Permanente URL:
http://la.sandrart.net/-text-academia-0474

366

Linke Spalte

Lutetiam igitur Parisiorum, ubi Ars ista ordinariam quasi hoc tempore sedem habuit, sese conferentes, omnes in id naturae nervos intenderunt, ut tramites inibi solitos transcenderent. Unde inter alia laudatissima plurima, varias quoque historias maiores, iuxta tabulas Bourdonii Pictoris celeberrimi typis ediderunt aeneis, gratiosissimo semper atque purissimo novoque adeo charactere usi. Ut patriae illorum dilectissimae magna nunc spes oriatur, (cum maior natu haud ita pridem eodem sit reversus;) fore tandem, ut desiderata hactenus Gallicana methodus inibi, summa cum loci et Artificum gloria, plenius introducatur.

XXXVIII. ANDREAS WOLFGAN-
GUS Augustanus,

XXXVIII. ANDREAS WOLFGANG Augustanus.SAxo quidem natione est, sed artis Chalcographicae discendae causa Augustam Vindelicorum concessit; ubi non rudimenta saltem cum laude praemisit; sed ad penitiora scientiae huius adyta continua assiduitate perrexit: ut in puriore Undarum Stygiarum usu apud technophilos magni aestimetur. Quemadmodum elegantiae studium, si cum genuinis Diagraphices fundamentis debite combinetur, vita revera est atque anima omnium caelandi generum.

XXXIX. JOHANNES GEORGIUS
WALDREICH Augusta-
nus,

XXXIX. JOHANNES GEORGIUS WALDREICH Augustanus.IN solo patrio fundamenta quidem Artis suae posuit; deinde autem factis in exterorum oras itineribus, meliora tanto sectatus est studio, ut incrementa eius indies sublimius assurgerent. Cumque ingenii

Rechte Spalte

esset moderatioris, speculationibusque patienter indulgeret; virtutis potius laudem, quam lucri commoda captans, illos statim longo post sese relinquebat intervallo, qui non tam gloriae, quam nummis inhiant. Haec enim perpetua est bonarum Artium regula, quod qui virtutem negligunt, soli litantes avaritiae, ab ipsa Virtute iterum negligantur, cum ex adverso genuinae perfectionis studiosi, debito quoque tandem divitiarum et honorum coronentur proemio. Dolendum tamen, isthunc nostrum artificem in ipso aetatis suae flore tam praematuro abreptum fuisse obitu.

XL. JOHANNES FRANCUS
Augustanus,

XL. JOHANNES FRANCUS Augustanus. IPsissimam Artis medullam similiter nonquam non sectatus est, donec subsecutis continuatorum exercitiorum digestionibus, ad veram tandem properaret perfectionis maturitatem. In specie autem operibus Architectonicis potissimum incubuit, ubi miram ubique manus suae patientiam, adeoque venustatem simul prae se fert gratiosissimam. Exempla autem egregiae ipsius peritiae, inter alia varia, nostra quoque exhibet Academia, in qua non quinque tantum ordines Architecturae; sed et splendidissimum illud Romanae Urbis Decus Pantheon; nec non templum Nervae Traiani, una cum tabulis aliis a N. XXVII. usque ad XXXVII. elaboravit. Quo in genere ad ulteriores semper celebrioris famae gradus properat.


CAPUT XXVI.
TREDECIM PICTORES NATIONIS
GALLICANAE.
Argumentum.

I. BERNHARDUS. Callido sese vindicat astu contra illos, qui labores eius contempserant: figurae eius Biblicae. II. SIMSON VOVETUS Pictor Parisiensis: Romam venit; artemque in Gallia primus restaurat. III. VALENTINUS COLUMBINUS: Opera eius. IV. NICOLAUS POUSINIUS Normannus: Opera eius Romana: in servitia Regis Galliae vocatur: iterato Romam abit: opera eius alia. Modus ipsius pingendi. CASPARUS POUSINIUS. V. CAROLUS LOTHARINGUS. VI. ERHARDUS. VII. FRANCISCUS PAROY. VIII. BELLUS REPERIUS AQVITANUS. IX. TRUFEMONDIUS e provincia oriundus. X. BRUINIUS. XI. HIERIUS. XII. FRANCISCUS PERRIERIUS. XIII. BORDONIUS: Opera eius.