342
CHRISTOPHORUS. splendido. Tertius illius filius Christophorus, Jacobo quoad vultum simillimus, militaribus initiatus est studiis, gradumque tandem assecutus Locumtenentis. Adhuc alius Heinricus studia liberalium Artium excoluit, gradumque, quantum ego percepi, Doctoris tandem assumsit.
VIII. GEORGIUS PFRUNDTIUS
Architectus militaris et
civilis.
VIII. GEORGIUS PFRUNDT.NAtus est Flachslandiae, qui est pagus in vicinia Winshemiae in Franconia anno 1603. patre fabro lignario, cum autem illius loci Nobilis, de familia Crailsheimensi singulare in puero hoc deprehenderet ingenium, Norinbergam eundem misit, inque arte plastica a N. Vestio figulo et plaste peritissimo; et deinde in statuaria quoque informari curavit; unde, quantum ego comperi, eidem Nobili varia quoque opera et monumenta sepulchralia exsculpsit. Porro Mergentheimum ad Teutonici Ordinis Magistrum, qui de familia Stadianensi erat, pervenit, ibidemque in variis artibus et scientiis, praesertim in Architectura tam civili quam militari, quam posthac apud Carolum Fridericum Reichium Architectum militarem celeberrimum, ulterius excoluit, sese exercuit. Ingruente dehinc Architectus fit Bernhardi Ducis Vinariensis. bellico in Germania tumultu, Architecturam militarem sub Bernhardo Duce Vinariensi professus est, accepto in duos vel tres equos stipendio: porro autem in praelio Nordlingensi, sub clade illa Suecica captus; et post varia mala, mortisque pericula iterum dimissus, ad Dominum suum pristinum, Bernhardum Vinariae Ducem rediit, eidemque, durante obsidione Brisacensi, ob fidelia servitia gratissimus fuit.
Postmodum Argentorati in morbum incidit lethalem, ut per aliquot horas pro mortuo etiam sit habitus; tolerato autem haud parvi temporis decubitu, reconvaluit; Itinera eius. ductaque uxore, Lutetiam abiit; ubi Veterinaria primum medicina, deinde plastica ceraria artificiosissima innotuit, celeberrimi Varini gratiam tam in caelando chalybe, quam in plastica hac sectatus. Porro autem in Germaniam, et quidem Norinbergam rediit, in Conventum ob Executionem Pacis ibidem institutum; elaboratisque operibus variis pulcherrimis, mortua uxore, Ratisponam in Comitia ad Coronationem Imperatoriam discessit: finita Diaeta Norinbergam redux. Abhinc Winsheimium pervenit, quae patria erat secundae uxoris eius, cum qua aliquot filias, prout et e priori matrimonio diversos genuit liberos, e quibus duae adhuc filiae, et altera quidem Anna Maria Parisiis nata, in fingendis ceris, multis laudibus nota, supersunt. Mox, vocante Archiepiscopo, Salisburgum abiit: et porro Stutgardiam ad
Wurtenbergiae Ducem; iterum ad Electorem Palatinum; tandemque ad Marchionem Durlacensem; quibus in locis ad numismata Principum extraordinaria, et ordinaria, in quibus singulari perfectione excellebat, typos praeparavit varios, una Durlaci extremum obit diem. cum operibus aliis pulcherrimis Tandem autem Durlaci hydropis malo, quod in crure denique prorumpendo exitum quaesiverat, anno 1663. extinctus est. Vir autem dici potuit, in quem non minus caelum, quam natura, omnia sua dona quam liberalissime effudissent, quod in omnibus scientiis tam Philosophicis et Metaphysicis, quam Chymicis et Medicis atque similibus peritissimus esset: prout et in maechanicis aliisque artibus manuariis, ut sunt diagraphica, pictoria, chalcographia rosoria, sculptura, caelatura chalybis, plastica Xylographica et similes, exercitatissimus erat. Eius Elogium. Unde in ipsius honorem elogium quoddam Germanicum conscriptum fuit, cuius hic est sensus:
Splenduit ingenio, saecli hoc mirabile lu-
men;
Atque manu: sic laude sua splendebit in
aevum.
IX. SCULPTORES GEMMARUM,
inter quos HEINRICUS EN-
GELHARD.
IX. SCULPTORES GEMMARUM Antiqui.ARs sculpendi gemmas, nec non crystallum, ob diaphaneitatem pellucidam et frusta maioris quantitatis ad vasa varia conficienda maxime idoneam, ab antiquissimis in usu fuit temporibus: primusque illius inventor, iuxta Sacrarum literarum testimonium Exod. 35. merito statui Bezaleel. potest BEZALEEL, quem Deus ter optimus spiritu sapientiae in hunc finem implevit. Subsecutis temporibus Pythagorae Philosophi illius celeberrimi Pater Mnesarchus. MNESARCHUS gemmarum sculptor artificiosissimus fuisse dicitur; ut et sympatriotae Theodorus. Teledeus. eius, THEODORUS ET TELEDEUS fratres Samii, quorum prior Smaragdum Polycratis sculpsisse fertur. Imperante Alexandro Magno hac in arte Pyrgoteles. PYRGOTELES usque adeo excelluit, ut Monarcha iste edicto vetuerit publico, ne ab alio effigies eius in gemma sculperetur. Apollonides. Cromius. Post istum APOLLONIDES et CROMIUS singulariter celebrantur, quorum aliqua etiam adhuc extant opera. In summo Imperii Romani flore inter alios, qui gemmas partim elevando partim excavando Dioscorides. sculpsere, DIOSCORIDES in specie laudatur; qui iconem Augusti Imperatoris in gemma tanta arte signaverit, ut et subsequenter Imperatores eadem pro Valerius. sigillo usi sint. Sic et VALERIUS quidam, cuius opera pariter adhuc extant, singulari in hoc genere fama excelluit.