Permanente URL:
http://la.sandrart.net/-text-academia-0548

4

Linke Spalte

Britannicis dispersae, aque Ferdinando III. Imperatore gloriosissimae memoriae, pleraeque pro Pinacotheca Pragensi recenti, coemtae sunt, ubi adhuc extant.

Artifex iste in Italiam abit.Interea Italiam invisurus Sandrartius noster Francofurti primum iconibus quibusdam specimina edidit primitiarum suarum gloriosissima: postmodum instituto per Sueviam itinere Augustae Vindelicorum opera inspexit in transitu rariora, partim in domo Hopferia a Rotenhamerio, sive in albario extrinsecus sive in porticu appicta; partim in pinacophylacio Steiningeriano alia egregia Titiani, Pauli Veronensis, Tintoreti, Bassani, Polydori, aliorumque celebriorum manibus elaborata.

Venetias venit.Venetias autem cum pervenisset, a Johanne Lysio, qui alias Pan dicebatur, nec non Nicolao Regnero civiliter exceptus, ad omnia conducebatur illius Urbis rariora, sive in Palatiis, sive in templis et alibi hinc inde extantia; inter quae prae ceteris ipsi perplacebat opus quoddam magnum summaeque Operis Titiani de martyrio S. Petri apographon conficit. aestimationis Titiani, de martyrio Petri, quem una manu ad solum depressum altera gladio ferit miles, caelum interea devote contuentem et a duobus Angelis confortatum: in tractu quodam subdiali, Horizonte admodum depresso, sylvaque magna et arbore procera elegantissime exornato: cuius etiam mox faciebat apographum, quod in pinacophylacio suo adhuc summo cum honore asservat.

Nec non operum quorundam Pauli Veronensis. Praeterea apographa etiam conficiebat variorum Pauli Veronensis operum, praesertim eorum, quae in templo S. Sebastiani extant: nec non operis illius rarissimi in Refectorio Servitarum extantis de Maria Magdalena pedes Christi ungente, murmurantibus interea Pharisaeis; quod ob singularem rerum Architectonicarum laudem pro primario Veronensis opere celebratur. Qualia opera Venetiis reperiuntur plurima, quamvis inventione potius et colorum usu, quam diagraphices genere imitanda.

Bononiam venit.Quibus omnibus satis imbibitis Romam sese convertebat hic noster in societate Patruelis sui Le Blon Chalcographi laudatissimi, instituto per ditionem Ferrariensem et Bononiensem itinere, ubi picturis famigeratissimis scatent omnia. Posteriore igitur hoc in loco Guidonem Rennium visitabat, qui humanissime eundem suscipiens omnia ipsi ostendebat, quaecunque tunc manui suae elegantissimae suberant. Sic Franciscum Albanum quoque invisebat, qui opera tum insignia, inventione et gratia refertissima elaboraverat, e quibus omnibus maximum hic noster hauriebat emolumentum. Porro omnia quoque Aedificia, templa, Palatia et pinacophylacia istius Urbis spectabat, et inter alia Caeciliam illam Raphaelicam, de qua suo loco iam dictum:

Rechte Spalte

similiter extra Urbem in coenobio Capuccinorum; nec minus in coenobio S. Michaelis in nemore imagines illas crucifixi Guidonianas rarissimas; prout et porticum integram de vita S. Benedicti pictam ab Hannibale et Ludovico de Carraza, quorum omnium Artifex iste faciebat apographa, ut in ipsum, ceu Oceanum artis, omnia quasi confluerent optimorum studiorum flumina, in publicum usum iterum evomenda.

Et Florentiam.Abhinc Florentiam pergebat, spectata simul in via pulcherrima illa domo voluptuaria, cui Fiorenzola nomen, locoque deliciarum, qui Pratolino vocatur. In ipsa autem urbe conspectis operibus Michaelis Angeli, Leonardi Vincii, Andreae Sartensis, aliorumque Artificum, quibus Technophylacium Magni Ducis, Palatiumque rotundum refertum est, non diu commorabatur; sed ob imminentem Aestatis calorem, cum praedicto socio suo per Urbes celebriores, Senas, Aquampendentem, Montem Fiasconium, Tandem Romam. tandemque Viterbum, perque Viam Flaminiam Romam tendebat.

Illius receptio.Hic contracta statim cum omnibus illius loci Artificibus, tam Pictura quam Sculptura praestantibus familiaritate, non praxin saltem vivendi addiscebat, sed occasionem quoque nanciscebatur rariora quaevis conspiciendi, faciendique pro lubitu quorumvis apographa. Quem in finem instituto pro more convivio; eosdem, (quorum numerus tum ad quadraginta sese extendebat) non tantum omnes invitabat, sed colloquio quoque tam Gallos atque Italos, quam Germanos et Belgas, sua lingua singulos humanissime detinebat: dum primarii ex illis interea dum dapes appararentur, in vicino quoque conclavi Parnassum erigerent artificiosissimum, lucernis undique ingeniose illustratum, in cuius cacumine Apollo residebat cum Musis omnibus, ad quem Mercurius adducturus videbatur Poesin, Sculpturam et Picturam ceu hospites a Musis recipiendas; quibus et immixta erant pyrotechnica quaedam, iunctis acclamationibus, pro felici Sandrartii et Le Blonii adventu faustissimis; quae convivii praeludia epulum sequebatur inter colloquia et compotationes laetissimas per totam noctem exporrectum.

Interea diu latere non poterat Artificis nostri ingenium atque perfectio, praesertim inter exercitia diagraphica atque Academica, ita ut elaboratis duobus saltem operibus, Duodecim opera duodecim Artificum singularium.inter duodecim illos computaretur totius Italiae Artifices, a quibus pro Rege Hispaniae pingendae erant duodecim tabulae unius molis iuxta viventium prototypos concinnatae: ubi cum in Festo D. Virginis Constantinopolitanae durante Processione publice expone enturexponerentur illa opera, Sandrartianum a Cardinalibus, Principibusque