Permanente URL:
http://la.sandrart.net/-text-romae-0012

4

Linke Spalte

Romanorum Antiquorum. Circumcirca quadraginta octo sunt scaphae in pariete, quarum sedecim tantum statuas capere possent, reliqua non nisi loculamenta sunt minus profunda. Distincta fuerunt eadem columnis parietinis Jonicis, quae suis tamen ornamentis hodie plerumque sunt destitutae. Proiectio coronamentorum interior propterea omissa videtur, ne transeuntibus esset impedimento. Trabeationem delineando potius quam dimensurando exprimere volui, prout ex ipsa figura patet. Non tamen abs re est, quin Jani hic in vicinia quoque extiterit Templum Quadrifrontis, extructum a Numa Rege, Belli temporibus apertum, Pace vero suborta claudi solitum. Nec desunt Antiquarii, qui hoc ipsum opus Templum fuisse Jano dicatum instar porticus quadrifrontis ex eo contendunt, quod et Augusti numisma simile exhibeat templum quadratum, cum Jano quadriformi desuper eminente. Quamvis enim Janum bifrontem saltem expresserit ex ligno Romulus, et ex aere Numa, ad denotandam illius prudentiam, qua praeterita considerando futuris consulere soleret: postquam tamen captis Phaleriis, civitate Tusciae, Numa eundem invenisset quadrifronte simulacro, Romamque transtulisset; maiori deinde veneratione coli coepit; perque omnes Urbis Regiones e diversa materia ita confieri. Istoque quadruplici vultu quattuor Anni tempora ab illis videntur fuisse denotata. Adde quod Donatus etiam et Nardinus in descriptione Antiquitatum Romanarum Jani templum transitorium appellent et quattuor frontium. Structuram autem antiquam, quam nunc magna ex parte collapsam dirutamque videmus, e Sculptura quadam vetere sima huc apponere similiter voluimus.

XIII. Templum Romuli et Remi.Structura illa, quae Templum Romuli et Remi dicitur, in Via Sacra extitit, et temporibus Alexandri VII. Pontificis Romani, qui eandem renovatione dignatus est, hanc faciem habuit, quam praesens exhibet figura. Ceterum a Felice IV. SS. Cosmae et Damiano dedicata est. Antiquarii autem Romulo saltem Templum extructum esse norunt, sub Quirini nomine, in colle Quirinali. Quod autem Romuli et Remi dicitur, id Romae dedicatum fuisse alii volunt, quod reperta ibidem fuerit eiusdem Urbis imago insculpta in marmore.

Templum Pacis.Templi Pacis vestigia prope Templum S. Mariae Novae, in via Sacra, adhuc conspiciuntur: illudque Scriptores ea loca occupasse dicunt, ubi Curia Romuli et Hostilia, Domus Moenii, Basilica Portiae, Domus Caesaris et Porticus Liviae steterant, quam Augustus, sublata Caesaris Domo, extruxit, et nomine uxoris suae Liviae Drusillae insignivit. Coeptum autem est templum hoc ab Imperatore Claudio, et finitum est a Vespasiano

Rechte Spalte

utroque, postquam e Judaea rediissent victores; ita ut, Hieronymo teste, omnia quoque vasa et ornamenta templi Hierosolymitani, quae in celebri illo triumpho Titus adduxerat, huc fuerint illata. Templum hoc maximum, clarissimum, arque ditissimum totius Urbis fuisse dicitur; et quamvis reliquiae eius sub ruinis pleraeque torpescant, insignem tamen exinde colligere licet magnitudinem, ut de gloria operis integri haud levis fieri queat coniectura. Ante introitum porticus erat triplex e cocto latere, reliquum frontispicii murus erat continuus. Porticus ipsa arcus habebat cum columnis et parastasis, quales etiam murum ornabant sua serie lateralem: supra eandem hypathrum erat columnatum, cuius columnae singulas sustinebant statuas. Intra templum octo erant columnae marmoreae ordinis Corinthii, crassitie quinque pedum et novem pollicum, longitudine autem, computata simul basi et capitulo, quinquaginta trium pedum, quarum unam, quae semisepulta supererat, Paulus V. Ponti fexPontifex erui et reconcinnari iussit, deindeque asportari ad locum e regione Basilicae S. Mariae Maioris, superimposita D. Virginis imagine. Epistylium, Zophorus et Coronis altitudine exaequabant decem pedes cum dimidio, istiusque beneficio trabeationis fornix templi sustinebatur: Basis istarum columnarum medietate diametri columnaris altior, quin et tertia altitudinis parte crassior erar, ut melius ita ferri posset superimpositum onus; plinthus autem sextam diametri columnaris partem exaequabat. Epistylium, Zophorus et Coronis Sculpturas habebant elegantissimas, et prae caeteris Cymatium Epistylii, quod singulari nitebat decore: Coronidi autem mutuli erant per totam Fasciae seriem; dispositis inter mutulos rosis in quadruplici replo; prout et in aliis structuris antiquorum observavi. Refert Herodianus, Imperatore Commodo nocturni casu fulminis hoc templum deflagrasse: cuius praeter haec, alia sunt verba: Totum de improviso pacis templum consumptum incendio est, quod unum scilicet opus cunctorum tota Urbe maximum fuit atque pulcherrimum, et opulentissimum: quippe universi ferme illic divitias quasi in thesaurum congerebant. Ego autem, quomodo id contingere potuerit, non video, cum ne minima quidem ligni portio ibidem haberet locum. Terrae motu autem vel alio quodam casu facilius destrui potuit, ut alio deinde tempore, quo Architectura non ita floruit, ut Vespasiani temporibus, iterum fuerit restitutum. Quod exinde verum esse crediderim, quoniam sculpturae huius operis tanta non elaboratae sunt sedulitate, quanta in Arcu Titi aliisque structuris accuratiori aevo erectis observatur. Ceterum non parietes tantum