334
quam quoad colorum temperaturam, ut admirationem in quovis spectante excitarent. Porro secundum longitudinem oeci cuiusdam sat longi, navem illam sive pontonem Antverpianum depinxerat, in quo praeter animalia varii generis, homines, qui iuxta vocationem suam singuli laborarent, incomparabili argutia exhibiti erant. Dehinc plurimas pingebat imagines dimidiatas viventium mole, verbi gratia, senes quosdam in consortio cantantes, imitantibus eosdem iunioribus aliis, fistulis ludentibus; iuxta Proverbium illud; de imitantibus Senum cantum iunioribus. Pluries sestum illud Belgarum vigiliae trium Regum pingebat, ubi electus Rex ille vespertinus papyracea redimitus corona, poculum quoddam ebibit acclamantibus ceteris et clamori cantuique strepitum admiscentibus varium. Sic magnam quoque Porticum pro Regia Maiestate Danica; nec non oecum satis amplum pro Sueciae Rege picturis exornavit; operibusque istis gloriosissimis magnos promeritus est honores. Vita eius civilis. Quemadmodum autem hilari semper, blandoque et amicabili fuit genio, ita Antverpiae adhuc tranquilla utitur senectute, divitiis cumulatus et honoribus affatim, annum iam 78. et quod excedit, transgressus: cui diuturnum Ego vitae incrementum ex animo exopto, eaque omnia, quae in emolumentum eius quomodocunque cedere possunt.
CCL XX. ERASMUS QUELLINUS
Philosophus et Pictor Antver-
piensis;
CCLXX. ERASMUS QUELLINUS.NAtus est Antverpiae anno 1607. et ad studia educatus a teneris unguiculis; in quibus usque adeo etiam profecit, ut in Magistrum Philosophiae promotus sit. Gradum Megisterii in Philosophia adipiscitur. Cum autem artis pictoriae amore perpertuo duceretur, inque diagraphica optime versatus esset, Petro Paulo Rubenio tandem in disciplinam sese committebat, ubi beneficio ingenii excitatissimi et sedulitatis indefessae novi mox luminis instar emergebat; operam praecipue dans picturis opticis, et post obitum praeceptoris similiter Architecturae; Lumen est pictorum. quibus in artibus Magistri nomen omnino meretur, cum de perfectione illius testimonia perhibeant non tantum picturae variae historicae elegantissimae in urbe patria extantes; sed et templa, Palatia, et pinacothecae plurimae in vicinia: quibus indies nova adhuc accedunt ornamenta, illius manu elaborata laudatissima.
CCLXXI. WILHELMUS BEMME-
LIUS Ultraiectanus,
CCLXXI. WILHELMUS BEMMEL. Pictor subdialium celeberrimus.PIctor subdialium celeberrimus, discipulus in patria fuit Sachtlevii, de quo mentio facta est in capitulis praecedentibus: deinde Romam et loca Italiae celebriora alia visitavit, Tibure praesertim
diu commoratus, ubi omnia, quae ad studium hoc subdialium conducere viderentur, iuxta ipsa naturae exemplaria, tanta sedulitate chartae commisit, ut ante eum nemo ista tam perfecte consignaverit. Unde brevi quoque iudicio duce, diligentia comite, in tractibus istis campestribus tantopere excelluit, ut opera eius propter ordinis elegantiam, colorum proprietatem, et arborum praecipue copiam oculos spectantium revera exhilarent, ipse autem in Italia maximam assecutus sit nominis celebritatem.
Opera eius Augustae et Norinbergae magni aestimantur.Postquam autem in Germaniam rediisset, fama illius similiter statim inclaruit; ut omnes primarii Augustanae Urbis technophili, Winklerus videlicet, Ebertus, Eckhardus, et in specie Dominus O. qui ad ista studia et iter illius Italicum plurimum contribuit, opera plurima praeclarissima ab illo elaborata possideant. Sic pariter et in alia Germaniae loca, et praesertim Norinbergam penetravit nominis eius celebratio; unde et ibidem pinacothecae curiosae plurimae labore ipsius exornatae reperiuntur. Et quamvis dubium revera sit, utrum argutae ingenii eius inventiones primam laudum eius partem occupent, an vero mira manus eius promtitudo; hoc tamen certissimum est, visis vel primo intuitu hic arboribus eius tam magnis quam parvis, ibi rupibus et montibus, eorundemque cataractis et fluviorum praecipitiis, nec non aere et nubibus; et praeterea singularibus camporum, agrorum, pratorumque eius ornamentis, et proprietatibus vere naturalibus; unumquemque fateri, Bemmelium hunc veram subdialia pingendi methodum, colorumque hic requisitorum veritatem, ut et genuina luminis umbrarumque discrimina, omniumque sive elevationem, sive depressionem examussim callere; nec minus elegantiam, venustatemque et curam ubivis adhibere, verumque in his esse artificem: cuius gloria adhuc indies maiora capit incrementa, et eo minus diminuenda est, quod ipse inter Germanos subdialia primus singulari amoenitate tractare docuerit.
CCLXXII. JOHANNES PAULUS
AUER Norinbergensis;
CCLXXII. JOHANNES PAULUS AUER.MAture ad nobilem hanc artem nostram applicitus, non natura tantum utebatur propitia, sed et informatione prospera: ex quo, visitata genuina picturae nutrice Italia, Venetiis Romaque diu commorabatur, perlustratisque et alibi memorabilibus quibusvis, peritiam suam cum laudelande exaugebat: tandemque et in Galliam profectus, non linguam saltem illius nationis didicit, sed et ulteriora in arte nostra commoda hausit.
Opera eius. Finitis feliciter his itineribus in patriam