeclarissimum, a Luca Vastermanno deinde typis aeneis expressum. Deinde Christum pinxerat in oliveto a Juda proditum, aque Judaeis ligatum, dum Petrus interea gladio Malchum peteret: opere nocturno, miraque arte.
Cum Rubenio certat.Haec igitur et alia opera eius laudatissima in Rubenio, tum temporis iamiam florentissimo, zelum quendam excitabant, quod istum non saltem tam similem sibi, sed et quoad accuratam naturae similitudinem et ipsam rerum veritatem aliquatenus se superiorem videret: comparatis enim ab Artis peritis amborum operibus, acumen quidem in Rubenianis et inventio, in Jordanianis autem expressio et veritas praevalere dicebantur: Unde quamvis in terminis uterque debitae moderationis persisteret; clam tamen Rubenius id meditatus esse fertur, ut in Jordanio naturalem illum colorum oleariorum usum, cui haud parum invideret, quomodocunque interverteret: unde cum a Rege Hispaniarum ad pingenda peristromata quaedam pro conclavibus regiis Madritianis conductus esset, hic ideas istorum Jordanio concedebat colore aquario in charta depingendas, ut secundum illas textores peristromata haec conficerent; cum ipse interea inventionem originariam colore per modum Pictor colorum oleariorum, usu aquariorum corrumpitur. prototypi minori forma proiecisset. Ubi Jordanius ideas quidem istas colore aquario admiranda absolvebat elegantia; sed ita, ut diuturno glutinis usu veram illam colore oleario exprimendam similitudinem naturalem, in qua antea tantopere floruerat, insigniter debilitaret. Sic enim plerumque omnes, qui in albario recente sive calce humida, nec non coloribus gummatis et glutinariis laborem instituunt frequentiorem, quoad usum colorum oleariorum in istam prolabuntur imbecillitatem, ut ad frigidius illud atque versicolor nimis aquarium genus seducantur: quod Jordanio nostro magno erat impedimento. Interea tamen studia sua idem semper magis magisque continuabat, sed ita, ut alternam quoque requiem non respueret, et tempore praesertim vespertino in societate quadam honestiore, colloquiis amicorum, inter moderata vini pocula, non neglecta tamen vocatione sua diurna, ad exhilarandum animum et cognoscenda negotia atque acta publica, vacaret.
Adhuc quaedam illius opera.Aliquando sextidui spatio fabulam Syringis, persequente Pane in arundinem mutatae viventium quantitate iudicio absolvebat maximo, et arte miranda. Sic Satyros quosdam pinxerat cornua copiae gestantes, quibus Charites fructus, et poma, uvasque et similia inicerent munera; ubi tanta corpora haec nuda venustate expressa erant, tam quoad diagraphicen,