6
externa muri facies ad perpendiculum erigitur, internae vero partes ascendendo decrescunt, in hunc scilicet finem, ut maius illis subnascatur spatium. Ceterum et id magnopere hanc structuram sublevat, quod nulli superna premant arcus, nullaeque concamerationes, sed contignationes saltem ligneae murorum continuerint molem, quibus corruptis substitui potuerunt aliae. Id quoque notandum, Sedilia ima tantopere ab area fuisse elevata, ut nulla bestiarum iliuc usque saltu pertingere potuerit; adde quod et lorica munimenti loco ibidem fuerit adiecta, cum ambulacro sat spatioso, prout haec omnia abunde docet intersectio. Ut autem de columnarum ordinibus in specie quaedam adiiciamus, inferiorem dicimus esse Doricum, quamvis tam in Zophoro, quam in Epistylio alibique multa hic deficiant Dorici ordinis ornamenta. Ordo secundus vere Jonicus est, docentibus id Volutis: tertius est Corinthiacus, sed opere crassiore citra sculpturarum elegantiam elaboratus; nisi capitula excipias, quae tamen, et ipsa propter loci altitudinem teneriori artificio carent. Ordo quartus est Compositus, quem alii Romanum vel Latinum appellitant, quod a Romanis potissimum fuerit inventus; alii quoque Italici nomen eidem tribuunt, meliore tamen iure Compositus vocatur, quod Jonici et Corinthiaci characteres hic concurrant. Sunt tamen, qui quartum hunc ordinem mere Corinthiacum esse asserunt, et e dimensionibus assertionem suam defendunt. In quarto hoc ordine in Zophoro Cantherii reperiuntur, quod alibi inusitatum est. Inquirentibus in causam, quare Romani quattuor ordinibus hoc opus adornaverint, cum Amphitheatra alia, qualia sunt Veronense et quod Polae est, uno tantum erexerint ordine, Tuscano scilicet Rustici generis, responderi potest: Romanos, qui Victores erant totius orbis, et praecipue istorum populorum, a quibus praedicti ordines denominati sunt, hos ordines ceu istorum populorum emblemata inferiore loco posuisse, suum autem Romanum nempe ordinem loco summo, ut innuerent, sese triumphatores populorum, operibus suis subiicere omnia reliquorum populorum inventa. Ut autem ad id redeamus, unde digressi sumus, ima istius Structurae area a terrae plano paucis elevata fuit gradibus, unum pedem altis, latisque pro commoditate ascendentium. Columnae trium inferiorum ordinum parietinae sunt, duas tertias e parastata extantes: supremus autem ordo Antas habet simi generis. Cantherii, qui supra fenestras extant, fulcra erant ferramentorum quorundam, e coronice demissorum, pro firmandis tecti loco tentoriis, quibus totum obumbrari solebat Amphitheatrum, sive adversus Solis
aestus illis in locis ardentissimos, sive adversus pluviarum atque tempestatum impetus. Cur autem omnes columnae eandem habeant crassitiem, et non iuxta Vitruvii regulas, secundus ordo quadrante exhibeat contractiores: id prudentis iudicio Lectoris diiudicandum relinquo.
Templum Fortunae.Iuxta pontem Senatorium Romae, qui hodie S. Mariae vocatur, integrum adhuc extat templum, quod Tabulae XVI. inseruimus, et hodie dedicatum est S. Mariae Aegyptiacae. Quonam olim nomine venerit, incertum est. Quidam illud Templum Fortunae (et quidem quae Virilis dicebatur) fuisse autumant, de quo Valerius Maximus hoc refert miraculum, cum incendium Romae reliqua in eo omnia consumsisset, illaesam tamen ibidem mansisse inauratam Servii Tulli statuam ligneam. Nempe huic Divae Calendis Aprilis Sacrum thure fiebat a Virginibus, quae, cum viro maturae essent, in hoc templum ducebantur, et ibi depositis vestibus omnia corporis vitia detegebant, sperantes fore, ut ea Fortunae beneficio viros laterent. Cum autem Fortunae Templa rotundam requirant formam, quidam non templum hoc fuisse putant, sed Basilicam Lucii et Caii; quam suam opinionem aliquot confirmare nituntur literis ibidem repertis. Meam autem quod attinet sententiam, Basilicam id minime esse censeo, cum opus id nimis sit exiguum; Basilicae autem structurae fuerint amplissimae ubi solitum erat ius dici, negotiatoresque frequenter versabantur. Adde quod in Basilicis porticus interius statuerentur, de quibus tamen hic ne unicum quidem extat vestigium: unde pro Templo quodam illud habeo, non pro Basilica. Aspectus eius est Prostylos: columnasque habet parietinas in anteriore muri parte ubi introitus est, quae cum columnis porticus omnino conveniunt, similibusque gaudent ornamentis: unde a latere spectantibus pronaos columnis cingi videtur. Distantia columnarum duorum est diametrorum cum quadrante, ita ut opus hoc dici queat systylon. Area templa podium habet sex pedes altum cum dimidio, gradibus instructum: Eidem insistunt stylobatae, cum columnis et onere reliquo. Columnae ordinis sunt Jonici, cum Base tamen Attica, quamvis et ista Jonicae sit similis. Ubi incidenter id annoto, nulla iam reperiri aedificia, quae Jonicum ordinem sic referant, prout eundem describit Vitruvius. Columnae omnes sunt striatae, habentes viginti quattuor singulae strias. Volutae Capituli ovales sunt; et Capitula angularium porticus columnarum duplicem exporrigunt frontem, quod alibi me vidisse non memini: inventionem tamen ceu elegantem admodum laudo, et in delineatione notanter expressi. Ornamenta portae elegantissima pariter sunt, argutissimaeque