363
accedentibus, ut typis aeneis simile quid nondum fuerit exhibitum, quod huic laborum generi ullatenus praeferri valeat.
XXVII. PETRUS JOODIUS
Iunior.
XXVII. PETRUS de JOODE Iunior.ANtverpiam similiter habebat patriam; inque arte chalcographica omnimodam assecutus erat perfectionem: quod historiae testantur plurimae, nec non imagines et icones iuxta picturas Rubenii et Dickii ab ipso figuris aeneis publici iuris factae; unde laudum eius vix statuit terminos verorum Artificum depraedicatrix Fama.
XXVIII. WENCESLAUS
HOLLARTUS.
XXVIII. WENCESLAUS HOLLART.PRagensis natione, inter tumultus Bohemicos in iuventute sua iacturam patiebatur omnium bonorum suorum: unde pro scopo picturam sibi eligebat gummatam; in qua cum mirum in modum profecisset, porro apud Matthaeum Merianum Francofurti Chalcographiam rosoriam addiscebat; istudque studium ad finem usque continuabat. Postmodum in servitia Comitis Arondelii in Angliam discedens, non ibi tantum; sed et Antverpiae (ubi tandem vitam cum morte commutavit,) typos aeneos edidit plurimos, iuxta delineationes elegantissimas: inter quos et subdialia, et urbes, et similia varia: ut proinde memoria elegantissimae eius in Cupro erodendo methodi vix sit intermoritura.
XXIX. JACOBUS de SANDRART,
Norinbergensis,
XXIX. JACOBUS de SANDRART Norinbergensis.NEpos meus est ex fratre; cuius prosperitas et educatio tantae mihi fuit curae, ut patris potius, quam patrui loco ipsi fuerim: praesertim cum ingenium eius ad ista studia capax, et insignem eius in diagraphicis industriam, observarem; In quibus mature tot edebat specimina, ut facile conici posset, peritissimum eum et perfectissimum tandem Chalcographum fore. Ne autem ob sanguinis propinquitatem in ebuccinandis laudibus eius nimius videar, ad opera ipsius potius Lectorem remitto, ut ex illis, quanta sit istius artificis in caelando elegantia, quantumque iudicium, ipse dignoscat.
Icones eius.Inter haec autem illius opera potissimum eminent Effigies invictissimi Imperatoris Ferdinandi III. maior, cum parergis variis clarissimis: Porro septem sacri Romani Imperii Electores, unius quantitatis omnes: nec non Serenissimus Princeps ac Dominus Dominus Episcopus Frisingensis; una cum plurimis partim Principibus partim eruditis et clarissimis viris
aliis; quorum icones, haud sane paucas, typis publicis evulgavit, quae omnes apud istius artis fautores magni ubique aestimantur. In quibus hoc unicum desiderari posset, ut prototypa semper eidem oblata fuissent optimi generis, iuxta quae peritiam suam luci melius exponere potuisset: Cum e contrario, circa delineationem saepe imperfectiorem defatigato, saepissime e manibus elapsa sit occasio exactiora artis Et alia opera.suae edendi specimina. Quod enim, oblata delineatione perfectiore, omnes semper adhibuerit artis suae nervos, haecce mea testatur Academia: in qua manu ipsius exercitatissima similisque iudicii laude uberrima, exsculpta est tabula N. inque ea Propertia illa Bononiensis, cum quattuor iconibus aliis. Quibus accedunt Effigies Artificum tabulae Q. elegantissimae. Ubi sicco etiam pede praetereundae non sunt tabulae quaedam Geographicae emendatissimae, variarum scil. provinciarum cum regionibus circumiacentibus finitimis: inter quas Danubii Tractus, a Scaturigine sua, usque in Pontum Euxinum; cum aliis pluribus; quas multa edidit cura magnaque caeli perfectione, ut non immerito his omnibus parta sit nomini eius apud istius artis cultores immortalitas.
Johannes Jacobus de Sandrart filius eius. Filium eius natu maiorem Johannem Jacobum de Sandrart ipsa quasi natura a primis ferme incunabilis hisce studiis implicuit; ita ut hanc artem cum paternis quasi alimentis domestica educatione absorpserit. Ex quo, aetate parum auctior, meam subiit domum; in qua iam per aliquot annos non benevolentia tantum varia, sed et informatione mea utilissima, tam in theoria, quam in praxi utitur; Non ingenio solum felicissimo; sed etiam diligentia sua indefessa spem nobis faciens insignem, de fama eius, aliquando inter artifices uberius depraedicanda: quemadmodum et progressum ipsi faustissimum, et ut scopum, quem sibi proposuit, ex voto assequatur, animitus precor.
XXX. RICHARDUS CHOL-
LINIUS,
XXX. RICHART CHOLLIN. LUxenburgi parentibus natus est magni nominis, quique officiis Hispanicis Regiis cum honore diu praefuerant: ibidemque ad studia primum educatus est: ubi non tantum magnam statim futurae spei messem promisit; sed et sua sponte artem diagraphicam addidicit: In qua dehinc frequentando Academiam Antverpianam tantopere profecit, ut delineationes iuxta prototypa viva, summa cum laude institueret. Mox igitur et ad Chalcographiam nemine praeeunte progressus est; et huic proposito tam pertinaciter institit, ut multis eundem patria ipsius nunc cumulet laudibus.