Permanente URL:
http://la.sandrart.net/-text-academia-0484

376

Linke Spalte

Que comme les grand Roys prenent le
Nom d’Auguste,
Les plus fameux Heros prendront ce-
luy d’Harcour.

Quorum hic est sensus idiomate Latino:

Quantus huic debetur honos, et gloria
quanta?
Sicut enim Reges, Augusti nomine
clarent;
Harcurii titulo sic quisque superbiet He-
ros.

Eadem artis perfectione hic noster Massonius iconem quoque Ludovici Ducis Vendosmiani aere caelato exhibuit; una cum pluribus aliis, e quibus omnibus insignia felicitatis eius dona gloriosissime elucescunt.

In iuventute erat arti Cataphractariae addictus.Hic autem Massonius in iuventute sua ad artem Cataphractariam applicitus fuerat, inque officinis hisce bracteariis armaturas elaboraverat haud paucas. Porro etiam ad chalybis caelaturam accedens, typos pro excudendis numismatibus incidere solitus erat: donec tandem ad artem Chalcographicam sese conferret, in qua praeter specimina alia laudatissima, effigiem quoque exhibuit Petri du Puis Monseortensis Pictoris Regii Academici artificiosissimi, in qua omnes consummatae artis notae magna cum laude cumulatae reperiuntur.

Opus aliud laudatissimum.Nec sicco praetereundum est pede opus eius aliud omni encomio sublimius, quod iuxta Prototypon Titiani, cuius cineribus aeterna debetur reverentia, viventium magnitudine expictum, aere hic publicavit. Ipsa autem tabula pro pinacotheca primitus Mantuana confecta, dehinc anno 1628. cum toto illo technophylacio Carolo Magnae Britanniae Regi vendita fuerat; ubi Ego ipse eandem conspexi summo honore elatam: donec tandem distractis sub Cronwellii regimine omnibus hisce rarioribus, in Galliam pro Musaeo Regio transferretur, ubi adhuc existit: Christum nimirum exhibens, in coena Emmauntina sub fractione Panis a discipulis agnitum. Ubi faciem Salvatoris videas gloriosissimis Maiestatis oriturae radiis emicantem et pulchritudine simul plus quam humana conspicuam; discipulos autem stupore quasi attonitos, et modesto simul pudore suffusos. Quae omnia tanta caeli argutia expressit Massonius, ut quoad diagraphicen in omnibus assequeretur autorem; quoad rotundas artuum eminentias, lucisque ( tam primariae quam reflexae) et umbrarum conciliationes, omnes observaret minutias; imo vel specificas omnium obiectorum proprietates tam exacte referret, ut veram iurares carnem, capillos, linteamina, vestes; et in ipsa mappa modulos deprehendas textorios, inque tapetibus quasi colores discernas, nec oculos facile ab obtutu tot unius

Rechte Spalte

operis miraculorum queas divellere. Ista autem, ut vere et citra omnem assentandi fucum dicere valeam, Nobilissimus Dominus Carolus praestitit, qui rarissimum hoc opus chalcographicum e technophylacio suo celebratissimo in hunc finem mihi exhibuit, ut debita illius hoc loco fieri posset mentio.

Petrus du Puis, Monseortensis Pictor Regius Academicus.Ipse autem Petrus Puteanus, de cuius Effigie supra iniecimus mentionem, inter Pictorum antesignanos locum procul dubio haud infimum obtinet, cum alias tam singulari Artificis nostri cura in publicum minime fuisset productus. Quamvis autem exactiorem de ipso notitiam hactenus nondum sim adeptus; inter ceteros tamen, quorum historiam Parisiis adhuc expecto, Appendicis loco a me pro merito similiter commemorabitur.

XII. HURETUS, DARETUS, et DA-
NOTUS,

XII. HURET, DARET, DANOIT, S. BERNARD, PITAU, SCHUPPENIUS.PArisiis florebant in arte isthac; nec non Schuppenius, S. Bernhardus, et Pitavius.

XIII. INFANS

XIII. L’ENFANT.AUtem qui ex ludibrio cognominabatur, quod in exercitio linguae Gallicae saltem balbutiret; in arte tamen caelo utendi perfectionis genuinae Pater nominari poterat, sive historias, sive icones spectares tam maiores, quam minores. Sic

XIV. MICHAEL ASINUS

XIV. MICHAEL L’ASNE.AB Asino quidem nomen habuit; in peritia tamen chalcographiae eruditissimi potius, quam rudis appellatione dignus fuit: cum Liber illius Diagraphicus vera esse queat Tyronum norma, et ille potius maneat asinus, qui hoc asino edoctus, nihil tamen discit. Porro et

XV. AEGIDIUS RUSSELLE-
TUS,

XV. AEGIDIUS ROUSSELLET.PRaeter typos aeneos plurimos, etiam libros diagraphicos integros edidit. Sed

XVI. ROBERTUS NANTUE-
LIUS,

XVI. ROBERT NANTUEL.TAntam in arte caelandi promeritus est gloriam, sive elegantiam spectes, sive vitae ipsius expressionem, ut pictis iconibus figurae eius simillimae essent. Testimonia autem hic loquantur ipsa, Effigies nimirum Regis, Reginae et Ducis Aurelianensis, viventium mole efformatae. Quamvis enim ultra pectus neminis iconem sculpat; in talibus tamen citra admirationem spectari non possunt ipsius opera.