Permanente URL:
http://la.sandrart.net/-text-academia-0476

368

Linke Spalte

errores emendandi priores, praebuit omnibus. Iconem igitur illius Tabula nostra K. K. exhibuimus.

III. VALENTINUS COLUMBINUS
Gallus,

III. VALENTIN de COLOMBIEN.ANte Vovetum quidem Romae iam erat; sed nihilominus cum insignem istius Fortunam perspiceret, in disciplinam illius sese committebat: unde et in picturis ad viventium similitudinem institutis, methodoque omnimoda Praeceptoris vestigiis tam acriter insistebat, ut non tantum ad sublimiora statim pervolaret; sed et in vivis omnium rerum expressionibus Michaelem Angelum Caravaggium, eiusdemque discipulum Manfredum penitus imitaretur, nullique quasi istorum cedere allaboraret: prout multae adhuc imagines dimidiatae, Romae hodienum extantes, id abunde testantur.

Sed et Tabulam quandam integram Romae pro altari quodam in Templo D. Petri elaboravit, in qua duo Martyres equuleo a militibus torti, fustibusque a circumstantibus coesi exhibentur: quae omnia, cum debitis circumstantiis suis, tam argute expressa, tam vivido colore expicta, tamque rotunda mole elevata sunt, ut meliori harmonia, maiorique naturae similitudine vix confici potuissent, nullique propterea Altari postponenda sint; testantibus id omnibus, qui Artem vere callent, nulloque praeiudicio praeoccupati sunt. Inque hoc plenissimo et ingeniosissimo pingendi genere, omnia scilicet ad naturae institutum dirigendo, opera conficiebat plurima nobilissima: donec aliquando sub fervidissimis Mensis Augusti caloribus sumta cenula, frigida lavaret pedes: unde mox lecto sese committere cogebatur, febri propterea agitatus vehementissima; quae et tantopere affligebat misellum, ut die abhinc septimo nobis Amicis atque familiaribus suis, mentis adhuc compos, cum dolore valediceret, vitamque paulo post cum letho commutaret.

Prout autem honestioris semper erat animi; sic prae ceteris Nationem quoque colebat Germanicam atque Belgicam, cumque talibus libentius conversabatur, quam cum sympatriotis propriis. Eadem autem adhuc die, iuxta morem inibi usitatum, in vestibus suis, inter Exequias splendidissimas, quibus omnes intererant viri clariores, in templo D. Virginis Populosae, sub cuius Parochia larem habuerat, anno Domini 1634. terrae committebatur.

IV. NICOLAUS POUSSINIUS
Andeliensis.

IV. NICOLAUS POUSSIN Andeliensis.AEMulator erat Valentini, quem ipse tanto imitabatur studio, quo ille Vovetum

Rechte Spalte

in orthographia, calligraphia, universalique omnium requisitorum harmonia, qua hactenus Galli plerumque caruerant, prosecutus fuerat. Cum autem nontam ad imagines, viventium quantitate exprimendas, genio suo ferretur, et ad loca clausa, prout Valentinus; sed maiori delectaretur universalitate et liberiore aere atque campestribus; hinc picturis operam dabat bipalmaribus vel tripalmaribus, historicis plerumque atque Poeticis, cum argutissima omnium affectuum atque motuum expressione, in quibus non industriam saltem exquisitam adhibebat, sed totam quasi Romam, ceu Theatrum quoddam Artis huius illustrissimum exempli loco sibi proponebat, cum summa Nominis sui celebritate. Studia autem sua adhuc iuvenis anno 1622. Romae inchoabat; inque Academiis, nec non operibus antiquorum imitandis, Italos semper optimos, nec non Belgas potius frequentabat, quam nationales suos: ubi inter colloquia acutissimae semper ingenii eius dotes abunde emicabant. In Diagraphicis autem Raphaelem, inque colorum usu Titianum primitus imitabatur, ut mox etiam innotesceret, publicisque celebraretur encomiis.

Opera eius Romana. Priora eius opera Bacchanalia erant, Satyris, Nymphisque plena, cum adiectis Ruinis et subdialibus similibus; ex Ovidio plerumque. Deinde autem seria magis excolebat, historiasque Graecas atque Romanas, nec non sacras; quas omnes iuxta debita temporum requisita ingenio exornabat profundo, et arte maxima; ut multas aenea quoque publicaret caelatura. Iuxta supradictam Valentini tabulam, ipse quoque tabulam pingebat aliam in templo D. Petri de S. Erasmo, cui a carnificibus intestina ex abdomine extracta, girgillo obvolvuntur: Cumque opus Valentini iam collocatum esset, et hoc, suo tempore etiam apponeretur, magna inter spectatores oboriebatur iudiciorum diversitas, quod alii hoc, alii illud praeferre niterentur: cum veri Artis periti utrumque potius maximi aestimarent, et neutrum alteri praeferendum iudicarent. Sicubi enim Poussinius expressione Passionum, Affectuumque et inventione praecelleret; Valentinus e contrario in vera naturae imitatione, ipso carnis robore, colorum eminentia, atque harmonia praestabat, ita ut ambo quasi certando vincerent, neutrique sive praerogativa deberetur sive postergatio. Hoc unico excepto, quod Poussinius vivacitate esset felicior, istaque diuturnitate maiorem haberet occasionem in celeberrima hac Academia Romana ulterius semper proficiendi.

In servitia Regis Galliae vocaturOb tantam in arte sua praestantiam opera eius a Rege Galliae, Richelio Cardinali, nec non Mazarinio, aliisque istius Nationis