Permanente URL:
http://la.sandrart.net/-text-academia-0449

345

Linke Spalte

possent laudum cumulos, si delineationibus et peregrinationibus potius, quam maturis delectarentur connubiis, ubi pro pane lucrando omnis instituendus est labor.

XV. HEINRICUS SCHWAN-
HARDUS,

XV. HEINRICUS SCHWANHARDUS.PRaedicti artificis filius, cum fratre Georgio professioni paternae pariter addictus fuit. Quamvis enim studia primitus excoleret, Philosophiaeque et Poesi operam potissimum daret: cum tamen naturali semper ad artem paternam ferretur amore, in qua initia iam habebat optima, tandem per continuata in eadem exercitia ad tantam emergebat perfectionem, ut patrem multis superaret parasangis; praesertim quod in Academia tam nostra quam aliis diagraphicam tam nudarum quam vestitarum imaginum sedulo curasset.

Integras urbes in vitro caelat.Hic igitur SchvvanhardusSchwanhardus non tantum campestria varia, sed et integras urbes et inter alias Norinbergam quam emendatissime et proportione optima, observatis etiam Prospectivae regulis, ut distincte agnosci queat, in vitro tam accurate caelavit, ut picturae non cedat, quo in genere omnes antecessores suos longissime post se reliquit.

Vitri rodendi artificium invenit.Quin imo subtilitate ingenii sui id tandem eruit, quod pro impossibili iudicatum est hactenus, tale nimirum corrosivum, quo vitri durities vinci, et, metallorum atque lapidum instar, rosiones suscipere coepit, tam concavas quam convexas; cum illud hactenus tamen omnium spirituum optimum fuerit receptaculum. Qua in arte nuper demum specimen edidit clarissimum, Et in eo excellit. dum ornamenta varia et inscriptiones quasdam tam polite et accurate rosionibus suis in vitro expressit, ut impossibile videatur, maiorem hoc in genere adipisci perfectionem: nisi sedula artificis huius meditatio et ingenii acumen insigne, subtilitates forte adhuc ulteriores in lucem producat. Imagines enim humanas integras partim nudas, partim vestitas, cum anim alibus, floribusque et herbis variis iam iam exprimere novit naturae simillimas, inque illarum exaltatione ad magnum ascendit gradum.

Georgius SchvvanhardusSchwanhardus Iunior.Frater eius Georgius Schwanhardus in Sculptura crystalli multum quoque progressus fuit; sed quod dolorosa nimium vexaretur arthritide, ab ulteriore perfectione impeditus, ultimum tandem obiit diem.

XVI. NICOLAUS MILLICHIUS,
Statuarius Suecicus,

XVI. NICOLAUS MILLICH StatuariusANtverpiae natus est, quo in loco arte sua primitus etiam inclaruit, donec tandem fama illius in Sueciam usque evolaret, quo eundem Regina tum Vidua Hedwigis

Rechte Spalte

Eleonora, Domum quandam voluptuariam pulcherrimam extructura anno 1669. vocari curavit, ut eandem statuis exornaret marmoreis.

Opera eius: Minerva.Primum igitur opus eius, quod in Suecia perfecit, Minerva fuit viventis molem aequans marmorea, quae absque admiratione vix conspici potest; cum partes illius nudae non marmoreae, sed carneae videantur, tunica tam laxa tamque ordinata, gestusque tam sit venustus atque gratus, ut nulla satis laude decantari queat. Praeterea Musae cum Apolline. novem quoque Musas cum Apolline; nec non sedecim Virtutes, viventium Sedecim virtutes.quantitate omnes, e marmore suscepit sculpendas, quae si prototypis futurae sunt similes, famam eius insigniter dilatabunt.

Eius Elogium.Ceteroquin inventione rarus est, iudicio acutus, in Antiquitate istius artis fundatus, delineatione nobilis, venustate commendatus, actionibus argutus, in partibus nudis carnosus et mollis: eaque omnia tam in marmore et metallo, quam ligno; praesertim in operibus maioribus: unde si Deus vitam ipsi concesserit, quod ob aetatem, et vitam eius sobriam omnino speratur, cum quinquagesimum aetatis annum paulo nunc transgressus sit, in regno hoc, cum immortali gloria sua, opera adhuc effecturus est praeclarissima; quem in finem haud parum conducit marmor illud nobilissimum, quod ad illius inquisitionem in regno illo nunc effoditur. Animo autem semper est hilari, et ad vitam omni virtutum genere condecorandam prono.

XVII. NICODEMUS TESSINIUS
Architectus Suecicus,

XVII. NICODEMUS TESSIN, Architectus Suecicus.ANno Domini 1619. in Germania, urbe nimirum Stralsundina, parentibus primariis natus, in iuventute sua ad studia primum adhibitus est: mortuis autem mature nimis parentibus, cum singularis in illo elucesceret delineandi ardor, agnati eum Architecto cuidam militari Suecico commendarunt, a quo in Arte Fortificatoria informaretur: in qua etiam eousque profecit, ut anno aetatis decimo nono ad servitia Suecica Regia admitteretur, et expeditioni simul interesset. Animadvertens autem, vires corporis sui non usquequaque validas esse, ad Architecturam civilem se applicuit; in qua etiam tantos fecit progressus, ut Regina tum Sceptrum gerens Christina anno 1645. Architecti manus illi conferret, eumque ut in Architectura Italica meliore eo magis exerceretur, Italiam et Galliam invisit. in Italiam mitteret: ubi etiam tam Romae, quam in aliis Italiae et Galliae locis, tantam adhibebat diligentiam, sive Architectos consulendo peritissimos, sive opera primaria tam antiqua quam moderna intimius considerando et delineando, ut post reditum in Sueciam in regiis semper maneret