2
redacta; domibusque atque templis, aedificiisque aliis, prout adhuc extat, exculta fuit.
IV. Simulacrum Osiridis.Statuam hanc e nigro lapide, Osiridis, an Isidis, ad antiquissimas pertinentem superstitiones, Romae Patres Dominicani, qui ad Minervam, effossis pro novo suo coenobio fundamentis, e terra eruerunt, Antonio Barberino Cardinali, Patrono suo maximo, dehinc dono missam. Idolo sacerdos adstat, ab utroque latere exhibitus, cum ara, in qua duo gutti, cum duabus mergitibus, inque medio calathus pane, pomisque repletus, et paulo infra vasculum adhuc aliud, liquore quodam plenum. Ab ara, ut et e manibus Sacerdotis, brachiisque eiusdem frondes dependent, floresque nonnulli, et animalia quaedam aquatica cum loto Nilotica, sex anatibus et duobus piscibus. Iuxta Philosophiam enim Aegyptiorum, humor genialis omnium rerum statuitur esse causa, quod et Plutarchus, Homerus, et Thales ita confirmabant. Sacerdos autem hic nudus adstat, nudisque pedibus, ab umbilico ad genua usque bysso cinctus, in capite tiaram gestans, Nisi plumis decoratam, quod avis haec Osiridi sacra esset.
V. Capitolium.Figura haec Capitolii exhibet structuram, in antiqua sua magnificentia, cum templis, aedificiis, murisque ibidem quondam repertis.
VI. Columna rostrata.Columna haec in hodiernum usque diem in Capitolio conspicitur marmorea, muro inclusa; eamque Senatus Romanus Caio Duillio erexit, qui primus a Poenis victoriam reportaverat navalem. Columnam rostratam Miliarium. excipit Miliarium aureum, quod columna fuit in capite fori Romani sub Saturni aede, prope arcum Septimii; in qua omnes Italiae viae incisae finirent, et a qua ad singulas portas mensurae regionum currerent.
Horologium.Adiectum porro est Horologium, quod olim in Campo Martio insigne extitit, septern habens gradus circum, et lineas distinctas metallo inaurato. Solum enim campi, eo loco, ubi horologium istud fuit, lapide amplo quadrato stratum erat, habebatque non solum lineas praedictas, sed et in angulis quattuor ventos, cum inscriptione, ut Boreas spirat. Meminitque Plinius, ab Augusto Imperatore illud horologium conditum fuisse.
Meta sudans.Porro Meta sudans sequitur, cui locus fuit ante Arcum Constantini et Amphitheatrum, extantibus hodie saltem reliquiis quibusdam. Sudans autem dicebatur, ob erumpentem e summitate eius magnam undarum vim, quae circumcirca delapsae, cumque insigni spectantium voluptate amoeno exceptae lacu illorurn potisfimum levabant sitim, qui ludis ibidem gladiatoriis, conclusarumque ferarum venationibus erant defatigati.
VII. Campus Vaccinus.Area haec communiter Vaccinus dicitur
campus, quasi Forum innueretur Boarium. Situs eius Capitolium respicit et Amphitheatrum Titi Vespasiani: nomenque habet, vel a Bove quodam aeneo, ibidem quondam posito; vel a Bobus atque vaccis hoc in foro divendi solitis.
Palatium Caesareum.Infra Palatium exhibetur Caesareum, a monte Palatino sic denominatum. Primo enim a Romulo, deinde a Tullo Hostilio habitatus est hic mons; fuitque ibidem sedes Imperii Romani, et domus Augusta: Ab Octavio enim Augusto deinceps omnes Romani Imperatores in hoc Palatio habitaverunt.
VIII. Circus maximus.Locus hic exhibendis ludis dedicatus primus extructus est a Tarquinio Prisco, quinto Romanorum Rege; cum deinde praeter hunc Circum, qui maximus vocabatur, etiam alii progressu temporis extruerentur quorum P. Victor octo vel novem fuisse dicit. Dictus autem est Circus, quod in circuitu spectaculis aedificatis ludi ibi fierent, et quod illic circum metas ferretur pompa, et equi currerent. Locus de hoc insignis est apud Dionysium lib. 3. cuius circiter verba: Tarquinius Priscus in Circo, maximo inter Palatinum et Aventinum montes sito, primus circumquaque operta tecto fecit sedilia; nam antea stantes spectare solebant, furcis tabulata sustinentibus. Locos spectaculorum in triginta curias distribuit, ut Curialium quisque suo loco spectaturus sederet: quod opus et ipsum procedente tempore anumerandum erat inter spectacula totius Urbis pulcherrima. Longitudo enim eius est trium stadiorum, cum dimidio; latitudo quattuor iugerum. A duobus maioribus lateribus et uno minore cingitur Euripo, qui aquas recipiat decempedali profunditate simul et latitudine. Post Euripum extructae sunt triporticus: imae habent lapidea paulum scandentia (sicut in theatris) sedilia: super duplici contignatione sunt lignea. Duas maiores porticus tertia minor coniungit transversim lunata specie apposita, ut e tribus una conficiatur amphitheatralis octo stadiorum amplitudine, etc. centum quinquaginta millia hominum. Reliquum e minoribus latus, quod subdiale est, fornicatos habet carceres, unde equi emittuntur, omnes uno clauso repagulo. Externe ambit Circum simplex contecta porticus habens officinas et superne cellas, per quas spectatores intrant et ascendunt, per officinas singulas, ut nulla confusio exoriatur, inter tot hominum millia, tum venientia tum discedentia. Haec Dionysius.
Hodiernam magnificentissimarum harum structurarum faciem, iniuria tam diuturni temporis nimium quantum immutatam praesens exhibet ad vivum expressa delineatio.
IX. M. Curtii Vorago.Cum per triennium Romae tantopere grassata esset pestis, sublato tum et Camillo; ut magna periret et hominum et bestiarum multitudo: inque mediam Fori partem vasto ac repentino hiatu terra subsideret; responsumque