Permanente URL:
http://la.sandrart.net/-text-romae-0016

8

Linke Spalte

Diis: et rotunda erectum fuit forma, ut caeli, et mundi totius formam imitaretur. Altitudo eius ab area ad summum usque foramen, per quod lumen intromittitur, latitudini par est, unico excepto diametro. Inter alia istius templi pretiosa, eburnea fuisse dicitur Minervae statua, a Phidia sculpta: et statua similiter Veneris, quae in auris loco medietatem habebat illius margaritae, cui similem, ut M. Antonii vinceret munificentiam, Cleopatra una absorpserat cenula. Et haec ipsa tamen huius unionis medietas, pretium ducenties et quinquagesies mille ducatorum exaequasse fertur. Templum ipsum eiusque partes tam internae quam externae ordinem prae se ferunt Corinthium; Bases tamen columnarum Atticae sunt et Jonicae. Capitulorum folia oleaginea sunt. Epistylium, Zophorus et Coronix elegantissimis distincta sunt membris, quamvis sculptura uberiore non luxurient. In ipsa muri crassitie per totum Templi ambitum aliquot sunt foramina vacua, ut terrae motuum eo minus noceret concussio, et lapidum interea atque sumtuum evitaretur profusio.

Ante Templum pronaos atque porticus est pulcherrima, cuius Zophoro haec insculpta sunt verba:

M. AGRIPPA. L. F. COS. III. FECIT.

Sub his in Epistylio minoribus literis sequens adiecta est Inscriptio, de illius a Septimio Severo, et M. Aurelio facta instauratione:

IMP. CAESAR. SEPTIMIVS. SEVERVS. PIVS. PERTINAX. ARABICVS. PARTHICVS. PONTIF. MAX. TRIB. POT. XI. COS. III. P. P. PROCOS. ET. IMP. CAES. MARCVS. AVRELIVS. ANTONINVS. PIVS. FELIX. AVG. TRIB. POT. V. COS. PROCOS. PANTHEON. VETVSTATE. CVM. OMNI. CVLTV. RESTITVERVNT.

In interioribus templi partibus intra muri crassitiem septem excavata sunt sacella in scapharum morem, in quibus statuas fuisse coniectura est: inter sacella autem tabernacula interiecta sunt. Multi statuunt, medium illud sacellum, quod Portae oppositum extat, non adeo esse antiquum, quoniam Arcus eiusdem aliquot columnas secundae contignationis sive ordinis obfuscet; unde suspicantur hoc sacellum Christianorum temporibus, et quidem post Bonifacii IV. Pontificis tempora, qui templum hoc expiatum in honorem B. Mariae Virginis et omnium Sanctarum Virginum omniumque Sanctorum imperante Phoca primus consecravit, amplificatum esse; quoniam in templis Christianorum praesertim Romae, unum ex altaribus, ceteris confieri soleat maius, quod summum dicitur. Postquam autem observassem, arcum hunc cum toto opere optime convenire, eiusque membra elegantissime esse elaborata,

Rechte Spalte

omnino statui, idem sacellum a primis iam templi initiis cum ceteris fuisse fabricatum. Sacella singula duas habent columnas, insigniter extantes et striatas, multaque elaboratas industria, ut exhinc et ceteris partibus omnibus maximum appareat Antiquorum in fabricandis exornandisque templis suis acumen.

Pyramides Aegyptiacae.Durante servitute Israelitarum Aegyptiaca, cum circa annum ante natum Christum 1598. hic populus asperrimis affligeretur oneribus, ut, enarrante Josepho, partim fossis (quae adhuc extant) effodiendis et muniendis Niloque per totam regionem derivando: partim lateribus excoquendis miseram tererent vitam, istae quoque erectae putantur Pyramides; opera, iudicantibus omnibus, plane inutilia; cum tamen in extruenda illa, quae maxima est, ter centena et sexagena millia hominum, viginti annos continuos insumserint, et structurae istae inter septem mundi miracula fuerint numeratae. Altitudo latitudinem parva superat quantitate, ut trianguli quasi formam exhibeat aspectus. Veram igitur illarum figuram hic Lectori exhibere voluimus, quam propria manu sedulo delineavit Confer Graevium in Pyramidographia, et Vansleben in Itinerario Gallico Aegypti. Dn. Johannes Michael Mendlen, Noricus, vir rerum exoticarum studiosissimus, et cui prae ceteris fides haberi queat, qui factis in Aegyptum itineribus, Pyramides quidem descripsere, delineandi tamen taedio forte absterriti, extremam vix adhibuere curam.

Fundamentum circumferentia sua bis mille septingentos viginti octo pedes continet, latera autem singula pedes sexcentos et octoginta duos. Altitudo a solo ad apicem usque, demisso ad centrum perpendiculo, pedum est quingentorum et viginti. Gradus ab imo ad summum ducenti sunt et octoginta, binorum cum dimidio et ternorum pedum. Areae summae circumferentia est sexaginta et octo pedum, ibidemque sex iacent lapides magni, nominibus pleni, quae variis in linguis pro memoria illic insculpta sunt.

Porta introitus quattuor pedes alta est et lata, totidem; lapis autem supercilii huic portae imminens undecim pedes longus, et sex latus est.

Ambulacrum primum declive est, longumque pedes nonaginta quinque, et altum quattuor: Conclave autem, ad quod hac via descenditur, viginti pedes altum et duodecim longum est.

Ambulacrum secundum acclive est, centum pedes longum; circa cuius finem ad dextram Ianua est, per quam in profundum, per gradus saxis incisos pedum saltem utrinque vestigia referentes, descenditur foramen. Ad dextram praedictae ianuae per ambulacrum haud adeo longum in conclave accessus est fornicatum murisque decenter expolitum; ubi