367
I. BERNHARDUS PARVUS,
Gallus,
I. BERNHARDUS, sive PETIT BERNHARD.INter antiquiores Gallicanae nationis numeratur artifices; nomenque Minoris a statura obtinuit, cum in arte atque scientia sua revera magnus esset: quemadmodum opera eius clarissima in Gallia, et praesertim in provincia Languedocensi et Lugdunensi per templa passim testantur: quibus omnibus satis ostendit, quod consummata fuerit ipsius in arte pingendi perfectio, quam iuxta antiquam quidem; sed optimam methodum elegantissime prosecutus fuit.
Callido sese vindicat astu.Ceterum quam lepidi fuerit ingenii, subsequens historia satis declarat, quae pro vera mihi enarrata est. Nimirum Religiosi quidam illorum locorum celebrioris ordinis, cuius nomen honoris causa subticeo, cum ipso convenerant, ut sacram Domini cenam in magna quadam tabula lignea depingeret: quod etiam tanta praestiterat sedulitate, ut plenissime satisfactum esset committentibus. Cum autem hi tum demum de pretio iam promisso multa disceptarent, illudque pro lubitu minuere conarentur; inque hunc finem opus hoc tantopere antehac laudatum, in pluribus iam reprehenderent, nodum ubivis in scirpo quaerentes; hic noster, ad indignationem merito commotus, picturam istam formosissimam coloribus aqueis undiquaque superinduxit, absurdas singulis quasi Apostolis tribuens actiones: vocatisque iterum Patronis suis, ut emendationem suam contuerentur, speratumque iam pretium non amplius controverterent, ostendit, ubi optimi illi Patres opus hoc tam misere depravatum cernentes, ita ut modo barbas sibi invicem evellerent Apostoli, modo cantharis, lagenis et urceis decertarent; alibi ebrii atque temulenti summo cum scandalo sub mensa prostrati decumberent, in furorem quasi exciti, recta ad aedes Gubernatoris properantes, summo cum zelo impium hoc Bernhardi facinus eidem denuntiarunt: qui confestim etiam accensum cum militibus quibusdam emisit, qui pictorem una cum pictura ad se deferrent. Cumque isti, collisis foribus, Bernhardum tanquam maleficum abducerent, ipsamque tabulam, quam iste interea spongia madida omnino rursum expurgaverat, ad Gubernatorem apportarent, hic perspecta pictura elegantissima multisque actibus devotis exornata, Bernhardum audiens, actores mox condemnavit, ut pactum ab initio proemium eidem numerarent, et in posterum a talibus criminationibus absisterent. Talia autem deipso narrantur plura; una cum gestis aliis memorabilibus variis.
Figurae ipsius Biblicae. Ceterum et in delineandis figuris Biblicis Veteris et Novi Testamenti minoribus, nec non metamorphosi Ovidiana multum praestitit: prout inter alia duo illius libelli utilissimi Lugduni a Johanne Tournesio Anno 1559. editi satis superque testantur.
II. SIMON VOVETUS Pari-
siensis,
II. SIMON VOVET Pictor Parisiensis.INter primos Gallorum fuit, qui, deserta methodo pristina, ad vera solidioris artis fundamenta sese applicuit. Rarius enim antehac in isto regno eminebant artifices; eo quod fautores picturarum viliori quovis pingendi genere contenti essent. Donec Richelius Cardinalis, vir summi ingenii et iudicii acutissimi, huic arti exquisitius faveret, largisque proemiis meliores artifices ad sublimiora excitaret studia. Unde neglecta humili sua atque depressa simplicique antiquiorum methodo, quamvis nec illa suo careret acumine, profundioribus sese applicuerant, nativae expressionis Characteribus. Hic noster igitur ad gradum elegantiae progressus haud exilem, postquam cognovisset, Barberinum, qui Nuntius antehac in Gallia, Patronusque eius fuerat, ad papalem dignitatem elevatum Romam venit. esse, spe ductus maxima, Romam sub istius protectionem concessit, ibidemque non in studiis tantum sedulo perrexit, sed suum quoque invenit commodum atque emolumentum.
Totum autem illius propositum in hoc consistebat, ut omnia iuxta ipsam naturae vitaeque veritatem efformaret: quo in genere imagines multas dimidiatas, viventium quantitate, nec non historias et figuras integras magna expinxit industria; ita ut ante illum Gallorum nemo ad istud fastigium Romae ascendisset. Cumque characterem praeterea haberet gratissimum, hinc sub Protectione Summi Pontificis nec fortuna ipsi deerat; ut relictis post abitum operibus elegantissimis plurimis, frequentatisque utiliter Academiis, cum insigni Nationalium suorum excitamento, partaque laude gloriosissima, feliciter tandem Lutetiam reverteretur; ubi a Rege, Richelio Cardinali, aliisque Magnatibus summo colebatur affectu, cum omni promotione et prosperitate ulteriore.
Opera eius in templis, Palatiis et Conclavibus plurimis, inventionibus Poeticis argutissimis, Allusionibusque et fictionibus, figurisque similibus varie referta erant, unde pleraque etiam typis aeneis publicata sunt, et apud Technophilos adhuc reperiuntur, ad quae etiam lectorem benevolum remitto. Id unicum adhuc superaddens; Artem in Gallia restaurat. hunc unum fuisse a praecipuis Artis huius Restauratoribus, qui oculos in illa Natione aperuit plurimis, ansamque,