Permanente URL:
http://la.sandrart.net/-text-academia-0472

364

Linke Spalte

Prava Chalcographorum quorundam Germanorum opinio. Quod illustre Tyronibus nostris praebet exemplum; qui satis arti factum existimant, si magistro cuidam per aliquot annos adsint, literisque dein absoluti tyrocinii instructi, in peregrinas discedunt oras: in tenebris interea pravae suae opinionis artisque putatitiae undiquaque cespitantes; de connubio mature sibi prospiciunt, quo ipso in profundissimum miseriae paupertatisque barathrum sese praecipitant; unde per omnem vitam postmodum eluctari nequeunt. Cum potius ante omnia id requiratur, ut nobilissima designandi ars fundamenti loco praemittatur; Cuius regulis perfectissime apprehensio, dehinc ipsum quoque caelandi artificium, iuxta exemplum istius Chollinii, sive cum, sive sine praeceptore, eo facilius addiscitur: quod deinceps suam quoque, ad honores vitaeque commoditates alias, viam sternit: prout praeter hunc, etiam priscorum exempla, Alberti Düreri scilicet; Lucae Lugdunensis; Bartholomaei et Sebaldi Bohemi; Claudii Melanii; Georgii Pensii; Jacobi Binchii; Aegidii Sadeleri et aliorum sufficientissime testantur.

Opera eius.Ut autem et operum eius artificiosissimorum fiat mentio; illa sane per totum quasi terrarum orbem nota sunt: Ut propterea titulo quoque, Regiae suae Maiestatis Hispanicae Geographi et Chalcographi insignitus sit. In specie autem totum Belgium, et potissimum urbs Antverpiana (ubi primarii semper floruerunt in hoc caelandi aeris genere artifices) eadem admiratur. Nec enim icones tantum optimae notae, sed et historias tam magnas, quam minutas, edidit tanto numero, ut omnes describi minime queant: e quibus omnibus ipsa quasi ars laudes eius gloriose edisserit, singulorumque nativa proprietas tam argute elucet, ut nulla iisdem depraedicandis sufficiant encomia. Cuius exemplum abunde praebet solum ipsius volumen longe praestantissimum de Aurei Velleris Equitibus. Quibus et ego commotus, arte pariter ipsius in Volumine statuarum nostrarum uti volui: in quo Benevolus Lector ipsius manu elaboratas conspicere poterit Statuas Minervae; Apollinis; Herculis maioris; et Florae e palatio Farnesio: nec non Veneris Graecae et Cleopatrae e palatio Mediceo: una cum Fauno atque Alexandro Magno et Bucephalo; nec non Peto et Arria atque Sileno e palatio Justinianeo: similiter hic etiam voluminis nostri Architectonici caelavit titulum; una cum iconibus Holbeinii et Francisci Quesnoii; cum ceteris ibidem adiunctis: multisque adhuc aliis, tomo nostro secundo et sculpturae admirandae veterum insertis: unde merito et nomini eius, in Templo gloriae, sua debentur laudum et honorum Trophaea. Effigiem

Rechte Spalte

autem illius exhibet tabula nostra N. 5.

XXXI. BARTHOLOMAEUS KILIA-
NUS Augustanus;

XXXI. BARTHOLOMAEUS KILIANUS Augustanus.E Celeberrima Kilianorum Augustanorum familia prognatus, quibus ab utero quasi artem Chalcographicam instillavit natura: Cum non tantum duo illi fratres Wolffgangus et Lucas Kiliani, sua aetate admodum fuerint celebres, sed prior quoque istorum duos reliquerit filios simili professione nobiles, Bartholomaeum scilicet et Philippum. Hic igitur Bartholomaeus Kilianus indefatigata sua sedulitate artis diagraphicae perfectionem tantopere assecutus est, ut postmodum caeli sui elegantia Opera eius. undique maximam sibi pareret gloriam. Non enim icones tantum plurimorum Principum, nec non Eruditorum aliorumque magni nominis virorum, praesertim Augustanorum plurimorum: sed et alia opera magno numero artificiosissima, multa quidem facilitate, sed nec minori perfectione, tanquam artis diagraphicae peritissimus elaboravit. Praeterea theses quoque et conclusiones effiguravit plurimas, duabus saepe et pluribus, plagulis regalibus imprimendas, quae apud Technophilos ubivis extant. Sic et tabulae quaedam huius meae Academiae, literis H. et I. insignitae, authoris huius laudes merito decantant, quae effigies Graecorum quorundam Philosophorum priscae celebritatis continent. Adde quod et tabulam nostram . 7. magna cum laude sculpserit, et suam quoque eidem inseruerit effigiem. Et quis omnia felicissimae manus eius opera, quorum infinitus quasi est numerus, enarrando exhaurire posset, sive historias spectemus tam maiori quam minori forma editas; sive effigies diversissimas. Quibus laudibus omnibus, dignum quoque addit cumulum virtutibus variis tam Civilibus quam moralibus et potissimum oeconomicis: ut a manu eius adhuc plurima, laude dignissima ulteriore, indies expectent Technophili.

XXXII. PHILIPPUS KILIANUS
Augustanus,

XXXII. PHILIPPUS KILIANUS Augustanus.FRatris sui, hac in arte aemulus, similiter innumera optimarum sculpturarum copia et iconibus potissimum quasi nativis ubivis innotuit, quemadmodum haec opera eius in Libris technicis Graphicophilorum Opera eius. passim reperiuntur. In hac autem Academia mea, specimina edidit dignissima, expressione statuarum Herculis et Sibyllae Cumanae. Deinde ipsius quoque opera in lucem prodierunt Tabulae nostrae B. C. D. E. ibidemque contentae icones Artificum quorundam Graecorum antiquorum: nec minus, qui tabulis M. N. O.