335
reversus, historiis statim tam maioribus quam minoribus ostendebat, quantus esset artifex. Inter has autem specialis laude dignae sunt picturae illae, quas Dominus Einwagius, technophilus curiosissimus possidet, de Ariadne, Bacchique triumpho: quattuor item Evangelistae, et allusiones poeticae adhuc aliae; ex quibus qui Artis gnari sunt, excellentiam peritiae eius satis perspiciunt. Praeterea autem nec iconum optime pingendarum laus ipsi deest; unde non tantum primarii istius Urbis incolae, sed et Principes atque Magnates vicini arte eius frequentissime utuntur: quem simillimarum et accuratissimarum effigierum laborem adhuc indies reiterat; ut illa, quam in Academia nostra pictoria de delineationibus eius concepimus, spes optima maior semper fiat atque amplior.
CCLXXIII. HEINRICUS POPPIUS
Norinbergensis;
CCLXXIII. HEINRICUS POPP.IN eadem Urbe similiter haud parva claret celebritate, non tantum propter icones viventium, quas naturali mole simillimas, multa politura et sollicitudine expingit, velocique promtitudine expedit; sed et propter historias, in quibus omnimoda exercitatus est experientia; prout laudem illius opera decantant plurima.
CCLXXIV. GEORGIUS CHRI-
STOPHORUS EIMER-
TUS,
CCLXXIV. GEORGIUS CHRISTOPHORUS EIMERT.MUlta pariter arte clarissimus; propterea circa finem ferme operis nostri a me adducitur, quod saepe dubitaverim in tanta elegantissimarum ingenii eius dotium copia, utrum inter eruditos, vel chalcographos, vel aeris rosores, an vero inter peritos diagraphices et pictores artificiosissimos referri debeat, cum in omnibus hisce artibus laudatissimis ad extrema perrexerit peritiae culmina. Ne autem inanibus benevolum Lectorem detineam declamationibus, ad opera ipsa mox provoco, quae artificis sui encomia satis depraedicant. In hoc enim opere nostro Academico artificiosa illius manu confecta sunt tria illa frontispicia foliorum sub initium Opera eius. Architecturae, Sculpturae, et Picturae: Sic Literae quoque maiusculae initiales Xylographicae; porro Effigies L. Scipionis, cum variis illis armorum Romanorum generibus tam terrestribus quam navalibus, in tabula nostra F. Similiter Lala Vestalis, cum variis illis instrumentis sacrificatoriis in tabula G. Deinde et tabula K. expressique ibidem Artis pictoriae Restauratores Florentini, Cimabue; Gaddius; Stephanus; Giottus et alii. Item figura finalis post Vitam Pauli Veronensis: nec non Medusae caput; et insignia Sandrartiana, tandemque Antiqua illa anaglyphica: Ulterius
autem elucescit peritia eius in Annalibus Regni Sueciae, iamiam sub opere ferventibus: item in Ingressu illo Triumphali, aliisque figuris tam caelatis quam erosis plurimis, quae praeter picturas multiplices, sufficientissima sunt virtutum eius testimonia.
CCLXXV. N. ERMELIUS No-
rinbergensis,
CCLXXV. N. ERMEL.OB raram in arte hac peritiam hic pariter haud est praetermittendus: cum non tantum campestria in se pingat elegantissima, sed et figuris pulcherrimis, aedificiis, et ornamentis aliis eadem tam opulenter condecoret, ut laude merito sit dignissimus. Quod et opera eius, quae apud Georgium Jacobum Langium graphicophilum insignem, et alibi tam intra quam extra urbem existunt plurima, satis testantur. Adde quod in arte ipsa indies adhuc multo labore pergat et proficiat, ut multa adhuc praeclara ab ipso expectemus.
CCLXXVI. JOHANNES SCHREI-
BERUS Frisingensis,
CCLXXVI. JOHANNES SCHREIBER.OEconomus in Aula Frisingensi spectatissimus, pro re nata, in omnibus quasi horum studiorum generibus exercitatissimus est; ut non tantum civilitate aulica, sed et dexteritate pictoria admodum sit insignis: quotiescunque enim officii eius negotia id permittunt, ad penicillum recurrit, ut non altaria tantum plurima pinxerit, sed et ornamenta eorum auro induxerit; nec minus amicis quoque suis et familiaribus manu sua libenter inserviat. Unde in favore quoque Serenissimi Principis ac Episcopi sui est maximo, ob tantam in arte hac peritiam, ut ad officium Cubicularii quoque admissus, et technophylacio praefectus sit Ducali, pro cuius exornatione multa quoque cura sollicitus est.
CCLXXVII. JOHANNES de SAN-
DRART Francofurtanus,
CCLXXVII. JOHANNES de SANDRART,RElictis studiis ad nobilem convertebatur pictoriam, cui diligenter apud Patruum suum incumbebat: ex quo in Italiam profectus Romae diu degebat, inque historiis maioribus et iconibus viventium magnam contrahebat peritiam, unde ob insignia naturae dona, et miram artis elegantiam non in Italica saltem et in Belgio, ut et in urbe patria, picturis nobilitatus praeclarissimis plurimis, apud technophilos in singulari est honore; sed et in Austria ob tabulas quasdam Altarium et alia tantam promeritus est laudem, ut prae modestia, cum consanguinitate mihi sit devinctus, tacere malim, quam encomio ulteriore in suspicionem inducere Lectorem: Opera eius. ad opera illius interea hunc remittens. Quorum unum Dominus de Neufville,