Permanente URL:
http://la.sandrart.net/-text-academia-0453

349

Linke Spalte

legato quodam, orphanos aliquos nutriri caverat, qui Statuariam discerent, tamdiu suo sumtu alendi, donec sibi ipsis prospicere possent. Quod propterea fecerat, quia et ipse pauperculus fuerat orphanus; aliorum autem beneficiis eousque provectus erat, ut divitias sibi acquisivisset insignes.

XXI. FRANCISCUS SARTENSIS
Sculptor;

XXI. FRANCISCUS du SART.GAllo-Belga alias dictus, quod ex Hannonia esset oriundus, in statuaria magnis emersit profectibus, Romamque profectus, Romam proficiscitur. gradibus perrexit maximis. Inter alias autem ex albo marmore statuas, Johannem quoque formabat puerum, qui genibus innixus crucem a Christo susciperet. Promtissimus enim erat et inventionibus In servitia Regis Anglicani assumitur. dives: cumque et Uxorem duxisset Romanam, in servitia deinde Regis Anglicani assumtus est, ubi statuas omnes antiquas restauravit, et egregia post se manus suae reliquit specimina. Ob exortas autem ibidem Hagam Comitis se confert. turbas, Hagam Comitis discessit, ubi Principi Auriaco multas pro horto exornando sculpsit statuas: quin et icones Domini Spiringii, Mecaenatis omnium artium celeberrimi, et uxoris eius e marmore effiguravit elegantissimas: quae sane minime etiam indigna fuit marmorea statua, ob ingenium tam excellens, virtutem tam praedivitem, et favorem omnium liberalium artium singularem.

XXII. FRANCISCUS FANELLIUS
Sculptor,

XXII. FRANCISCO FANELLI.NAtione Florentinus ob singularem sculpti cuiusdam ex ebore Pygmalionis praecellentiam, a Rege Magnae Britanniae in Angliam vocabatur, ubi partim simulacra, partim pocula et vasa quaedam tam marmorea, quam eburnea variis figuris Chimaericis elegantissime exornavit. In specie autem in fusionibus imaginum metallicarum admiranda usus est dexteritate, cum omnia tam accurate exprimeret, quam ipsum prototypon ea requireret, ut nec scalpro nec lima ad ulteriorem polituram opus haberet: in qua fundendi aeris arte tanta porro excellebat perfectione, ut simulacrum integrum atque magnum sola Imperialis crassitie effingeret: in cuius memoriam Ego ipse adhuc artificiosa quaedam illius opera metallica asservo.

XXIII. DANIEL NEUBERGER
Augustanus, Plastes,

XXIII. DANIEL NEUBERGER Augustanus.PAtre natus erat, qui et ipse ceras elegantissime fingebat, sive imagines sive historias effiguraret; unde hic filio suo initia monstrare poterat solidissima, ad ulteriores Opera eius cerea. in hac arte progressus. Istius autem peritia in hoc primo consistebat, quod cera,

Rechte Spalte

certo modo praeparata, omnia quam ingeniosissime exhibere posset; imo historias et proelia tam populosa effingeret, ut saepius aliquot figurarum centurias quam perfectissime exprimeret, opere unico; quae imaginum abundantia et formandformandi celeritas, in arte cerarum plastica nunquam adhuc visa fuit. Praeterea artem quoque invenerat, ceras suas omnibus colorandi modis, quoscunque ipsa requireret natura rerum, ut homini effigurato omnimodo similes essent: quin et metalla et gemmas colore et fulgore tam naturali referebat, ut saepius verae iudicarentur esse gemmae, inductis in errorem multis Principibus et artificibus, qui instituto examine etiam eodem cum veris lapillis, pondere illas repererunt.

Quas ob dotes singulares, Ferdinandus III. Romanorum Imperator, gloriosissimae memoriae, summa eundem prosecutus est gratia, muneribusque largissimis; ex operibus autem illius cimelia quaedam singularia Gazophylacio suo magnificentissimo inseri iussit. Inter quae, in arca quadam Metamorphosis Ovidiana. maiore, tota Metamorphosis Ovidiana admirando ingenio figuris minutis efficta: deinde Icones viventium copiosissimae et pulcherrimae, inter quas et Effigies ipsius Imperatoris viventis magnitudine et vestitu ordinario induta, cuius caput atque oculi sese commovent, totumque corpus in sella sedens, beneficio automati cuiusdam Effigies ImperatotorisImperatoris. assurgere iterumque residere potest: quae omnia naturam ipsam et rei veritatem tam argute referunt, ut cum aliquando Cancellarius Regni Hungariae, Episcopus Neutranus per Gazophylacium deductus in hoc conclave veniret, ubi Effigies haec Caesarea sedens ad ipsius adventum assurgeret, caput oculosque motitando, ille tam inopinam Imperatoris praesentiam stupens in genua prolapsus veniam rogaret, quod non vocatus illuc intrare ausus fuerit, donec a thesaurario elevatus de errore admoneretur.

Sed et magna quaedam ibidem spectantur illius opera, et inter alia proelium quoddam Alexandri Magni clarissimum, figuris parvulis quasi infinitis refertum; Ceram indurat ut ferrum. in quo enses, thoraces ferrei et galeae cereae non colorem tantum, sed et duritiem ferri omnino referunt, ut sculptores ferri atque chalybis iurassent, haec opera e mero fabrefacta esse ferro. Porro e cera quadam temperata, magna quoque elaborabat vasa, Iaspidis, Achatae, vel Chalcedonii naturam referentia, eaque tam similia veris, ut discrimen vix appareret: quoniam in praxi sua ipse omnia efficiebat, quae aliis impossibilia videbantur.

Modus eius fingendi ceras.Consuetudo autem ipsius, dum ceras fingeret, haec erat, ut non, consueta aliorum methodo, bacillis plasticis tolleret insertas