350
ceras, sed beneficio cultelli cuiusdam acutioris, (quem dextra tenebat manu, calore candelae ardentis excalefactum,) portiunculas debitas e massis cerarum abscissas eadem candela liquefaceret, liquidasque operi suo locis congruis insereret; praedicto cultello omnia tam ingeniose administrans, ut casus exinde resultarent rarissimi: unde porro, promtitudine velocissima, opera efficiebat pulcherrima et vere ingeniosa, quorum copiam inusitatam tam Sacra Sua Caesarea Maiestas, quam Serenissimus Elector Bavariae, multique alii Principes, sive icones sint, sive historiae, sive venationes, sive proelia et alia possident, maximique aestimant: unde non torques saltem aureos et numismata mnemonica, sed et honoraria fere ab omnibus totius Germaniae Principibus accepit lautissima, cum ob raram suam in hac arte peritiam, et singularem gratamque morum civilitatem ubique amaretur, quin et extra professionis suae cancellos ad alia saepius adhiberetur negotia.
Discipuli eius viri Principes.In specie autem historiis e cera effigurandis minutioribus excelluit, unde et Sacra Sua Caesarea Maiestas, nec non Electores atque Principes alii iucundissimum hoc artium genus eodem informante excolere non dedignati sunt.
XXIV. ARTUS QUELLINUS Se-
nior, Sculptor,
XXIV. ARTUS QUELLINUS Senior.ANtverpia oriundus, natura quasi ducente ad artem sculptoriam provehebatur, ut specimina insignis peritiae suae primum in patria ederet plurima. Deinde autem Romam profectus, manuducente Francisco Quesnoio, qui ipsi insigniter favebat, ad verum lumen propius admittebatur, praesertim cum et Academias antiquitatum sedulo frequentaret: unde notabili profectu ditior domum reversus, rem ibidem instituebat familiarem, artem suam multa cum laude exercens, ut labores eius ab Amstelodamensibus plurimum expeterentur. Unde et pro curia illius Urbis celebratissima omnes statuas et Anaglyphica alia una cum filio suo Arto Quellino elaboranda suscepit, quae cum sociis quibusdam aliis ex albo marmore, aliisque partim durioribus partim mollioribus lapidibus arte miranda perfecit, quem ob laborem nummis plurimis, numismatibusque et torquibus aureis honorificentissime donatus fuit. Statuarum eius plurimae in Angliam, Sueciam, Daniam, et ad alios Principes transmissae sunt; ut haud abs re Voondelius Poeta ingeniosissimus modernum eundem Phidiam, summa cum laude eius, appellet.
XXV. ARTUS QUELLINUS Iunior
Statuarius,
XXV. ARTUS QUELLINUS Iunior.AD fanum S. Gertrudis natus Antverpiae domicilium habebat; et statuarius erat multa arte clarissimus tam in marmore sculpendo, quam in lapidibus aliis, item in ligno: et simul Architectus optimus, qua ex arte quoque haud parum adauxit nominis sui celebritatem.
XXVI. LUCAS FAIDHERBIUS
Statuarius,
XXVI. LUCAS FAJD HERBEFAIDHERBE.MEchliniensis, Discipulus primo erat Rubenii pictoris celeberrimi, deinde autem in arte Sculptoria et Architectura omnibus numeris evadebat absolutus: ut opera eius copiosissima sive e duro lapide, sive ex ebore, sive e ligno elaborata essent, naturalem exprimere dicerentur vitam.
XXVII. PETRUS VERBRUGGIUS
Antverpiensis,
XXVII. PETRUS VERBRUGGEN.IN Patria ob insignem non tantum simulacrorum, sed et aliorum ornamentorum sculpendorum artem similiter celebris admodum fuit.
XXVIII. SIMON BOSBOOMIUS,
XXVIII. SIMON BOSBOON.EMdanus in statuaria pariter et Architectura tantae erat celebritatis, ut Serenissimum Electorem Brandenburgicum, istarum aliarumque artium peritissimum, Patronum et Mecoenatem haberet insignem.
XXIX. ELIAS HOLLIUS Archi-
tectus Augustanus,
XXIX. ELIAS HOLL.IN arte struendarum aedium hanc meritus est laudem, ut Italicorum aedificiorum luxum Germanica temperasse dicatur parisimoniaparsimonia. In hac enim Urbe celeberrima domum extruxit elegantissimam in Platea S. Sepulchri: et aliam similem in Perlegio. Sic Xenodochium quoque illius Urbis, ordine extructum optimo, opus manuum eius est: ut et turres nonnullae, Rubia scilicet, Geggingia, Klenkia, Piscatoria et Pontis Wertacensis, quamvis haec ultima, in turbis nuperis bellicis tormentorum fulmine diruta, et ante aliquot annos demum iterum reparata fuerit. Sic campanas Horologii primarii, antehac in plurimis suburbiorum locis haud exauditas ipse pariter altius suspendit, dum turrim Perlegianam magna ex parte exaltavit, quattuor campanarum mole haud parum oneratam, quae iam ubique audiri queunt. Quid autem adiciam de cutia illius Urbis per totum quasi universum summe celebrata, quam ipse tanta disposuit elegantia, tantoque extruxit iudicio, et tanta firmitate et commoditate adaptavit, ut magnificentia nulli cedat Germaniae structurarum,