Permanente URL:
http://la.sandrart.net/-text-academia-0470

362

Linke Spalte

omnia istius Artis dona perfectius elucescerent, quam in ullo antehac alio, sive carnositatem nudorum spectares corporum quasi naturalem; sive vestium et armorum genuinam varietatem; sive etiam argutissimam in exprimendis animalium pilis et lana, tractuumque campestrium arboribus, rupibus undivomis, avibusque et aliis requisitis similitudinem.

Finito hoc opere laudatissimo me vocante anno 1633. una cum Matthamio suo et Regnero Persinio, ut dictum supra, Romam venit; ubi hi omnes in Palatium Justinianeum a me recepti, mecum opus illud saepius commemoratum Technophylacii Justinianei elaborarunt; non mira tantum serventes industria omnes, sed neminima quidem unquam seiuncti discordia, mirantibus ad stuporem non Italis tantum ceteris, sed potissimum Patrono nostro Justiniano Principe. Inter omnia autem haec opera, laudem promerebantur maximam, quae Blomarti erant, adstipulante et ipso Natali: eo quod iudicium eius undiquaque esset solidum, ingenium sorte communi sublimius, caelatura, praeter characterem quendam singularem, elegantissima, et effiguratio succi quasi plena et naturalis; ita ut Phoenix merito in isto peritiae genere nominari potuisset.

Porro ibidem quoque typis aeneis exprimebat iuxta Pinaco - thecam Principis Justiniani, effigies quasdam D. Virginis; iuxta Caracium imaginem illam celebrem Christi crucifixi, maiori forma: S. Margaretam iuxta Raphaelem Urbinatem: Hortum quendam elegantem iuxta Pusinium: Senecam iuxta exemplar manus meae: quin et iuxta Petrum Cortonensem, Andream Sacchium, atque aliorum opera Graphicophilis notissima, plurima alia; quibus laboribus ipsemet semper ita sese onerabat, ut quasi nunquam vacaret: quamvis in patria sua usque adeo desideraretur, ut Pater eius integram in hunc finem componeret cistam, operibus diagraphicis plenam, quo eadem aeri hic incideret. Cumque talia Pater eius per literas ipsi referret, hoc ipso in causa erat, quod hicce ipsius filius in patriam redire renueret. Unde Romam deserere renuit. societas Romana tempore hyemali illum baptizabat, et ipse Romae permanebat; pecunias colligens amplissimas; et ab omnibus ob moderatissimam morum elegantiam amore cultus plurimo.

XXV. FRANCISCUS STEENIUS
Antverpiensis,

XXV. FRANCISCUS van der STEEN.IN Patria artem diagraphicam et chalcographicam didicerat; quoniam certo quodam casu altero pede usque adeo laesus erat, ut ambulandi facultate quasi penitus destitueretur: atque adeo tranquilla hac

Rechte Spalte

atque sedentaria vita semet sustentare cogeretur. Unde in aere caelando tantos quoque faciebat progressus, ut Bruxellis a Serenissimo Archiduce Leopoldo Wilhelmo gloriosae memoriae ad exornandum Technophylacium suum multa cum laude adhiberetur, confectis in hunc finem operibus melioris notae plurimis. Quare ab Eodem quoque ad Invictissimum Imperatorem Ferdinandum III. gloriosissimae recordationis, Viennam mittebatur, ubi varia quoque Opera eius Viennensia. opera aeris caelatura elaboravit: inter quae palmarium est illud, quod Triumphum refert Serenissimae Domus Austriacae, iuxta Tabulam scilicet meam maiorem exhibitum: ubi Deorum Dearumque habitu refulget Archiducalis ista familia, ita ut sacra sua Caesarea Maiestas, iconice Jovis effigiem referens, lauro redimita, fulmen una, oleae ramum altera manu tenens, cum Globo Universi et Aquila in nubibus resideat: Minervae autem insignia exhibeat Hispaniae Regina; iuxta quam et Principissae ceterae. Apollinis autem figura adstat Ferdinandus IV. Rex Romanorum; et Cupidinis cum arcu et sagittis Leopoldus, nunc Imperator semper Augustus; qui tunc temporis erant Serenissimi Imperatoris Principes atque Filii. Imperatrix autem defuncta Maria in caelo sub Junonis imagine; et Leopoldina sub imagine Cereris intra nubes abrepta spectatur, quarum Illa Divitiarum; Haec Fertilitatis refert symbolum. Imperatrix autem regens Bellonae habitu expressa est, cum variis ad pedes illius instrumentis bellicis: et supra commemoratus Archidux Leopoldus Wilhelmus Martem exhibet cum diversis similiter armorum generibus. Quae omnia tanta cum laude consummavit Steenius, ut salarium illi propterea adaugeretur, et ipse perenni in servitiis Caesareis detineretur stipendio: in quibus etiam opera in lucem edidit laudatissima plurima.

XXVI. ISAACUS MAIOR
Francofurtanus,

XXVI. ISAACUS MAIOR Francofurtanus. IN vita incomparabilis illius Artificis Aegidii Sadeleri a nobis iam est commemoratus, cuius etiam Discipulus fuit: in Aedibus Praeceptoris sui pluribus vixit annis, artemque hanc iuxta omnes edidicit apices, praesertim in tractibus subdialibus exhibendis; quo in genere palmam quasi Magistro reddit dubiam. Exemplo hic esse potest tabula quaedam Topographica maior, duobus foliis mediani generis imprimenda, quam iuxta Rulandi Saverii picturam aeri incidit. In hac S. Hieronymum spectare licet, inter montes altissimos atque asperrimos, una cum rupibus, speluncis, undarum praecipitiis et arboribus proceris, tanta arte ad ipsam naturae veritatem