Permanente URL:
http://la.sandrart.net/-text-academia-0469

361

Linke Spalte

Parisiensibus, Caelatura aenea elegantissima exhibuit.

In Galliam venit.Tandem autem, (prout mihi relatum est) Lutetiam ad servitia Regia vocatus, et assumtus est; ubi in honore et respectu vixit plurimo; quod caelo suo tanta uteretur dexteritate, ut omnium rerum proprietates indolemque et vitam naturali plane similitudine exprimeret, rotundamque ubique molem et eminentias genuinas produceret: quibus omnibus laudem sibi famamque perpetuam culturae universalis promeruit.

XXII. REGNERUS PERSI-
NIUS,

XXII. REGNERUS de PERSIN.IN Societate Cornelii Blomarti et Matthamii Parisiis, prout ante retuli, Romam ad me pariter profectus in Academiam Principis Justiniani cum ceteris recipiebatur; ubi studia sua insigniter provehebat; quemadmodum id caelaturae statuarum quarundam antiquarum, aliarumque historiarum elegantissimarum satis testantur. Ibidem quoque per aliquot annos permanebat, donec desiderio videndi patriam abreptus, in urbem reverteretur nativam, Amstelodamum scilicet.

Opera eius.Ubi iuxta exemplar delineationum picturarumque mearum, historiam de Leandro, amore Erus angustias Hellesponti tranante, sed undarum vi suffocato; plangentibus mortem ipsius Sirenibus, Nymphis, Tritonibusque, et ad littus corpus illius deferentibus; typis aeneis exprimebat: quo opere quantam peritia nudorum corporum et affectuum polleret, singulariter commonstravit, ut prima ipsi laus inter illius loci artifices tribueretur. Deinde etiam pro me Balthasarem Castilionaeum; nec non Ariostum Poetam sculpebat: et praeterea menses quosdam, Maium scilicet, Junium, Octobrem et Novembrem, manu mea expictos, inque porticu Electorali Schleisheimiana extantes.

Ceterum ingenii erat felicissimi, et formae simul admodum decorae; ut societas eundem propterea Narcissi nomine insigniret. Uxorem autem Goudae ducebat, pulcherrimam scil. virginem quandam de primariis: et quia multo opum abundabat affluxu, vix amplius e manu eius aliquid extorqueri poterat; eo quod plurimum temporis cum uxore sua formosissima in horto tereret, manu librum plerumque versans elegantem; vitamque sic in hilaritate transigens atque tranquillitate.

XXIII. JEREMIAS FALKIUS.

XXIII. JEREMIAS VALK.POlonus natione, nobili primum diagraphica, quae mater est omnium aliarum artium, naturali inclinatione delectatus,

Rechte Spalte

tandem ad artem chalcographicam animum applicuit. In Germaniam igitur et Belgium, Galliamque profectus, magno ubique colebatur amore, magnis etiam ob artem suam evectus laudibus. Cumque exhinc Amstelodamum rediret, e porticu, quam ego tum temporis pro Serenissimo Electore Bavarico expinxeram, menses aeri incidebat sequentes, Ianuarium videlicet, Februarium, et Martium, idque mira elegantiae perfectione. Postmodum autem a Daniae Sueciaeque Regibus vocatus, istorum Magnatum icones aeri insculpsit, prout ipsi illius typi luculenter testantur. Tandem Dantisci sedem figebat, ibidemque ex operibus plurimis, ob miram ingenii fertilitatem, inque exprimenda ubivis natura elegantiam, caelique tractandi dexteritatem insignem, inter Graphicophilos singularem promeritus est existimationem.

XXIV. CORNELIUS BLOMAR-
TUS Ultraiectanus,

XXIV. CORNELIUS BLOMART Ultraiectanus. ABrahami Blomarti Ultraiectani filius, a Patre suo artifice celeberrimo ad pictoriam potissimum applicabatur: cum autem tres iam haberet fratres eidem Professioni addictos, Chalcographicam ipse eligebat, fundamentis in hunc finem apud Crispinum Paasium iactis. Postmodum autem prudentissima Patris informatione adiutus, iuxta varias istius delineationes imagines B. Virginis caelabat plurimas, historiasque sacras alias; et in specie libellos aliquot de variis Anachoretarum habitationibus: una cum Emblematibus et figuris quibusdam dimidiatis, iuxta inventionem celeberrimi ibidem Hundhorstii cuius auxilio confestim superabat alios. Quod sane nec mirum erat; cum et in pictura multum praestitisset, huiusque artis beneficio, accedente praesertim industria eius singulari, Chalcographus merito factus sit laudatissimus. Quod exemplo esse poterit omnibus istius artis Tyronibus, ut nempe, si ad aliquem hac in Professione gradum aspirare nitantur, Pictoriae regulis, ad propositum istud summe proficuis, omni studio assuescere ne dedignentur.

Opera eius. Post haec initia optima sane, Blomartus noster Lutetiam sese conferebat; ubi, quemadmodum antea in Vita Theodori Matthamii Socii eius retuli; Tabulas illas quinquaginta octo, pro opere Templi Musarum e Musaeo Domini Faveravii, una cum isto elaboravit, admiranda ingenii perfectione undiquaque conspicuas: quo labore non pecunias tantum lucrabantur sat lautas; sed et in arte hac tam Parisiensibus, quam aliis Nationis Gallicanae artificibus, facem quasi praetulerunt lucidissimam; quae etiam causa deinceps erat, ut eadem Natio, nostrates hosce, studio imitari conaretur maximo; eo quod in Blomarto