Permanente URL:
http://la.sandrart.net/-text-academia-0450

346

Linke Spalte

servitiis, aque Regibus non minus quam magnatibus Regni omni coleretur favore atque honore. Inter alia opera eius primaria sunt aedificia illa, sub illius directione a Regina Hedwige Eleonora vidua extructa Regia, Dronningholmense et Stromsholmense: Sic quoque Holmiae Monumentum Regium Caroli Gustavi Suecorum Eius opera primaria. Regis gloriosissimi. Sed et ipsa Stockholmensium Urbs, et alia illius regni loca plurima Palatiis et aedificiis pulcherrimis ipso consulente exornata sunt, quorum nonnulla typis quoque aeneis publice prodierunt: Unde certa nascetur nomini eius immortalitas ; cum Architecturam Italicam, quam optimam esse novimus, et optima illius exemplaria semper sit secutus, eandemque his in terris tam reddiderit usitatam, ut et privati quilibet nihil amplius extruant, sive magnum sive parvum, quod, fundamenti loco, hoc non nitatur struendi genere, unde Architectura in isto regno tantopere florere coepit, quam in Eius Elogium. ullo Europae loco alio. Ceterum vitam agit tranquillam, sobriam, piamque et candidam; diligensque est in labore, officiosus inter amicos, et affabilis in conversatione.

XVIII. COPAEUS Belga, Sta-
tuarius,

XVIII. COPE FIAMENGO, Statuarius.SCulptura rerum minutarum ante omnes alios Romae celebris erat, et anaglypha plerumque semiplena elaborabat plurima prototyporum loco, pulcherrimo, et ingeniosa, ad ritum antiquorum ; quae fusa pro operibus antiquis haberi possent; qualia ex auro, argento, metallo mixto, plumbo et cera varie fudit, quae a technomatophilis in varias transportata sunt provincias, et conquisita sedulo, quin et apud nos plumbea in Musaeis numismaticis adhuc diversimode extant, quod delineatio eius magnum prae se ferret artificium, optimisque antiquorum operibus quam simillima In minutis excellit. esset. Elaboravit autem fabulas Ovidianas diversas, et alias, Graecorum more, sive elliptica sive octangulari forma, nec non quadrata: item figuras eburneas elegantissimas et artificio plurimo insignes; sed parvas saltem omnes. Sic sacra quoque nonnulla perficiebat, et inter alia Imaginem D. Virginis, Christum mortuum gremio tenentis minori mole; quae admirationem meretur extraordinariam: in minutis enim artificio excellebat incomparabili.

In magnis autem inexpertus est.Cum autem a Domino Contarellio statua quaedam marmorea viventis magnitudine elaboranda, S. nimirum Matthaei Apostoli et Evangelistae imaginem referens, eidem committeretur, quae in templo S. Ludovici Gallico Romae locaretur, hic noster totam quasi vitam suam isto labore

Rechte Spalte

insumebat: quamvis enim in marmoreis nullam haberet experientiam, laborem tamen suum nemini ostendebat, nec ullius hominis expetebat consilium. Interea ultima senii eius approperabat crepido, ut octogenarius esset; adeoque statua haec remanebat imperfecta, prout illa adhuc existit in templo Trinitatis Peregrinorum ad dextram: ubi Angelus atramentarium tenens a Pompeio Ferrucio sculptus est. Cum enim Contarellius statuam ipsam videret, et pro opere quodam rarissimo, simulacrum offenderet exsuccum et aridum, istud in templo hoc erigi nolebat; sed illius loco Michael Angelus Caravagius tabulam pingebat imaginem D. Apostoli Matthaei exhibens: prout in vita Caravagii huius commemoratum est.

Vita eius misanthropica.Copaeus autem cum nemine conversabatur, sed solitarius atque singularis vivens; nec virum nec feminam intra domum suam intromittebat: cum autem aegrotaret, fune per fenestram corbulam demittebat, cum schedula, in qua desiderium suum exarasset; vel vicinum aliquem ad se vocabat, cui, quid sibi emi vellet, committeret: atque sic seminudus, pallore squalidus, semimortuus, ocularia semper in naso gerens, corbulam suam sursum trahebat; adeoque vitam agebat vere misanthropicam: in qua etiam tandem Romae obibat circa annum 1610.

XIX. FRANCISCUS de QUESNOY,
Statuarius,

XIX. FRANCISCUS de QUESNOY.VUlgo Fiamengo sive Belga dictus, natus est Bruxellis anno 1592. patre sculptore optimo, cuius etiam in arte hac discipulus erat: ubi in teneris statim annis spem faciebat artis eximiae, dum illo iam tempore puellos istos, qui in frontispicio templi Patrum Societatis Jesu extant, e marmore sculpserit pulcherrimos; nec non ex ebore Passionem Dominicam: quae tantopere placebat Alberto Archiduci, ut pecuniam et omnia necessaria huic nostro Roman: venit. procuraret, quo Romam abire, ibidemque statuas tam antiquas quam alias conspicere posset: quod etiam fecit, statuarumque clarissimarum, (quales sunt Laocoontis, et Antinoi simulacrum, truncus Herculis, Nilus fluvius, et aliae) exempla ex argilla formavit sedulitate maxima.

Opera eius.Deinde ex ebore imaginem Christi in cruce pendentis sculpsit sesquipedalem, tanta arte, ut Urbanus Pontifex maximus, conspecto labore hoc iudicium artificis eximium supra modum admiraretur, eundemque singulari prosequeretur favore. Dehinc plurima etiam anaglyphica fecit simi operis, et in specie puerulos inserendo varios: interque illa Silenum dormientem, iuxta Virgilii mentem, quem pueri quidam