Permanente URL:
http://la.sandrart.net/-text-academia-0445

341

Linke Spalte

In Belgium secedit. strenuus, abinde in Belgium secedens, cum amico suo vetere Rubenio ulteriorem excolebat familiaritatem, et opera ibidem elaborabat eburnea longe nobilissima: inter Opera eius. quae Apollo fugientem persequens Daphnen; et alia denas interdum et duodenas continentia figuras, tantae magnitudinis, quantam maximi admitterent Elephantorum dentes, qui ibidem veneunt pulcherrimi. Sic cantharos quoque aliquos elaborabat variis sculpturis insignes; in quorum uno Bacchanalia, cum figuris Sileni, Faunorumque et Satyrorum variorum; in alio autem Naturam effiguraverat matrem, cui Sirenes, Tritones aliaeque Nymphae, Diique tam fluviorum, quam marini diversa maris dona offerrent: in alio Pomonam exhibuerat, ab Apolline et Iride visitatam: item Helenae raptum, cum plurimis aliis; et imagine pariter crucifixi maiore, quae omnia intra biduum maximo divendebantur pretio.

Augustam redit.Cum igitur Petelius hac ratione uberrime sese recollegisset, uxorique reconciliatus esset, collectis picturis tam Rubenii quam Dickii plurimis egregiis, Augustam Vindelicorum revertebatur, ibidemque opera adhuc multo praestantiora elaborabat; hoc unico culpabilis, quod, imitando methodum Rubenianam in picturis satis licentiosam, sculpendo quoque liberalior paulo existeret, quam sat esset. Quamvis enim in picturis quae plano immittuntur fundo, nec ex adversa parte conspici possunt, extravagari quandoque liceat; in sculpturis tamen, quae undiquaque patent oculo, cum error mox deprehendi queat, id minime concessum est; prout et antiqui istud errandi genus omnibus modis evitarunt. Hic igitur, cum alias ipsum Antiquorum fundamentum satis pernosset, spe latendi tamen inter ignaros horum, minus interdum Opera huius loci. erat accuratus. Opera autem illius sedulo conquirebantur; ex quibus, cum omnia recensere prolixum nimis foret, principaliora saltem enarrabo. Inter quae, viventis mole, imago Christi a Pilato ostentati: Imago B. Virginis venustissima filiolum tenens, quae Augustae Vindelicorum apud Patres Dominicanos extat. Porro apud Patres Societatis Jesu imagines Sancti Sebastiani, Rochi, Ignatii, et Xaverii viventium magnitudinem excedentes. Sic quoque in templo Discalceatorum supra suggestum, Imago Jesulo crucem tenentis: nec non imago S. Sebastiani, viventis quantitate: porro imago S. Floriani et Christophori iuxta altaris illius latera declivia. In templo S. Mauritii, imago crucifixi, viventis molem superans. In Xenodochio imago crucifixi alia quadripalmaris; in qua exanimationem Dominicam egregie effiguravit, corpore ob gravitatem dependente insigniter, et clavis affixo singulariter

Rechte Spalte

utroque pede: cuius tanta iudicata fuit dignitas, ut forma haec argento fuso transsumta fuerit, quam in singularem Magnum erat Germaniae decus. Petelii huius laudem, qui magnum erat Germaniae nostrae decus, in technotheca mea adhuc asservo. Similemque crucifixi Imaginem etiam Serenissimus Dux Neoburgicus, Dominus meus gratiosissimus, in technophylacio suo, cum aliis operibus eburneis rarissimis possidet, a Gomite Fuggero e singulari civilitate eidem concessis: unde memoria Artificis huius praestantissimi, quotiescunque a Principibus variis hospitio ibidem exceptis, ista conspiciuntur, adhuc cum laude recolitur. Obiit autem in Domino circa annum Christi 1636.

VII. LEONHARDUS KERNIUS,
Statuarius,

VII. LEONHARD KERN, Sculptor.E Loco quodam districtus Franconiae, a Silva Ottoniana cognominati prognatus, in Italia diu commoratus est, non tantum sculpturae, in qua insigniter excelluit, sed et Architecturae exercitiis distentus: in Opera eius. Germania autem deinceps durantibus belli tumultibus multa pertulit. Multa autem confecit sculptilia, tam lignea quam lapidea, partim viventium magnitudine, partim minora, per totam quasi Germaniam dispersa: in specie autem Norinbergae, ipsius manu e lapide sculptae sunt quattuor Monarchiarum imagines in porta maiore celeberrimae istius loci curiae conspiciendae, quae solae efficerent, ut famigeratissimis annumeretur Germaniae artificibus. Mortuusque tandem est senio gravis et annum excedens octogesimum.

Filii eius CONSTANTINUS.Filius eius natu maior Constantinus Kern, arti pictoriae addictus, iuvenis erat tam formae quam ingenii et morum elegantia commendabilis: morbo autem correptus ex Italia rediens, aliquatenus quidem restitutus est, postmodum tamen in fausto quodam casu Herbipoli recidivam passus, post diuturna morbi taedia in patria tandem in medio annorum flore obiit. JACOBUS. Alter filius eius Jacobus Kern iuvenis insigni pariter et pulchritudine et prudentia, nec non civilitate decorus, patris artem amplexus est, nempe statuariam, in qua egregios praesertim in Italia fecit progressus, maiori etiam libertate, quam Pater, laborando divagatus. Uxorem autem duxit Norinbergae Georgii Schwanhardi filiam Mariam: qua primo statim matrimonii anno in partu exanimata, in Hollandiam abiit, ubi Amstelodami in nova illa curia, opera elaboravit pulcherrima plurima: deinde et in Angliam progressus tam pro Rege, quam pro technophilis aliis plurima sculpsit, tandemque Londini, cum ad iter in patriam se accingeret, repentino correptus morbo, anno aetatis circiter 36. fatis concessit, monumento ibidem honoratus