Permanente URL:
http://la.sandrart.net/-text-romae-0015

7

Linke Spalte

proportionis. In Zophoro etiam apparent boum capita inter encarpos artificiose insculpta. Templum ipsum e lapide Pipernino constructum est, et opere gypsato exornatum tectorio.

XVII. Castellum Aquae Martiae.Ruinae illae, haud procul a templo S. Viti adhuc hodie extantes, non immerito pro receptaculo Aquae Martiae habentur, cum ex omnibus circumstantiis appareat, Castellum hic quondam fuisse aquarium, canalibus et derivationibus ulterioribus debite instructum. Aqua autem haec Martia prae omnibus aliis frigiditatis atque salubritatis laude pollebat; nunc autem castellum hoc vastationi adhuc subest, Romaeque non nisi tres sunt scaturigines, Aqua scilicet Virgo, Aqua Felix et Aqua Paulina, quae ad potum adhibentur ordinarium. Tropaea quae hic simul spectantur, an ex fabrica tropaeorum Marii hoc loco adhibita fuerint, alii iudicent.

Huc adiectum est Septizonium, sive septisolium, Septizonium Severi. id est, Monumentum sepulchrale Severi Imperatoris, quod in Via Appia e regione templi S. Gregorii situm est; opus ingens magnaeque molis, in quo septem sibi invicem impositae erant columnarum ordines; de quibus, prout ipsa testatur delineatio, vix superest pars dimidia, qui sunt tres columnarum Ordines Corinthii Ordinis omnes.

XVIII. M. Ant. Antii Lupi Sepulchrum.Sepulchrum hoc in se quadratum egregiae molis marmoreum Marcus Antonius Antius Lupus in vita sua pro se et uxore Claudia Regilla, nec non filia sua extrui curavit: post mortem illius autem Affines eius et agnati illud consummarunt prout Vestigia, quae in Via Ostiensi adhuc extant, praesenti ostendunt delineatione.

XIX. Sepulchrum P. Vibii Mariani.Sepulchrum hoc Publ. Vibii Mariani, filia eius Vibia Mariana Maxima Patri suo carissimo, matrique Reginiae Maximae una cum haeredibus ceteris in perpetuum filialis amoris monumentum posuit marmoreum, prout vestigia eius in Via Cassia tertio ab Urbe lapide adhuc ostendunt.

XX. Sepulchrum Metellorum, vulgo Capo di Bove.In Via Appia sepulchra quondam erecta erant clarissima Scipionum Serviliorum et Metellorum, cum pluribus aliis, quae nunc omni fere destituta ornamento, cumque inscriptionibus suis misere collapsa sunt, ut ne nominum quidem exacta supersit notitia: uno excepto, quodillo in loco, quem Capo di Bove vulgo vocant, extra Portam Capenam adhuc conspicitur e lapide quadrato rotunda mole in insignem erectum altitudinem; cum hac Inscriptione:

CAECILIAE. Q. CRETICI. F. METELLAE.
CRASSI.

Unde Sepulchrum Metellorum vulgo nominatur. Bovinis autem capitibus aliisque trophaeis exornatum est.

Aureliani templum Solis.Hoc templum Aurelianus Imperator parta in Oriente victoria insigni, magnificentissime

Rechte Spalte

extruisse dicitur, repositis ibi spoliis aliisque donariis splendidissimis. Nunc autem cum operibus aliis multo olim nomine claris, ruinis totum succumbit, prout vestigia huicce tabulae annexa satis exhibent.

XXI. Mausolaeum Augusti.Illustre hoc monumentum, quod Mausolaeum vocabatur, Augustus Imperator ipse sibi erigi curavit e saxo candido ducentorum et quinquaginta cubitorum altitudine inter viam Flaminiam et Tiberis littora, cum Consul sexto esset. Opus ipsum cupressis semper virentibus varie erat consitum, inque tholo statuam habebat Augusti metallicam: infra autem in pavimento Urnae locum habebant Imperatoris et agnatorum atque familiarium; quemadmodum inter marmora illa, quae indies ibidem adhuc reperiuntur, hoc etiam in lucem productum est Epitaphium:

D. M.
ULPIO. MARTIALI. AVGVSTI. LIBERTO.
A. MARMORIBVS.

et Vestigia eius.Mausolaeum hoc, prout vestigia eius ostendunt praesenti delineata tabula, rotundum erat, retisque in modum confectum, triplici cinctum muro aeque distanti, in quo sepulchra varia, pro humatione singulorum. Reliquiae autem eius hodie haud procul a templo S. Rochi extant.

XXII. Columna Antonini.Hac figura Imperatoris Antonini columna exhibetur, quam, prout Inscriptio edocet, in uno stylobatae laterum, Marcus Aurelius Antoninus Patri posuit Antonino Pio, a quo fuerat adoptatus. Cernuntur in illa varia Antonini gesta ac victoriae de Armenis, Parthis, Vandalis, Germanis, et in specie Marcomannis et Quadis, qui tum temporis Moraviam, Bohemiam et Silesiam incolebant, reportatae, sculpturis multo artificio elegantissime elaboratis. Cochleam habuit centum et septuaginta quinque pedes altam, gradibus ducentis et sex instructam, cum fenestris quinquaginta et sex: quae temporum tamen iniuria, et antiquitatis vitio plerumque fuerunt exesa, donec Sixtus V. Pontifex maximus eandem restitueret, Superimposita Divi Pauli statua aenea.

XXIII. Pantheon.Inter omnia Romanae Urbis templa nullum maiore fulget splendore atque magnificentia, quam quod Pantheon dicitur, et nunc a Rotunditate sua nomen habet, solumque quasi eodem gaudet integritatis robore, quo fundatum est, exceptis statuis aliisque ornamentis, quae exinde ablata sunt. Hoc templum, iuxta quorundam opinionem, a M. Agrippa circa annum Christi decimum quartum conditum est. Mea autem sententia ipsius templi moles, durante adhuc Republica, erecta; a M. Agrippa autem sola adiecta est Porticus: quod etiam ex utroque Frontis muro satis apparet. Dictum autem est Pantheon, quod post Jovem omnibus dedicatum fuerit