Permanente URL:
http://la.sandrart.net/-text-academia-0482

374

Linke Spalte

I. BELLANGIUS,

I. BELLANGE.INter Chalcographos, ad quos nunc, finita pictorum Gallicae Nationis historia, me converto; primum merito locum occupat, quod inter antiquissimos sit Aeris rosores, magnaque opera sua exsecutus sit elegantia, prout ipsa illorum testantur exempla, typis Opera eius. publicis varie expressa. Inter illa occurrit historia trium Magorum; nec non trium Mariarum ad sepulchrum Christi progredientium. Porro facetiae de Lyricine caeco, qui, cum sociis suis mendicis aliis, partim claudis, partim mutilis iurgia exercet, ubi fulcris et baculis egregie decertant. Quibus addi possunt imagines pulcherrimarum quarundam mulierum, et similia varia. Ipse autem Autor erat atque inventor exprimendarum aere roso historiarum integrarum, a quo deinde et Matthaeus Merianus et Jacobus Callotus cum aliis pluribus artem suam hauserunt, quae magis iam in usu est, quam ipsa aeris caelatura.

II. JACOBUS CALLO-
TUS,

II. JACOBUS CALLOT.DIscipulus erat Bellangii praememorati, nobili in Lotharingia satus familia, natusque Nanceii anno 1589. Cumque miro semper ad picturam ferretur amore, Diagraphicae primum sedulo incubit: absolutoque optimarum regularum fundamento iter per Italiam instituit, donec tandem Florentiae pedem figeret, ibidemque cum colorum usus difficilior ipsi videretur, Chalcographiam autem erosoriam mira tractaret promtitudine, hanc amplexus esset solam. Opera eius. Primum ergo singularia edebat plurima; deinde autem libellum suum Nugatorium, quod opus est sua laude dignissimum: una cum aliis rarioribus, inter quae Forum Florentinum, quod a S. Laurentio nomen habet, in quo admiranda est et elegantissima imaginum variarum copia, cum tanta undarum fortium temperatura, ut nec antea, nec postmodum tantae perfectionis opus Velocitas eius. unquam prodierit. De quo etiam Cornelius Pulenburgius, quitum pariter a servitiis Magni Hetruriae Ducis erat, hoc narrat speciale; se, prout in more ipsis positum fuerit, aliquando circa vesperam eundem visitasse, ut ad deambulandum socium sibi assumeret; istumque cum eodem momento affundendis undis stygiis occuparetur, tum quidem sese excusasse, et nihilominus consummato toto ad finem usque impressionis opere, eadem adhuc vespera ad societatem eorum accessisse, exhibito opusculo, quod ne unica quidem culpabile fuerit macula; Opera eius alia. cum stupore omnium spectantium. Sed et alia edebat tam inibi, quam in Gallia, opuscula quaedam longe clarissima, qualia sunt,

Rechte Spalte

obsidio Rupeliensis, Bredana et aliae tabulis maximis: sic libelli quidam de Sanctis variis; de variis disponendi modis, de subdialibus, ruinis, spectris, et in specie proeliis, expeditionibus, insimulque admirandum libellum suum, quem Miseriam Belli appellat, opus rarissimae inventionis a plurimis expetitum: quibus omnibus Callotus famam suam per omnes tantopere propagabat Nationes, ut summe tandem contentus anno 1635. 22. Martii Nanceii mortalitatem exueret: cuius iconem tabula nostra L L. exprimere voluimus.

III. CLAUDIUS MELANIUS
Parisiensis,

III. CLAUDE MELAN.EOdem tempore tam picturae, quam chalcographiae studebat; cumque natura sua ad caelaturas acrius ferretur, Aegidii Sadeleri methodo potissimum insistebat, quam etiam Romae per multos continuabat annos. Opera eius. Unde non icones tantum Virorum Summorum plurimas, interque eas Effigiem Urbani Pontificis maximi; Bentivoglii Cardinalis, Crequii Mareschalli, Borgesii Cardinalis cum similibus; sed et statuas Justinianeas plurimas, mea manu prius delineatas; Thesesque et titulos Librorum in magna elaborabat copia, quibus omnibus ubique locorum magnam assecutus est nominis celebritatem. Iamque Parisiis adhuc in vivis esse fertur, et nuper demum opus iterum edidisse statuarum Antiquarum simplici decussatione exaratarum, summa cum elegantia: quod existimationi eius haud parvum adiiciet augmentum.

IV. CLAUDIUS AUDRA-
NIUS,

IV. CLAUDE AUDRAN.CHalcographus Parisiis erat optimus; unde in Italiam progressus multis annis Romae degebat, ubi partim Theses sculpsit laudatissimas, partim statuas ex opere nostro Justinianeo egregias; et similia: ex quo in patriam remeabat, ubi filium reliquit, de quo inferius similiter fiet mentio.

V. FRANCISCUS et NICOLAUS
POLLY fratres,

V. FRANCOIS et NICOLA POLLY.CHalcographi Parisiis erant celeberrimi, caelique peritia admodum clari, praesertim quod naturam arte sua tantopere exprimerent, ut uni operum illorum haud immerito adscriptum sit: Non plus ultra. Cum revera ars ista ulteriores vix admittat terminos. Quod satis testatur magna S. Augustini imago in folio; in qua tanta elucescit perfectio, ut mirum sit huc usque artem pertingere.

VI. ABRAHAMUS BOS-
SIUS,

VI. ABRAHAM BOSSE.PArisiis habitabat, ubi Aquarum corrodentium usu tantopere excellebat, ut caelatoribus aeris non similis tantum aestimaretur,