5
et Graphicophilis illius Urbis aliis inter meliora numerabatur. Argumenta autem tabularum illarum erant sequentia:
1. Guidonis Renuii, raptus Helenae.Prima a Guidone Rennio Bononiensi confecta, Paridis exhibebat raptum; ubi Helenam ad littus deductum virgines sequebantur variae, cum servis quibusdam aliisque parergis: quae tanto omnia elaborata erant ingenio, ut certare viderentur Natura, Ars atque Gratia.
2. Guerzinii da Cento caedes Didonis.Secunda a Guerzinio da Cento picta, Didonem exhibebat violentas sibi in rogo inferentem manus; ubi plangentium affectus moribundaeque facies tanta expressa erant argutia, ut vera viderentur omnia.
3. Josephi Arpinatis.Tertia, quam Josephi d’Arpinas Nobilis Hispanus; Quarta etiam, quam Massimius Nobilis Neapolitanus; et 4. Massimii.quinta, quam Horatius Gentilescius Florentinus pingebant, nondum ad finem erant perductae, 5. Horatii Gentilesci.adeoque etiam exhiberi non poterant.
6. Petri Cortonensis, raptus Sabinarum.Sexta, quae Petri de Cortone erat, Romulum proponebat, raptum Sabinarum instituentem; quo in opere tanta erat aggressorum, renitentiumque varietas, ut hoc opus pro palmario istius Artificis reputaretur.
7. Valentini Colombii quinque sensus.Septima a Valentino Colombio Gallo picta, argumenta quinque Sensuum exhibebat in convivio quodam cumulata; ubi edentibus quibusdam atque bibentibus, alii partim chartulis partim alea ludebant, alii inspectione monetarum, odore florum alii, instrumentisque alii musicis delectabantur, dum quidam et caedibus sese invicem lacesserent. Quod opus ob colorum potius elegantiam, quam ob inventionem atque diagraphicam laudabatur.
8. Andreae Sacchii, Providentia.Octava Andreae Sacchii, Divinam exhibebat Providentiam inter Virtutes plurimas throno insidentem: ubi ingenii profunditas atque delineatio pluris aestimabantur, quam colorum favor.
9. Johannis Franci Callisto et Actaeon.Nona, quae Johannis Franci erat, Dianam referebat, inter Callistus atque Actaeonis fabulas, mira veritatis expressione.
10. Dominichini Bononiensis. Diana venatrix.Decima Dominichini Bononiensis, Dianam exhibebat proemia certaturis proponentem Nymphis, quarum actiones, sive certamen inchoantium, sive captis iam feris redeuntium, sive in fonte lavantium, una cum bibentibus ibidem canibus, tam erant argutae, ut opus hoc nulli praecedentium cederet.
11. Nicolai Poussinii plagae Philistaeorum.Undecima Nicolai Poussinii Galli erat, pestem exhibens cum plaga murium e Veteri Testamento; ubi aegrotantium, languentium atque morientium, sub cura etiam medicorum tanta erat varietas, ut ob insignem artis curam opus hoc deinde Romae mille veniret coronatis.
12. Sandrartii nostri, Seneca moriens.Ultimum Sandrartii nostri nocturno genere Senecam exhibebat moribundum, apertis nimirum in balneo, iubente Nerone, venis eius. Ubi Paulinam uxorem imperterrito Philosophus alloqui videbatur animo; notantibus interea in palimpsesto verba Magistri, Philone et Demetrio discipulis; et adstante cum face tribuno militum, ad cuius splendorem guttae illae sanguineae sive in nudo Senis corpore, sive in armis vestibusque circumstantium conspicuae verus videbantur esse sanguis. Adde quod et delineatio, atque inventio una cum coloribus exquisitissimi essent generis, et affectuum veritas omnino naturalis.
A Principe Justistiano suscipitur.Hoc opus tantam ipsi Romae famam conciliabat, ut ab omnibus Artisperitis magni haberentur opera eius, et in specie Vincentius Justinianus Marchio propterea in Palatium suum ipsum susciperet, apud quem etiam, quam diu Romae degeret, permansit.
Effigies Raggii equestris.Apud hunc autem Principem Iconem inter alias pingebat Raggii cuiusdam Nobilis Genuensis viventis magnitudine Equo pulcherrimo albido insidentis; quae Cardinali eius dem nominis tantopere placebat, ut hic Artificem nostrum exhibito opere Urbano VIII. Pontifici propterea commendaret, unde et ab isto in variis adhibitus est Sandrartius, largisque semper cumulatus muneribus.
Fatuum cuiusdam circa pingendam iconem suam desiderium.Eadem icone commotus Nobilis quidam alius a Sandrartio suam quoque pingi petebat Effigiem, quasi praetergressi in magnificentia sua solita, domum Feminae cuiusdam pulcherrimae Nobilis, quae conspecto ipso e longinquo, caput quidem intra fenestram reduceret, oculis tamen posthac eundem sequeretur, et ad repetitam salutationem suam benevolo responderet nutu. Quo cognito, ad Bambotium amicum suum, hunc remittebat Sandrartius, quod nemo melius bestias pingeret iuxta nativa prototypa.
Postmodum relictis iconibus historias maiores prosequebatur, quo in genere Cardinali Barberino aliisque Graphicophilis Caedem Catonis pingit. pro Pinacothecis suis varia pingebat. Sic historiam Catonis Uticensis pingebat, post illatum sibi feralem ictum e lecto in terram provoluti et a Demetrio filio militibusque Romanis e sanguine suo erecti: nocturnum opus, in quo praeter artificiosam affectuum expressionem, elegantissima spectabatur luminis ad corpus nudum armaturasque circumstantium allisio.
S. Hieronymum et S. Mariam Magdalenam.Porro et S. Hieronymum pingebat, et Mariam Magdalenam poenitentem in Eremo, quod opus Cardinalis Barberinus Hispaniarum Regi per Monteregium Comitem, Legatum muneris loco, cum rarioribus quibusdam aliis, mittebat.