344
facimus omnibus, Casparum Lehmannum sculptorem nostrum Gemmarum atque vitri, cubicularium, humillime nobis significasse, se iamiam post aliquot annorum decursum, magno conatu, diligenti meditatione, sumtuque haud exiguo, Artem caelandi vitra adinvenisse, ipsoque opere laborem illum exercere etc. Quam ob causam eidem Casparo Lehmanno, Sculptori nostro Gemmarum et vitri, cubiculario, singularem hanc gratiam exhibuimus, istoque eum donavimus privilegio; quod illi quoque, vigore harum literarum scienter hoc ipso conferimus; in hunc modum et hac ratione, quod praedictam noviter ab ipso repertam artem, atque laborem, ubique libere et absque perturbatione eidem exercere et instituere, neminique, quisquis ille tandem fuerit, ipso invito idem artis genus profiteri, exercere, et opera talia venalia exponere vel venundare liceat. Ex quo mandamus omnibus atque singulis Electoribus, Principibus etc. etc. omnibusque aliis nostris, et Imperii, Regnorumque, Ducatuum haereditariorum et ditionum nostrarum subditis atque fidelibus, cuiuscunque Dignitatis, status et conditionis iidem fuerint, serio et valide his literis, ut praememoratum Casparum Lehmannum, Sculptorem nostrum gemmarum atque vitri, cubicularium, in hoc Privilegio nostro Caesareo firmiter conservent, illumque vel illos, qui in terris, ditionibus et territoriis illorum eidem contravenire ausi fuerint, ad petitum Inventoris vel illius Mandatarii, poena debita mulctent; nullatenus id recusantes, nisi incidere velint in Sacrae Caesareae Maiestatis nostrae indignationem atque poenam, nec non mulctam expressam viginti scilicet marcarum auri solidi etc. etc.
Lehmannus autem hic, insignem hanc gratiam profecto haud abs re promeritus Zacharias Belzer. fuit; quoniam ipse et socius eius ZACHARIAS BELZER (qui ambo Johannis Aquani et Pauli Vianensis amici erant intimi, et plerumque in Aula Caesarea in iisdem degebant cubiculis;) opera tam praeclara et artificiosa in crystallo atque vitro (quorum aliqua adhuc in Gazophylaciis Caesareis, et in Sede Electorali Monacensi asservantur:) elaborarunt, ut illa omnium technophilorum admirationem atque laudum excitent immensam.
XIV. GEORGIUS SCHWANHAR-
DUS Statuarius et Sculptor
Vitri, Senior,
XIV. GEORGIUS SCHWANHART.MAiores habuit Heltburgo in Comitatu Hennebergico oriundos; avum Johannem Pastorem Rotenburgensem; Patrem Johannem similiter Scriniarium et Sclopi - compactorem artificiosissimum, qui non tantum opera sua variis figuris conchyliatis exornavit, sed subscudes quoque
sive laminas undulatas invenit, a genero deinde suo Jacobo Hepnero divulgatas, ipse autem in pueritia sua a patre Scriniariam, Artem statuariam discit a Christophoro Harrigio. et porro a Christophoro Harrigio Statuariam; deinde Pragae quoque Holosericotomiam, quae ars tum temporis maximi aestimabatur, didicit: et tandem praedicti Lehmanni, in recenter tum inventa arte caelandi vitra, discipulus fuit legitimus; a quo etiam, ut et a Paulo Vianensi (qui huic nostro variis delineationibus praeivit) ob egregiam ingenii capacitatem, tenerrimo amoris affectu fotus fuit, ita ut Lehmannus, qui caelebs Schwanhardo praesente obiit, huic moriturus Privilegium suum, cum aliis variis, iure haereditario traderet. Hic igitur deinceps artem hanc ulterius excoluit, variisque inventionibus, praesertim politurae diaphanae mirum in modum adauxit: cumque praeterea in variis quoque scientiis versatus esset et iudicio polleret acutissimo, nec non de arte sua et annexis modesto quidem sed profundo sermonis genere audientium benevolentiam captare soleret; hinc favorem quoque sibi comparavit tam Imperatoris, quam Regum, Electorum et Principum, omniumque singulari eruditionis artiumque laude conspicuorum: unde Sacra Imperatoris nuper defuncti Maiestas praedictum privilegium adhuc ulterius et in duos Schwanhardi filios extendit atque continuavit; nec non titulum illi, Sacrae Suae Caesareae Maiestatis, totiusque Domus Austriacae Ministri et Negotiorum in technicis gestoris, omnium gratiosissime contulit atque confirmavit.
Differentia inter caelaturam vitri primaevam et modernam.Quamvis autem artifices praedicti vitri hanc caelaturam, ratione fundamenti et diagraphices ad istam adduxerint perfectionem; ob instrumenta tamen nimis cruda et aspera venustas et grata mollities ab illis nullo modo exprimi potuit: ut mirum omnino sit, quomodo beneficio tam magnae gravisque molis instrumentorum atque rotarum, quibus movendis atque gyrandis adiutores et rotatores adhibendi fuerunt, (a quibus grassantia adhuc Zizania superficiariorum,) haec adhuc praestare potuerint, quae praestiterunt. Unde cum instrumenta commodiora et aptiora, sedula adhibita cura, crebrisque exercitiis, tandem adinventa sint, moderna vitri caelatura respectu laboris primi durissimi, pro otio tantum et recreatione haberi potest; ita ut naturalis quoque omnium rerum gratia atque venustas, tam in imaginibus humanis, quam in animalibus, et plantis, nec non subdialibus, iconibus et aliis, modo quis cum ingenio diligentiam quoque adhibeat, commodissime exhiberi queat. Adde quod moderni vitrorum caelatores, his iam repertis commoditatibus, apud technophilos longe maiores sibi struere