Permanente URL:
http://la.sandrart.net/-text-academia-0483

375

Linke Spalte

Libellus eius de Arte rosoria. sed eosdem plane superaret. Quod genus chalcographiae cum longe sit celerius atque facilius, ipsius favore quoque iam satis enotuit, eo quod singularem de eo conscripserit libellum, in quo omnia istius artis arcana atque compendia magna exposuit perspicuitate: ut aeternas eidem propterea grates debeat tota posteritas. Opera illius prima variae erant historiae elegantissimae, gesta Gallorum quotidiana varia, ludicra, subdialia et similia tanto numero, ut integra exhinc exsurgerent volumina; omniaque tanta gratia atque venustate, ut nonGallia tantum, sed tota quasi Europa singulare hinc capiat ornamentum.

Opusculum eius de Prospectiva.Ad altiora tamen Prospectivae etiam et Architecturae studia assurgebat, in quibus ad tantum progressus est fastigium, ut nemo istius professionis eundem sit assecutus. Unde libellum quoque edebat, sub titulo, Regularum de Praxi Prospectivae; in quo celeberrimi Domini Desargues secutus methodum, omnium planorum, globosorum, corporum, aedium et figurarum aliarum species et umbras tam regulares quam irregulares proiciere edocuit: ut et in Academia Parisiensi in hac Arte Quaestiones et Libellus eius de Architectura. Responsiones publice ediderit. Praeterea alium quoque conscripsit libellum huius tituli: Traite des Manieres de desergner les ordres de l’Architecture antique; sive Tractatus de describendis Ordinibus Architecturae antiquae: quos omnes iuxta regulas Palladii Architecti celeberrimi, perspicue proposuit, adiectisque typis aeneis ipsam simul adiecit praxin. Idem quoque praestabat libris quibusdam aliis Geometricis Libellus eius de Proportione hominis. et Geodaeticis: nec non libello quodam de Symmetria humana eiusdemque usu generali, a statuariis potissimum adhibenda, et in antiquis Romanae Urbis statuis adhibita. Et similia plura, in usum omnium Artium atque scientiarum singularem, ab ipso edita sunt.

VII. NICOLAUS PERELLIUS,
cum filio;

VII. NICOLAUS PERELLEPArisiis in arte corrosoria Abrahami Bossii imitator erat, in qua etiam specimina edidit iudiciosissima. Inter opera eius eminet Apollo, iuxta picturam Nicolai Poussinii cum Diis aliis Zodiaco insidens, coram quo genibus innixus procumbit Phaeton, diei regimen a Patre expetens: quae omnia undis corrosivis tam accurate exesa sunt, ut caelo id pauci assequerentur. Simili perfectione, eroso quoque aere ab iis expressa sunt Palatia, aedificia alia, pontes, templa, fontes artificiosi, et horti, aliaque Opera eius. opera optica in folio: nec non Urbes quoque variae, ut sunt Lutetia, Forum S. Claudii, Versaliae, Tibur, Ruellae, Fontes bellarum aquarum, Vincentinae Valles, et adhuc

Rechte Spalte

viginti duae aliae. Quae omnia sua laude minime sunt defraudanda. Iisque addi possunt adhuc et antiquae quaedam Ruinae, cum recentibus nonnullis aedificiis Romanis, et similia.

VIII. S. MAROTUS,

VIII. S. MAROT.IDem pariter laborum genus sibi elegerat in effigurandis palatiis, aedificiis, templis, Viridariis, fontibus salientibus, undarum cataractis, et subdialibus aliis, de quibus integros quoque aere eroso edidit libellos.

IX. JOHANNES POTRIUS.

IX. JEAN le POTREPArisiis laborem undarum corrodentium et ipse exercuit, ut optica varia, aedes elegantiores, Palatia rariora, templa magnifica, hortos amoenissimos, hydraulica singularia, tractus campestres, iucundi prospectus; ornamenta variorum clypeorum, trabeationum, encarporum, vasorum, armorum, et praecipue elegantias Opera eius. Scriniariorum promtissime expediret. Cum autem deinceps operam quoque dedisset imaginibus maioribus, historiisque et similibus, in hisce pariter eousque profecit, ut propria inventione in folio ederet historias Biblicas, et profanas alias, quin et fabulosas ex Ovidio; quod et promtitudine excelleret et ingenio; quamvis in ornamentis clarior esset, quam in figuris humanis.

X. ISRAEL SILVESTRE et MO-
RINUS,

X. ISRAEL SILVESTRE et MORIN.PArisiis simili professione inclarescebant, subdialia varia, scaenographica artificiosa, Aedificia et huius generis alia aere roso exhibendo; quibus etiam icones nonnunquam elegantissimas magna cum laude addebant.

XI. ANTONIUS MASSO-
NIUS,

XI. ANTOINE MASSON.EAdem in Urbe eandem caelandi aeris Artem professus omnibus hisce, in effigurandis iconibus superior erat, quas varia edebat quantitate: inter quas extant Effigies Regis Galliae; Reginae; Dominique Opera eius. Colberti insigni magnitudine: Deinde iconem quoque Domini Harcourii Campiductoris in armatura sua, forma maxima, et imagine dimidiata, typis aeneis publici iuris faciebat; ubi in omnibus et singulis partibus tantam observavit naturae similitudinem, ut penicillo nihil perfectius et elegantius exprimi posset. Unde lumen haud immerito in arte hac vocari potest. Ubi obiter id adicimus, effigiei huic Harcurianae sequentes adscriptos esse versiculos.

L’honneur, qu’il s’est acquis est sy grand
et sy iuste,
Et l’on aura pour luy tant d’estime et
d’Amour;