Permanente URL:
http://la.sandrart.net/-text-academia-0447

343

Linke Spalte

Vasa crystallina.Vasorum crystallinorum varia quoque, apud autores tam Philosophos, quam Historicos et Poetas, fit mentio; et quanto in pretio fuerint tam inter Graecos quam inter Romanos et nationes alias; ut supervacaneum sit ipsas hic allegare prolixius autoritates.

Eademque et vitri est ratio, quod casu fortuito apud Phoenices inventum fuisse dicitur, et prout crystallum pelluciditate imitatur, ita eodem modo sculpturis exornatum fuit variis, testantibus id Autoribus, tam Graecis quam Latinis pluribus, inter quos Achilles Tatius Alexandrinus in libro de Amoribus Clitophontis et Leucippes, cuius verba a Francisco Junio e Graeco translata haec sunt: A Glauci Chii cratere alterum poculum adhibuit. E caelato id vitro erat, eiusque oram vites in eo ipso natae coronabant: a quibus racemi passim pendebant sicco omnes poculo acerbi: immisso autem vino paulatim rubentes et maturi. Inter racemos vero Dionysius effictus erat, ut vitem coleret. Et Plinius lib. 36. cap. 26. inquit: Vitrum aliud flatu figuratur, aliud torno teritur, aliud argenti modo caelatur etc.

Suborto autem, ob irruptiones Barbarorum, Imperii Occidentalis interitu, non omnes tantum scientiae, quae ibidem floruerant, artesque reliquae omnino periere, sed inter alias et ista sculpendi gemmas ratio ignota penitus permansit. Cumque a duobus retro saeculis eaedem artes ob invasionem Turcarum ex oriente pariter fugatae in terris hisce occidentalibus locum iterum reperirent, in hac quoque, sculpendi gemmas, crystallumque et vitra, arte nobilissima, varii rursum emersere artifices; Heinricus Engelhard Gemmarum Sculptor. interque hos in priori seculo HEINRICUS ENGELHARDUS, qui Norinbergae in platea lateraria domicilium habuit, et in gemmarum metallorumque genere opera tam artificiosa elaboravit, ut Albertus quoque Dürerus, illius coaevus, vicinusque et amicus, ipse fateatur, se eidem similem nec in Germania reperisse, nec in Italia.

X. MISERON Gemmarum Scul-
ptor,

X. MISERON.IMperante Rudolpho II. Imperatore Romanorum gloriosissimae memoriae, qui verus erat omnium artium Pater atque Nutritius, prae ceteris in hoc artis genere ita excelluit, ut ob opera eius e gemmis atque crystallo elaborata rarissima et admiranda, quae in Gazophylacio Caesareo adhuc extant, non honoraria saltem ei obtulerit maxima Imperator, sed et thesaurarii officio ipsi prospexerit, inque Baronum ordinem eum elevarit, adiectis ditionibus et praediis opulentissimis.

Rechte Spalte

XI. DIONYSIUS MISERON Gem-
marum Sculptor.

XI. DIONYSIUS MISERON.PRaedicti artificis filius, Dominus de Lisom, haeres fuit non generis tantum paterni; sed et artis, atque officii et bonorum, et tempore Successoris praedicti Imperatoris nova semper opera artificiosissima in Gazophylacia Caesarea tam Viennense quam Pragense cumulavit; cumulos pariter laudum suarum adaugendo. In specie celebre iam est per universum quasi terrarum orbem Vas illud crystallinum ingens virique longitudinem exaequans, quod Eius opera. ipse e quattuor inventis in Helvetia crystallis, bipedalis altitudinis et semipedalis latitudinis coagmentavit, easdem sibi invicem superimponendo, elegantique proportione sic elaborando, ut omnibus istius generis operibus merito hoc sit praeserendum. Praeterea varia adhuc opera alia pretiosissima exsculpsit e crystallo montana, Sarda, Achate, gemmisque aliis, quorum omnium enarratio nimia lectorem obrueret prolixitate: In variis enim figuris, foliorum gyris, Alabandaeis, Architectonicis et similibus, iuxta accuratas Artis regulas elaboratis, sculpturis, tanta fuit promtitudine et peritia, ut omnibus aliis hac in arte longe fuerit superior: mortuusque tandem est haud ita pridem.

XII. FERDINANDUS EUSEBIUS
MISERON.

XII. FERDINANDUS EUSEBIUS MISERON.DIonysii praememorati filius, Dominus de Lisom, haeres artis paternae ex asse, qui non tantum in opere supradicto crystallino Patris fuit adiutor, sed sublimis ingenii sui tanta edidit specimina propria, ut Sacra Sua Caesarea Maiestas, quae sceptra nunc tenet, in officio honoribusque paternis eundem gratiosissime confirmaverit: quamvis eo dignior quoque vix reperiri potuisset, cum nihil sit verius, quam quod exoticis omnibus, Gazas Caesareas, et opera thesauri artificiosissima, spectaturis, miram exhibeat benevolentiam, multaque comitate singula tam maxima quam minima commonstret.

XIII. CASPARUS LEHMANNUS
Gemmarum Sculptor,

XIII. CASPARUS LEHMANN.IMperante Rudolpho gloriosissimae memoriae artem caelandi vitri de novo iterum invenit, inque lucem produxit, pro quo invento praedictus Imperator Lehmanno huic, qui sculptor erat gemmarum et vitri, Suae Maiestatis cubicularius, non proemium saltem exhiberi iussit munificentissimum, sed magnis eidem quoque prospexit privilegiis, prout apparet e Diplomate Eius Privilegia Caesarea. Caesareo, sub dato Pragae 10. Martii anno 1609. huic Lehmanno gratiosissime concesso, cuius originale adhuc extat, et inter alia sequentia continet formalia: etc. Notum