Permanente URL:
http://la.sandrart.net/-text-academia-0473

365

Linke Spalte

P. R. S. T. exhibentur Itali; et Tabulis AA. BB. CC. DD. GG. OO. comprehensi Germani; quae omnia egregiam optimi huius Artificis laudem Libro bene gestorum cum aliis inserunt: cum praesertim indies adhuc plura a sedula illius manu expectentur.

XXXIII. CAROLUS GUSTAVUS
AMBLINGIUS, Monacen-
sis,

XXXIII CAROLUS GUSTAVUS AMBLING Monacensis.IN primo iam annorum flore tantam, partim industria sua incomparabili, partim ingenio ad sublimia fervido, promittebat spem futurae perfectionis; ut Serenissimus Bavariae Elector suis sumtibus Parisiis ipsum per aliquot annos sustentaret: ubi apud Pollium, Chalcographum celeberrimum, ad tantum completae Artis fastigium ascendit, ut cum maximo honoris cumulo a supradicta Serenitate sua Electorali ad ministeria aulica vocaretur atque susciperetur; ubi insigni Artis suae peritia Germaniae nostrae adhuc lumen atque decus est maximum. In hocce meo Libro autem, magnam eius summisque artificibus parem peritiam, luculenter ostentat primum Academiae nostrae frontispicium; et multo adhuc praeclarius magnus ille Mercurius, cui Cupido alas calcaneis annectit; cum tabula N. 1. quae omnia satis ostendunt, quam rara artis nobilitate hic noster Amblingius effulgeat. Ita ut haut amplius necesse sit consummatam ipsius artis perfectionem extra Germaniam disquirere: praesertim cum insigne eius in hac caelandi arte iudicium, in viridante adhuc aetatis eius iuventute, certissimam nobis spem praebeat, quod continuante solertissima illius sedulitate, gloriae eius nullus statutus sit terminus.

XXXIV. JOHANNES
JACOBUS
THOURNEISSEN;
Basileensis:

XXXIV. JOHANNES JACOBUS THOURNEISSEN Basileensis.PAtriam suam, quae progenerandis talibus artificibus aliquandiu fuerat sterilis, ex ortu suo iterum haud parum nobilitavit. Cum enim, exhausta primum diagraphices amplitudine, sculpturae nomen dedisset, chalcographiam simul serio excoluit; inque ea, laboris ope indefessi, tantopere profecit, ut vere de eo dici queat, eundem praeter singularem excellendi characterem, non tantum optimis cultoribus annumerandum, sed ordinanariam in hoc genere sortem omnino excedere. Testimonia horum praebent, non innumera saltem opera eius: sed in specie Theses illae, quas pro Serenissimo Principe Neoburgico, cum Lugduni in Gallia adhuc studiis incumberet, typis aeneis in lucem edidit: quo in opere figurae, imagines atque effigies ex omni parte excellentiam, una

Rechte Spalte

cum elegantia plurima, prae se ferunt atque adeo miram eius in hac scientia perfectionem gnaviter ostentant. Cetera eius opera hoc loco enarrare, nimia prolixitas haud admittit. In specie Lectorem technophilum remitto ad statuas quasdam sculpturae nostrae veteris admirandae; Laocoontis nimirum, nec non Antinoi, atque Latonae sive Veneris; quarum praecellentiam omnes istius artis cultores cum stupore admirantur: praesertim singulari hoc Charactere abrepti, quod uno ductu varietatem omnem tam umbrarum obscurissimarum, quam medii et clarioris luminis, gratiosissime absolvat, perfectamque rotunditatis eminentiam incomparabili argutia ob oculos ponat. Unde in speciale laudum eius augmentum iconem illius tabulae nostrae N. 5. inseruimus.

XXXV. MELCHIOR KÜSELIUS
Augustanus;

XXXV. MELCHIOR KÜSEL Augustanus. CHalcographia non caelatoria saltem, sed et potissimum corrosoria, peritiam assecutus est maximam: factisque per varias regiones itineribus, Augustae Vindelicorum larem tandem fixit, et in utraque In arte rodendi excellit. hac arte multa praestitit laudabilia. In specie autem encomio digna sunt plurimo, passio Domini nostri atque redemtoris, iuxta inventionem Wilhelmi Baueri artificis ingeniosissimi in unum composita libellum: nec non Ovidius et Pastor fidelis: una cum insigni copia variorum Scenographice proiectorum aedificiorum illustrium, hortorum, fontium, artificiosorum, portuum, atque navium; prout talia Romae, Venetiis, inque portu Liburno quotidie spectantur: quae omnia undis stigiis elegantissime exhibuit: Ubi in rasuris hisce ceratis hanc adinvenit gratiam, ut postica ab anterioribus debita semper proportione distare videantur.

XXXVI. MATTHAEUS KIESELIUS
Augustanus,

XXXVI MATTHAEUS KÜSEL Augustanus. PRioris frater, Chalcographus pariter est celeberrimus, qui opera varia accurate elaborata, caeli praesertim ope in lucem edidit; quemadmodum illa passim circa Patriam eius apud Technophilos extant. Praecipue tamen fama eius in Aula Caesarea, nec non Electorali Bavarica tam claro patet praeconio, ut ibidem multis praeferatur aliis.

XXXVII. ELIAS HAINZELMAN-
NUS Augustanus,

XXXVII. ELIAS ET SAMUEL HEINZELMANNI Augustani.UNa cum fratre Samuele in eadem Arte pulcherrima, exoticis primum operam dederunt, in solum hunc finem, ut perfectionis lauream eo citius assequerentur.